Obrazy na stronie
PDF
ePub

TITULUS IX.

De Bonis Ecclesiae Temporalibus.

CAPUT I.

DE JURIBUS ECCLESIAE CIRCA BONA TEMPORALIA.

264. "Ecclesia nempe ut vera et perfecta societas a divino auctore suo fuit instituta, quae nullis circumscripta regionum finibus, nulli etiam civili subdatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat." (Pius IX., Allocutio Multis gravibusque, 17 Dec. 1860.) Ecclesia itaque, cum societas sit quae et externo membrorum suorum nexu atque ordine omnibus visibilis apparet, iis procul dubio mediis uti debet ad finem suum assequendum, quae non meris purisque spiritibus, at vero hominibus ex corpore simul et anima compositis conveniant. Etsi proinde Ecclesiae est orare, praedicare, ministrare atque sacrificare, his tamen divinis muneribus, cum non solum pro hominibus, sed etiam inter homines et ab hominibus exercenda sint, spectata humana natura humanaeque societatis indole, recte fungi non potest, nisi mediis externis modisque visibilibus utatur. Externa scilicet et temporalia bona non modo Ecclesiae utilia sed omnino necessaria sunt. Neque solum ex ordinatione divina Ecclesiae jus competit ad bona temporalia, sed et jure naturali, cum jure longe nobiliori vera et perfecta societas sit quam reliquae hominum societates, quibus ex ipsa rerum natura jus bona externa acquirendi ac possi

dendi competere nullus unquam negare ausus est. Recte hinc damnata est eorum sententia qui dicunt: "Ecclesia non habet nativum et legitimum jus acquirendi ac possidendi." (Syllabus Pii IX., § v., prop. xxvI.) Ecclesia praeterea ut societas perfecta et supernaturalis a potestate civili plene et absolute independens est, imo multo hac nobilior superiorque, utpote quae in hoc mundo quidem, sed non de hoc mundo. Igitur insignis impudentiae rei sunt novatores conclamantes "conforme esse s. theologiae jurisque publici principiis, bonorum proprietatem quae ab ecclesiis, a familiis religiosis, aliisque locis piis possidentur, civili gubernio asserere et vindicare." (Pius IX., Quanta cura.) Neque demum minus damnanda eorum insania qui asserere non dubitant sacros Ecclesiae ministros Romanumque Pontificem ab omni rerum temporalium cura ac dominio esse omnino excludendos. (Syll., 1. c., prop. XXVII.) Sancte igitur et inviolabiliter tenendum est jus integrum proprietatis et dominium in bona ecclesiastica in Ecclesia residere. Quaecunque sint in Ecclesia societates, vel congregationes, collegia vel ordines, sive laicorum sive religiosorum, bona temporalia, quae Ecclesiae nomine cohonestentur, acquirendi vel possidendi nec potestatem nec jus habent, nisi quia et quatenus sunt membra in uno Ecclesiae corpore. Quod tam verum est ut, si quae societas ecclesiastica ab obedientia Ecclesiae debita recesserit vel a fide Catholica apostataverit, nullo unquam titulo bona ecclesiastica quorum prius dominium habuit, sibi reclamare legitime possit. Scisso etenim unitatis ecclesiasticae vinculo, scinditur et titulus possessionis bonorum Ecclesiae, quae essentialiter una est.

Haec quidem doctrina jam pridem a Patribus Conc. Plen. Balt. I. luculenter declarata est: "Quidquid igitur offertur Deo ejusque cultui consecratur, sive illud templum ipsum est, in quo ejus cultores congregantur, sive

fundus iis humandis assignatus, qui in Domino promissam resurrectionem exspectantes requiescunt, sive proprietas quaevis . . . et ad Dei honorem vel ad usum cleri educandi, sustentandi alendique destinata; haec plane omnia res sacrae sunt et Ecclesiae propriae, ut Dei servitio subtrahi sine sacrilegii crimine non possint. Has res ne donatores quidem sibi ut proprias vindicare possunt." (Literae Pastorales.)

265. Eadem est doctrina Catholica de bonorum ecclesiasticorum administratione. Aliter nempe administranda non sunt quam juxta sacrorum canonum et constitutionum Pontificiarum normam. Haec enim bona ex fine quo acquisita, vel ex intentione qua a donatoribus collata sunt, usui Ecclesiae unice destinantur, sive hic honor sit ac splendor cultus divini atque ministrorum sacrorum sustentatio, sive Christiana juventutis institutio, subventio orphanorum, pauperum et infirmorum, sive demum Evangelicae inter paganos haereticosque praedicationis propagatio. Evidens ergo ratio patet, cur bonorum illorum administratio plena et ab omni alieno interventu secura Ecclesiae vindicari debeat. Declaramus itaque falsam eorum sententiam qui docent coetus ecclesiasticos seu congregationes, quibus ab auctoritate civili jus bona temporalia acquirendi, administrandi et alienandi concessum est, hoc ipsum jus exercere posse independenter ab auctoritate Ecclesiae, immo contra ejusdem canones et decreta.

Catholicam hanc doctrinam Patres Conciliorum Americae Plenariorum apertis verbis et invictis semper proclamarunt. "Quam parum magistratui civili licet Ecclesiae praescribere quae doceat aut quo ritu colat Deum, tam parum ei certam rationem suarum facultatum curandarum injungere potest, quae repugnet ejus institutis et ab illis petita sit, qui ejus auctoritatem rejecerunt." (Conc. Plen. Balt. II., Literae Pastorales.)

"Denique in toto hoc temporalium bonorum genere, quod profanis usibus exemptum et ad divinum cultum sepositum est, non potest Ecclesia ullum cujusquam interventum admittere, qui non ex ipsius auctoritate pendeat. Hujus autem auctoritatis vicarius est et interpres pro sua dioecesi Episcopus." (Conc. Plen. I. Literae Pastorales.)

CAPUT II.

DE EPISCOPORUM OFFICIIS.

266. "Praecipimus ut in potestate sua Episcopus Ecclesiae res habeat. Si enim animae hominum pretiosiores illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum Dei timore et sollicitudine ministrentur." (Canon Apostolicus 41.)

Ob summa pericula quibus bona temporalia saepe objiciuntur quando Episcopi ea secundum praescripta Ecclesiae tractare prohibentur, summopere lugendum est, quod in multis Statuum Foederatorum regionibus leges civiles circa bonorum temporalium possessionem et administrationem iis nitantur principiis, quae admittere Ecclesia non potest, nisi ab eo instituto discedat, quod perpetuo tenuit ex quo primum libera religione uti coepit. (Conc. Plen. Balt. II., 1. c.) "Haec autem plena libertas tunc tantum existere dici posset si leges et provisiones ab ipsa Ecclesia factae in foro quoque civili quoad haec admitterentur, iisque hoc modo vis civilis tribueretur. *** Cum autem illa legum et tribunalium ecclesiasticorum agnitio in Statibus quibusdam nondum existat, Nostrum est ita res componere, ut

impedimenta quae libertati Ecclesiae et bonorum securitati e legibus civilibus oriuntur, vel amoveantur prorsus, vel in quantum fieri potest minuantur." (Ibid., No. 200.)

267. In Statibus in quibus civilis parochiarum vel coetuum ecclesiasticorum incorporatio legalis quae cum legibus ecclesiasticis concordet, non existit, Episcopus ipsemet, lege in comitiis ferenda, corpus publicum seu persona moralis (Corporation sole) constitui poterit ad bona totius dioecesis habenda et administranda; vel poterunt simili lege dioecesis bona committi Episcopi fidei (In trust) ut eadem nomine dioeceseos teneat in ejusque bonum juxta mentem Ecclesiae administret; vel denique Episcopus bona dioeceseos temporalia possideat et administret nomine suo proprio, illo nempe absoluto plenoque juris titulo, qui anglice vocatur in fee simple; quo in casu Episcopus omnino memor sit, se, quantumvis a potestate saeculari plenum ecclesiasticarum rerum sibi datum fuerit dominium, ex sacrorum canonum monitu dominum earum non esse, sed mere procuratorem. (C. Fraternitatem 2, de Donat., 1. II. Decret.)

268. Ne unquam bona cultui divino piisque operibus dicata ad alios usus divertantur, statuimus ac omnibus istarum provinciarum Episcopis in Domino praecipimus, ut duplex rerum inventarium rite confectum habeant; unum in quo res omnes ecclesiasticae, quas sive nomine proprio (in fee simple), vel suae fidei commissas nomine aliorum (in trust), vel soli ut corpus morale (corporation sole) possident, accurate describantur; alterum in quo res suae propriae (personal property) aeque fideliter notentur. Hac enim ratione optime de bonis tam Ecclesiae quam Episcoporum sine ullo confusionis et quae inde sequi posset scandalosae contentionis aut sacrilegae alienationis periculo provisum erit. "Et justum est hoc apud Deum et homines, ut nec Ecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum Episcopi, nec Episcopus vel

« PoprzedniaDalej »