Obrazy na stronie
PDF
ePub

"Omnes a Christiana fide apostatas, et omnes et singulos haereticos, quocumque nomine censeantur, et cujuscumque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores." "Schismaticos, et eos, qui a Romani Pontificis pro tempore existentis obedientia pertinaciter se subtrahunt, vel recedunt." In comperto enim est, quamlibet societatem, praeterquam quod sit secreta, posse etiam schismaticam esse vel haereticam; proindeque omnis societas, quando sibi vindicat presbyterum aliumve ministrum cultus, cum proprio rituali ac caeremoniis, non quomodolibet, nec sicuti aliquando apud nostrates fit quum preces quaedam in civium conventibus recitantur, sed eo modo quo ipsa societas, pravo sibi fine proposito, secta schismatica aut haeretica evadit, jure meritoque in censuras supradictas incurrit.

250. Non ideo autem censenda sunt omnia licere, quae non sint expresse damnata; et nostri fideles, maxime autem juniores, quo longius ab omni periculo mali amoveantur, edocendi sunt graviterque commonendi, sedulo ipsis effugiendas esse omnes societates quae quomodocumque fidei aut moribus judicio Ordinarii offendiculo esse possint. Qua de re Summus ipse Pontifex Episcopis hoc consilium praebet: "Parentes, magistri pietatis, curiones inter Christianae doctrinae praeceptiones insistant, Vobis auctoribus, opportune commonere liberos et alumnos de ejusmodi societatum flagitiosa natura, et ut mature cavere discant artes fraudulentas et varias, quas eorum propagatores usurpare ad illaqueandos homines consueverunt. Immo qui adolescentulos ad sacra percipienda rite erudiunt, non inepte fecerint, si adducant singulos ut statuant ac recipiant, inscientibus parentibus, aut non auctore vel curione vel conscientiae judice, nulla se unquam societate obligaturos." (Encycl. cit.)

251. Quoniam vero non tantum contra fidei puritatem et communionis ecclesiasticae unitatem societates secretae conspirare possunt, verum etiam contra legitimas potestates machinari, idcirco Sedes Apostolica harum incolumitati consulens, excommunicationi latae sententiae, Romano Pontifici reservatae, subjacere declaravit: "Nomen dantes sectae Massonicae aut Carbonariae, aut aliis ejusdem generis sectis, quae contra Ecclesiam vel legiti mas potestates, seu palam seu clandestine machinantur; necnon eisdem sectis favorem qualemcumque praestantes, earumve occultos coryphaeos ac duces non denuntiantes, donec non denuntiaverint." Ergo hac etiam censura societates secretae innodari possunt et merito; "non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt." (Rom. XIII. 1, 2.)

252. Has igitur censuras declaramus, nullo modo aut tacendas aut dissimulandas esse; sed econtra manifeste promulgandas atque in reos urgendas ut timore salutari fideles in officio contineantur, deceptione aut infirmitate lapsi ad meliorem frugem revocentur, et contumaces tandem veluti oves infectae ex ovili ejiciantur.

253. Demum, hic opportunum ducimus in mentem fidelium revocare monita salutaria, quae Patres superioris Concilii Plenarii titulo De Societatibus Secretis, No. 519, dederunt circa societates quasdam de quarum liceitate quaestio aliquando mota fuit. "Quibus accurate perpensis, Nobis quidem nulla apparet ratio, ob quam prohibitio Ecclesiae adversus Massonicam aliasque occultas sectas, ad illas extendatur operariorum sodalitates, quas non constat aliud sibi proponere quam sociorum in propria arte exercenda mutuam tutelam ac juvamen. Cavendum tamen, ne sub hoc praetextu quidpiam admittatur, quod sectis damnatis faveat; neve operarii qui his

societatibus nomen dant, pravis subdolisque malorum hominum artibus inducantur, ut contra justitiae leges laborem ab ipsis debitum subtrahant, vel alio quovis modo eorum, quibus subjiciuntur, jura laedant. * * * Illi etiam coetus prorsus illiciti sunt, in quibus ita arcto foedere in mutuam defensionem conjunguntur socii, ut exinde oriatur turbarum vel caedium periculum."

254. Quum porro videndum erit, an aliqua societas cadat sub una ex classibus indicatis, primo quidem inquirant Episcopi, sive per se sive per alios prudentes, auditis ducibus, corypheis vel sociis praecipuis, omnia ad illam associationem spectantia, dein singula inspiciant matureque considerent, ut judicium certum de ea proferatur juxta principia super exposita et si quid deprehenderint damnatione dignum, inspiciant ulterius utrum ex ipsius societatis natura proveniat, an vero ex quibusdam temporum, locorum aut personarum circum"Nolumus enim,' stantiis cum societate conjunctis.

[ocr errors]

sicut jam decretum fuit in eodem Concilio, No. 520, "ut in posterum ullus in hisce provinciis, in quavis ecclesiastica dignitate constitutus, nominatim societatem damnet, nisi certo et praeter omne dubium constet, eam ex eis esse, quae Constitutionibus Pontificiis [aut aliis documentis Sedis Apostolicae], comprehenduntur. Si vero eae fuerint circumstantiae, ut ultiorem expositionem doctrinae jam traditae postulare videantur, pro ea 'omnibus ad amussim expositis rerum adjunctis' recurrendum esse monemus ad Sanctam Sedem, cujus sapientissimo judicio omnes pleno animo ac corde morem geremus."

255. Ad praecavendum praeterea, ne confusio disciplinae habeatur, dum cum magno fidelium scandalo et auctoritatis ecclesiasticae detrimento, eadem societas in una dioecesi damnatur, et in alia toleratur, nolumus ullam societatem, uti cadentem sub una ex classibus indicatis, nominatim damnari, antequam Ordinarius rem

retulerit ad Commissionem, quam pro hujusmodi causis judicandis nunc constituimus, et quae constabit ex omnibus Archiepiscopis harum provinciarum. Quod si societas damnanda omnibus visa non fuerit, recurrendum erit ad Sanctam Sedem, ut judicium certum accipiatur, et disciplina in nostris provinciis uniformis servetur.

§ 2. De Quibusdam. Societatibus Honestis.

256. Praeter viam poenarum et timoris, aliam et quidem meliorem indicavit Supremus Pastor in saepe laudata encyclica Humanum Genus, qua nobis commissi fideles a periculis societatum secretarum retrahi queant, in eo sitam, ut instituantur societates honestae ad quas opportune alliciantur. Quod quidem nostratum conditioni est maxime accommodatum. Omnes enim ad nomen alicui societati dandum vehementur trahuntur, plerumque alicujus mutui beneficii et protectionis spe, aut, praesertim cum de junioribus agitur, animi recreandi aut perficiendi causa. Ad has igitur utilitates nostris fidelibus in societatibus honestis procurandas decernimus, ubicumque fieri potest Episcoporum auspi ciis patrocinioque, opificum aliorumque civium Catholicorum societates instituendas et promovendas esse, quae quamvis finem sibi proponant temporalem et materialem, consilia tamen et directionem cleri sequantur.

Sine

257. Pro juvenibus, quia majoribus periculis objiciuntur, majorem curam impendi volumus; proinde statuimus, ut in omni paroecia vel missione, ubi numerus eorum sufficiens invenitur, societates speciales pro ipsis a rectore instituantur et omni opera foveantur. hujusmodi enim associationibus opus juventutis Catholicae servandae in scholis parochialibus inceptum, plerumque in irritum cedet, et nostri adolescentes, qui tanto studio jam inde ab infantia custoditi sunt, moribus et

illecebris mundi seducti tandem in societatum vetitarum barathro absorpti perdentur. Honestis autem societatibus adscripti, dum bonum temporale prosequuntur, ad pietatem quoque excolendam a prudente pastore facile adduci poterunt.

258. Praeter has societates Catholicorum optamus etiam ut in singulis paroeciis, ubi fieri potest, instituantur societates vere Catholicae, quae pro aliquo fine religioso assequendo sub proprii capellani plenissima directione laborent. Jam enim multis in locis hujusmodi societates bene de Ecclesia meruerunt, non tantum aedificationis exemplo sed etiam neglectos et carceribus aliisque institutionibus publicis detentos doctrina Christiana imbuendo, libros Catholicos distribuendo et alia charitatis opera exercendo. Praeterea, ad pauperum indigentiam modo efficaci simul ac Christiano levandam, maxime curabunt ecclesiarum rectores, ut omni opera foveant societatem illam "de populo inferioris ordinis tam praeclare meritam, quae a Vincentio patre nominatur. Cognitum est quid agat, quid velit, scilicet tota in hoc est, ut egentibus et calamitosis suppetias eat ultro, idque sagacitate modestiaque mirabili; quae quo minus videri vult, eo est ad caritatem Christianam melior, ad miseriarum levamen opportunior." (Encycl. cit.)

259. Omnibus denique vehementer commendamus Lugdunensem Propagationis Fidei Societatem quam inde ab ejus ortu Romani Pontifices summis laudibus et amplissimis pontificalis gratiae privilegiis prosecuti sunt; quamque sedulo fovendam et promovendam recentioribus diebus Leo XIII. fel. reg. in Encycl. Sancta Dei Civitas, 3 Dec. 1880, iterum Episcopos ardenter commonuit. Mentem S. Sedis, et praedecessorum in superioribus Conciliis Plenariis exemplum sequentes statuimus, ut per omnes nostras dioeceses societas illa praeclara, sicubi forte nondum vigeat, instituatur ac

« PoprzedniaDalej »