cjus propinqui sub obtentu Ecclesiae proscribantur.” (Can. Ap. 40.) 269. Summorum Pontificum ac Praedecessorum nostrorum cura de bonis externis Ecclesiae hac in regione secure firmiterque servandis quanta fuerit, ex actis et decretis conciliorum nostrorum tam provincialium quam plenariorum apertum est. Nec minori Nos sollicitudine bonorum illorum securitati providere intenti, Episcopos iterum iterumque monemus, oneratam esse suam conscientiam, ut testamento vel alio legali documento, prout spectatis locorum adjunctis vel legum in suo Statu vigentium indole melius videtur, securae bonorum ecclesiasticorum quae penes se sunt ad successores transmissioni consulant. Hujus porro instrumenti duo exemplaria conficiant, quorum uno apud se in archivo dioecesano retento, alterum apud Archiepiscopum deponant; Archiepiscopus autem apud seniorem suffraganeum. Haec testamentorum depositio intra tres menses a sua cujusque consecratione omnino fiat. (Conc. Plen. Balt. II., No. 191. Cfr. etiam Nm. 204.) Neque omittant de bonis suis propriis testamento accurate et solerter confecto tempestive providere quo nulla, ipsis vita decedentibus, de privata proprietate difficultas oriatur. 270. Quum securitas bonorum nostrarum dioecesium a dispositione legum civilium plane dependeat, Episcopis summae religionis esse debet curare, ut quaecumque documenta vel instrumenta in qualicumque demum bonorum illorum negotio vel ministerio adhibenda, ea ratione formaque legali describantur, conficiantur ac deponantur, ut negotia peracta non tantum in facie Ecclesiae vel foro conscientiae, sed etiam coram lege et judice saeculari valida, rata, fixaque sint. Neque in iis negotiis quae et omissis legum formis sat firma apparent, cautiones et formas a lege civili statutas negligi permit tant, quo firmissima et ab omni periculo secura transactio sit. In omnibus istis rebus viros in jure peritos et in tractandis negotiis versatissimos consulere nec Episcopi nec sacerdotes detrectent. 271. "Nihil enim frequentius in veterum Patrum scriptis, sacrisque Conciliorum et Ecclesiae sanctionibus legitur, quam scrinia, tabularia, archiva, conditoria et armaria, a temporum atque hominum injuria servandis rerum gestarum documentis, chartis, diplomatibus, codicibus instrumentisque constructa, unde fides et veritas rerum ad successorum recordationem transmitti posset. Nec tantum veteres quidem Romani Pontifices antecessores Nostri singularem hanc providentiam in custodiendis ejusmodi actis et monumentis identidem ostenderunt, sed ceterarum quoque ecclesiarum pastoribus tantae rei gravitas maxime innotuit; proptereaque rerum sibi creditarum testes literas ad instructionem futurorum summa fide servari voluerunt, quippe qui probe nossent quantae inde utilitates manarent." (Benedict. XIII. Maxima vigilantia, 14 Junii 1727.) Volumus itaque ut singuli Episcopi in loco tuto ac commodo archivum seu tabularium dioecesanum erigant, in quo instrumenta et scripturae quae negotia dioecesana tum temporalia cum spiritualia spectant, juxta mentem Benedicti XIII. et normam a S. C. Conc. statutam1 apte disposita et diligenter clausa custodiantur. Archivi cura credita sit oportet cancellario, cujus sedulus labor multum valet in negotiis dioecesanis probe ac prompte expediendis. 272. Cum bonorum dioecesanorum tutela et superior administratio juxta sacros canones Episcopo conveniat, ad ipsius munus pertinet invigilare, ut in singulis locis. suae jurisdictioni subjectis bona ecclesiastica caute sapienterque administrentur. Neque haec vigilantia in visitaAp. Lucidi, 1. c. p. 164. tione pastorali solummodo exercenda est. Mandamus itaque ut quilibet Episcopus nostrarum provinciarum a rectoribus missionum, et saecularibus et regularibus (ad normam Const. Romanos Pontifices), locorum piorum praepositis aliisque rei ecclesiasticae curatoribus plenam et perspicuam administrationis rationem singulis annis districte exigat. Quod opus ut bene prospereque procedat, Episcopus commissionem instituere potest virorum in negotiis gerendis ac computo conficiendo apprime expertorum, cujus sit examinare et probare libros computus et rationum a rectoribus aliisque confectos. Summa rationum, in qua plene et distincte missionis proprietates, reditus, debita, census annui et foenora solvenda notata sint, a rectore ac duobus aedituis vel auditoribus, quos vocant, signata ad cancellarium mittatur, qui eam ab Episcopo recognitam in archivo dioecesano reponat. Similis ratio summaria, qua missionis conditio pecuniaria clare pateat, singulis annis intra mensem Januarium a rectore publice in coetu fidelium promulgetur. 273. Dignus est operarius mercede sua. (Luc. x. 7.) Justitia itaque et decus sacerdotii postulant ut omnibus Ecclesiae ministris decens vitae sustentatio praebeatur. Ne tamen rectus justitiae ordo turbetur, nec integram suspicio lucri minuat famam, decernimus ut Episcopi pro singulis suis dioecesibus in synodo, vel extra synodum e consultorum consilio, fixam ratamque definiant summam quae ab ecclesiarum rectoribus congruae seu salarii nomine percipi possit. Minori tamen summa contenti sint oportet sacerdotes casu quo eorum missio vel missiones per reditus suos annuos statutam congruam suppeditare nequeant, cujus rei judex erit Ordinarius, audito Consultorum consilio. Nolumus enim ut salaria ex bonis ecclesiae jam acquisitis percipiantur; et Episcopus vel dioecesis nulla lege tenetur salarii defectum supplere, si qua de causa sacerdotes missionarii illud vel nullum vel justo minus acceperint, dummodo tamen juxta monitum Apostoli (1. Tim. VI. 8) necessaria ad alimenta et tegumenta non desint, nisi forte hic ipse necessariorum defectus, judicio Episcopi cum suis consultoribus, gravi culpa ipsius missionarii accidisset. Inter reditus ecclesiae seu missionis adnumerari debent quaecumque collectae in ecclesia factae, nisi aliter Episcopus de iis statuerit. 274. Ad evitanda gravissima incommoda, quae facillime ob congestas undique pecunias oriri possent, nulli in posterum Episcopo, eoque minus rectori aut aliis personis ecclesiasticis, tam saecularibus quam regularibus, fas erit mensas argentarias tenere. Si quae adhuc existant, statuimus ut intra quinque annos a publicatis concilii nostri decretis dissolvantur, nisi longius tempus fuerit a S. Congregatione impetratum. CAPUT III. DE MUNERIBUS SACERDOTUM PRAESERTIM RECTORUM. 275. Inter multiplices sacerdotum missionariorum, praesertim rectorum, curas non ultimum locum occupat rerum temporalium sub Episcopi directione administratio. Enixe igitur hortamur rectores ut summa sollicitudine rebus suarum ecclesiarum et missionum invigilent, memores quod Deo rationem reddituri sunt non tantum de animabus fidelium sibi commissis, sed etiam de bonis Dei et Ecclesiae servitio dicatis. Oblationes fidelium et pecunias collectas ea religione usurpent, ut non solum templa, scholae domusque erigi, erecta servari, labefacta restaurari possint, sed etiam augeatur splendor cultus divini, solida puerorum educatio in dies promoveatur, et opera caritatis Christianae majora fiant. Ut omnia recte ordinateque procedant, rectores missionum praeter regesta in Rituali Romano praescripta (ubi Libri status animarum expressa mentio fit) habeant librum computus, in quo receptae et expensae, jura et debita, perspicue et accurate suo quaeque ordine describantur. Si rectoris negligentia et gravi culpa (Vide S. Alphons., 1. III., n. 555) error, ex quo ecclesiae damnum emergat, in librum irrepserit, sciat se in conscientia de damno teneri. 276. Praeterca, ne rectores et piorum locorum curatores proprias suas res rebus Ecclesiae immisceant cum famae suae discrimine, fidelium offensione, vel injuria Ecclesiae, duplex conficiant rerum inventarium. In utroque hoc inventario diligenter bona tam mobilia quam immobilia, quae ad missionem vel locum spectant, notentur; in eo vasa sacra sacramque omnem supellectilem describant; omnia recenscantur quaecumque pertinent ad domum presbyteralem, scholas et coemeterium, neque omittant indicare reditus permanentes, si qui sint, et onera quibus ecclesia vel locus subjicitur. Inventarii unum exemplar a rectore vel curatore et aedituis vel consiliariis subscriptum ad cancellarium mittatur ut in archivo dioecesano servetur, alterum in archivo missionis vel loci asservabitur. Inventarium singulis annis a rectore et aedituis vel consiliariis recognoscatur, bona intra annum acquisita vel onera suscepta addantur, quorum item catalogus rite signatus cancellario transmittatur. (Conc. Plen. ap. Maynutiam, 1876, c. XXIX.) Ne contentioni inter successorem et decessorem locus relinquatur, decernimus ut quoties sacerdos missionis cui praesit possessionem assumit, inventarium hujus missionis ad illud usque tempus rite descriptum, eidem a praedecessore vel a vicario foraneo exhibeatur. Quia de quibusdam muneribus, ut quidam ex Nobis alia occasione prudenter |