Obrazy na stronie
PDF
ePub

promoveatur. De collectis fidelium eleemosynis quae omnes mittantur Lugdunum ad pii operis directores generales, ratio dabitur juxta normam societatis, vel alio modo, prout Episcopo magis placuerit. Amor quidem erga Deum, uti speramus, omnes stimulabit ut parvas suas copias conferant ad augendum opus missionum Catholicarum per totum orbem diffusarum et amplificandum regnum Christi; at simul meminisse juvat, societatem istam, "a qua tot ac tanta bona in rem Catholicam in his regionibus jam derivata sunt," eo majora indigentibus nostris missionibus auxilia praestare posse, quo ampliores et uberiores ipsi contulerint eleemosynas.

§ 3. De Societatibus ad Temperantiam Promovendam.

260. Dubitandum non est quin inter mala quae in hac regione maxime deflemus, reputandum sit illud quod in potuum inebriantium abusu consistit. Est enim hujusmodi excessus peccati fomes perpetuus miseriarumque origo foecunda; homines innumeros familiasque integras ruina pessima obruit, animasque plurimas in exitium aeternum praecipites trahit. Et quoniam hoc vitium etiam inter Catholicos non parum saevit, scandalum acatholicis datur magnumque obstaculum religionis dilatationi opponitur. Christianos igitur omnes et religionis et patriae amor urget ut omni studio dent operam huic pestifero malo extirpando.

261. Ab Ecclesiae sacerdotibus, quibus Deus officium dedit homines verbo vitae erudiendi bonisque moribus informandi, auxilium in primis speramus. Nunquam cessent contra ebrietatem ejusque occasiones fortiter conclamare; praesertim vero quum exercitia spiritualia pro populo habent. Memores etiam doctrinae Apostolicae plebem commissam ex animo doceant scriptum esse:

66 neque ebriosi * * regnum Dei possidebunt" (1. Cor. VI. 10); revocent in mentem aliorum qui existimant se stare, verba Eccli. III. 27: "qui amat periculum peribit in illo." Praeterea quum verba moveant tantum, exempla vero trahant, sacerdotes ipsimet qui, monente Apostolo, debent esse forma gregis ex animo, sint temperantiae virtutis exempla.

262. Vestigiis inhaerentes Patrum Superiorum Conciliorum Baltimorensium, et doctrinae innixi Doctoris Angelici (II. II. q. 149, a. 3.) approbamus et magnopere commendamus laudabilem plurium morem, qui temporibus nostris ab usu potuum inebriantium omnino abstinent, quo vitium intemperantiae securius coerceant, sive ejusdem occasiones a semetipsis amovendo, sive aliis virtutis temperantiae exemplum praeclarum exhibendo, quorum zelum secundum scientiam esse, jamque magnos fructus tulisse ac majores etiam in futuro ferendi spem praebere ultro fatemur. Societates quae veniunt nomine "Unionis Catholicae ad Abstinentiam Totalem promovendam" et "Sacrae Sitis," magna laude dignas agnoscimus; spiritu enim vere catholico reguntur, et non tam in propriae voluntatis firmitate quam in precum et sacramentorum virtute vires necessarias quaerunt. Notum est praeterea quod Caput totius Ecclesiae et Christi in terris Vicarius non semel easdem benedictione sua apostolica et indulgentiis Ecclesiae locupletavit. Proinde nos quoque iisdem signa nostrae benevolentiae exhibemus, et quo magis floreant eas omnium nostrorum sacerdotibus curae paternae commendamus, ut eis non modo animos addant sed etiam semitam catholicam semper demonstrent.

263. Monemus denique nostros fideles, qui liquorum inebriantium mercaturam faciunt ut serio recogitent quot quantisque periculis peccatique occasionibus eorum quaestus, quamvis in se non illicitus, sit circumdatus.

Honestiorem rationem sustentandi vitam si possunt, seligant. Sin minus totis viribus tam a semetipsis quam ab aliis occasiones peccati studeant amovere. Neque junioribus, eis scilicet qui sui juris non sunt, potum vendant, neque iis quos potu abusuros praevident. Cauponas suas die Dominica clausas servent; nulloque tempore intra tabernarum suarum parietes blasphemias, maledictiones, aut eloquia turpia proferri sinant. Quod si culpabili ipsorum causa aut cooperatione religio in dedecus et homines in ruinam traducuntur, sciant in coelis Vindicem existere poenas ab ipsis gravissimas

certo exacturum.

TITULUS IX.

De Bonis Ecclesiae Temporalibus.

CAPUT I.

DE JURIBUS ECCLESIAE CIRCA BONA TEMPORALIA.

[ocr errors]

264. "Ecclesia nempe ut vera et perfecta societas a divino auctore suo fuit instituta, quae nullis circumscripta regionum finibus, nulli etiam civili subdatur imperio, suamque potestatem ac jura ubique terrarum in hominum salutem libere exerceat.' (Pius IX., Allocutio Multis gravibusque, 17 Dec. 1860.) Ecclesia itaque, cum societas sit quae et externo membrorum suorum nexu atque ordine omnibus visibilis apparet, iis procul dubio mediis uti debet ad finem suum assequendum, quae non meris purisque spiritibus, at vero hominibus ex corpore simul et anima compositis conveniant. Etsi proinde Ecclesiae est orare, praedicare, ministrare atque sacrificare, his tamen divinis muneribus, cum non solum pro hominibus, sed etiam inter homines et ab hominibus exercenda sint, spectata humana natura humanaeque societatis indole, recte fungi non potest, nisi mediis externis modisque visibilibus utatur. Externa scilicet et temporalia bona non modo Ecclesiae utilia sed omnino necessaria sunt. Neque solum ex ordinatione divina Ecclesiae jus competit ad bona temporalia, sed et jure naturali, cum jure longe nobiliori vera et perfecta societas sit quam reliquae hominum societates, quibus ex ipsa rerum natura jus bona externa acquirendi ac possi

dendi competere nullus unquam negare ausus est. Recte hinc damnata est eorum sententia qui dicunt: "Ecclesia non habet nativum et legitimum jus acquirendi ac possidendi." (Syllabus Pii IX., § v., prop. XXVI.) Ecclesia praeterea ut societas perfecta et supernaturalis a potestate civili plene et absolute independens est, imo multo hac nobilior superiorque, utpote quae in hoc mundo quidem, sed non de hoc mundo. Igitur insignis impudentiae rei sunt novatores conclamantes "conforme esse s. theologiae jurisque publici principiis, bonorum proprietatem quae ab ecclesiis, a familiis religiosis, aliisque locis piis possidentur, civili gubernio asserere et vindicare." (Pius IX., Quanta cura.) Neque demum minus damnanda eorum insania qui asserere non dubitant sacros Ecclesiae ministros Romanumque Pontificem ab omni rerum temporalium cura ac dominio esse omnino excludendos. (Syll., 1. c., prop. XXVII.) Sancte igitur et inviolabiliter tenendum est jus integrum proprietatis et dominium in bona ecclesiastica in Ecclesia residere. Quaecunque sint in Ecclesia societates, vel congregationes, collegia vel ordines, sive laicorum sive religiosorum, bona temporalia, quae Ecclesiae nomine cohonestentur, acquirendi vel possidendi nec potestatem nec jus habent, nisi quia et quatenus sunt membra in uno Ecclesiae corpore. Quod tam verum est ut, si quae societas ecclesiastica ab obedientia Ecclesiae debita recesserit vel a fide Catholica apostataverit, nullo unquam titulo bona ecclesiastica quorum prius dominium habuit, sibi reclamare legitime possit. Scisso etenim unitatis ecclesiasticae vinculo, scinditur et titulus possessionis bonorum Ecclesiae, quae essentialiter una est.

Haec quidem doctrina jam pridem a Patribus Conc. Plen. Balt. I. luculenter declarata est: "Quidquid igitur offertur Deo ejusque cultui consecratur, sive illud tem plum ipsum est, in quo ejus cultores congregantur, sive

« PoprzedniaDalej »