retulerit ad Commissionem, quam pro hujusmodi causis judicandis nunc constituimus, et quae constabit ex omnibus Archiepiscopis harum provinciarum. Quod si societas damnanda omnibus visa non fuerit, recurrendum erit ad Sanctam Sedem, ut judicium certum accipiatur, et disciplina in nostris provinciis uniformis servetur. § 2. De Quibusdam. Societatibus Honestis. 256. Praeter viam poenarum et timoris, aliam et quidem meliorem indicavit Supremus Pastor in saepe laudata encyclica Humanum Genus, qua nobis commissi fideles a periculis societatum secretarum retrahi queant, in eo sitam, ut instituantur societates honestae ad quas opportune alliciantur. Quod quidem nostratum conditioni est maxime accommodatum. Omnes enim ad nomen alicui societati dandum vehementur trahuntur, plerumque alicujus mutui beneficii et protectionis spe, aut, praesertim cum de junioribus agitur, animi recreandi aut perficiendi causa. Ad has igitur utilitates nostris fidelibus in societatibus honestis procurandas decernimus, ubicumque fieri potest Episcoporum auspiciis patrocinioque, opificum aliorumque civium Catholicorum societates instituendas et promovendas esse, quae quamvis finem sibi proponant temporalem et materialem, consilia tamen et directionem cleri sequantur. 257. Pro juvenibus, quia majoribus periculis objiciuntur, majorem curam impendi volumus; proinde statuimus, ut in omni paroecia vel missione, ubi numerus eorum sufficiens invenitur, societates speciales pro ipsis a rectore instituantur et omni opera foveantur. Sine hujusmodi enim associationibus opus juventutis Catholicae servandae in scholis parochialibus inceptum, plerumque in irritum cedet, et nostri adolescentes, qui tanto studio jam inde ab infantia custoditi sunt, moribus et illecebris mundi seducti tandem in societatum vetitarum barathro absorpti perdentur. Honestis autem societatibus adscripti, dum bonum temporale prosequuntur, ad pietatem quoque excolendam a prudente pastore facile adduci poterunt. 258. Praeter has societates Catholicorum optamus etiam ut in singulis paroeciis, ubi fieri potest, instituantur societates vere Catholicae, quae pro aliquo fine religioso assequendo sub proprii capellani plenissima directione laborent. Jam enim multis in locis hujusmodi societates bene de Ecclesia meruerunt, non tantum aedificationis exemplo sed etiam neglectos et carceribus aliisque institutionibus publicis detentos doctrina Christiana imbuendo, libros Catholicos distribuendo et alia charitatis opera exercendo. Praeterea, ad pauperum indigentiam modo efficaci simul ac Christiano levandam, maxime curabunt ecclesiarum rectores, ut omni opera foveant societatem illam "de populo inferioris ordinis tam praeclare meritam, quae a Vincentio patre nominatur. Cognitum est quid agat, quid velit, scilicet tota in hoc est, ut egentibus et calamitosis suppetias eat ultro, idque sagacitate modestiaque mirabili; quae quo minus videri vult, eo est ad caritatem Christianam melior, ad miseriarum levamen opportunior." (Encycl. cit.) 259. Omnibus denique vehementer commendamus Lugdunensem Propagationis Fidei Societatem quam inde ab ejus ortu Romani Pontifices summis laudibus et amplissimis pontificalis gratiae privilegiis prosecuti sunt; quamque sedulo fovendam et promovendam recentioribus diebus Leo XIII. fel. reg. in Encycl. Sancta Dei Civitas, 3 Dec. 1880, iterum Episcopos ardenter commonuit. Mentem S. Sedis, et praedecessorum in superioribus Conciliis Plenariis exemplum sequentes statuimus, ut per omnes nostras dioeceses societas illa praeclara, sicubi forte nondum vigeat, instituatur ac promoveatur. De collectis fidelium eleemosynis quae omnes mittantur Lugdunum ad pii operis directores generales, ratio dabitur juxta normam societatis, vel alio modo, prout Episcopo magis placuerit. placuerit. Amor quidem erga Deum, uti speramus, omnes stimulabit ut parvas suas copias conferant ad augendum opus missionum Catholicarum per totum orbem diffusarum et amplificandum regnum Christi; at simul meminisse juvat, societatem istam, "a qua tot ac tanta bona in rem Catholicam in his regionibus jam derivata sunt," eo majora indigentibus nostris missionibus auxilia praestare posse, quo ampliores et uberiores ipsi contulerint eleemosynas. § 3. De Societatibus ad Temperantiam Promovendam. 260. Dubitandum non est quin inter mala quae in hac regione maxime deflemus, reputandum sit illud quod in potuum inebriantium abusu consistit. Est enim hujusmodi excessus peccati fomes perpetuus miseriarumque origo foecunda; homines innumeros familiasque integras ruina pessima obruit, animasque plurimas in exitium aeternum praecipites trahit. Et quoniam hoc vitium etiam inter Catholicos non parum saevit, scandalum acatholicis datur magnumque obstaculum religionis dilatationi opponitur. Christianos igitur omnes et religionis et patriae amor urget ut omni studio dent operam huic pestifero malo extirpando. 261. Ab Ecclesiae sacerdotibus, quibus Deus officium dedit homines verbo vitae erudiendi bonisque moribus informandi, auxilium in primis speramus. Nunquam cessent contra ebrietatem ejusque occasiones fortiter conclamare; praesertim vero quum exercitia spiritualia pro populo habent. Memores etiam doctrinae Apostolicae plebem commissam ex animo doceant scriptum esse: neque ebriosi * * regnum Dei possidebunt" (1. Cor. VI. 10); revocent in mentem aliorum qui existimant se stare, verba Eccli. III. 27: "qui amat periculum peribit in illo." Praeterea quum verba moveant tantum, exempla vero trahant, sacerdotes ipsimet qui, monente Apostolo, debent esse forma gregis ex animo, sint temperantiae virtutis exempla. 262. Vestigiis inhaerentes Patrum Superiorum Conciliorum Baltimorensium, et doctrinae innixi Doctoris Angelici (II. II. q. 149, a. 3.) approbamus et magnopere commendamus laudabilem plurium morem, qui temporibus nostris ab usu potuum inebriantium omnino abstinent, quo vitium intemperantiae securius coerceant, sive ejusdem occasiones a semetipsis amovendo, sive aliis virtutis temperantiae exemplum praeclarum exhibendo, quorum zelum secundum scientiam esse, jamque magnos fructus tulisse ac majores etiam in futuro ferendi spem praebere ultro fatemur. Societates quae veniunt nomine "Unionis Catholicae ad Abstinentiam Totalem promovendam" et "Sacrae Sitis," magna laude dignas agnoscimus; spiritu enim vere catholico reguntur, et non tam in propriae voluntatis firmitate quam in precum et sacramentorum virtute vires necessarias quaerunt. Notum est praeterea quod Caput totius Ecclesiae et Christi in terris Vicarius non semel easdem benedictione sua apostolica et indulgentiis Ecclesiae locupletavit. Proinde nos quoque iisdem signa nostrae benevolentiae exhibemus, et quo magis floreant eas omnium nostrorum sacerdotibus curae paternae commendamus, ut eis non modo animos addant sed etiam semitam catholicam semper demonstrent. 263. Monemus denique nostros fideles, qui liquorum inebriantium mercaturam faciunt ut serio recogitent quot quantisque periculis peccatique occasionibus eorum quaestus, quamvis in se non illicitus, sit circumdatus. Honestiorem rationem sustentandi vitam si possunt, seligant. Sin minus totis viribus tam a semetipsis quam ab aliis occasiones peccati studeant amovere. Neque junioribus, eis scilicet qui sui juris non sunt, potum vendant, neque iis quos potu abusuros praevident. Cauponas suas die Dominica clausas servent; nulloque tempore intra tabernarum suarum parietes blasphemias, maledictiones, aut eloquia turpia proferri sinant. Quod si culpabili ipsorum causa aut cooperatione religio in dedecus et homines in ruinam traducuntur, sciant in coelis Vindicem existere poenas ab ipsis gravissimas certo exacturum. |