obedientia ad omnia parata, rei faciendae ratione et honestate nec visa nec curata, sine dubio caeca et absoluta erit existimanda. 248. Hinc patet illas societates jure optimo meritoque fuisse ab Apostolica Sede damnatas. Quid enim magis istis exitiale in Ecclesiam aut Statum existere possit? Quid ad omnem malam pestem generandam atque fovendam magis accommodatum? In eorum enim conventiculis secretis viri perditi ac callidi pessima quaeque contra bonum reipublicae sacrae et civilis moliri possent, et si Ecclesiae jus inspiciendi non competeret nullus locus applicandi remedia esset relictus. Si autem adscripti ni mali in eis agant, exeant e tenebris. "Qui enim veritatem facit, venit ad lucem. Qui vero male agit, odit lucem." Ideoque, si non veniant ad lucem, reputandi sunt inter homines illos, de quibus Salvator dixit: "Dilexerunt magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum." (Joan. III. 19.) Hinc declaravit Summus Pontifex Leo XII.: "Jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis versari." (Litt. App. Quo graviora.) Nec quis dicat his mediis promoveri progressum generis humani. Illud enim genus humanum quod Redemptionis ipsiusque naturae vi tendit ad unum, ad colligendos scilicet omnes homines in unam quasi familiam veluti totidem fratres sub uno communi Patre, illosque in unum retinendos arctis vinculis apertae sinceritatis, aequae omnibus justitiae, ac universalis amoris; istud genus humanum quomodo promovetur, quum videat econtra lacerata sua membra atque disjecta, homines scilicet ab hominibus secreto divisos, ab officiis veritatis, justitiae et caritatis aliis alios excludentibus, si forte inter suos gregales non adnumerentur? Et ad illam caecam absolutamque obedientiam quod attinet, quid unquam magis funestum excogitari posset adversus altam dignitatem humanam, rectae rationis imperium, bonorum morum ac Reipublicae gerendae fundamenta? Qui enim "cooptati sunt promittant ac recipiant necesse est, ducibus ac magistris dicto audientes futuros cum obsequio fideque maxima; ad quemlibet eorum nutum significationemque paratos imperata facturos; si secus fecerint, tum dira omnia ac mortem ipsam non recusare. Revera si qui prodidisse disciplinam vel mandatis restisisse judicentur, supplicium de eis non raro sumitur, et audacia quidem ac dexteritate tanta, ut speculatricem ac vindicem scelerum justitiam sicarius persaepe fallat. Atqui simulare et velle in occulto latere; obligare sibi homines tanquam mancipia tenacissimo nexu, nec satis declarata causa; alieno addictos arbitrio ad omne facinus adhibere; armare ad caedem dextras, quaesita impunitate peccandi, immanitas quaedam est, quam rerum natura non patitur. Quapropter Societatem, de qua loquimur, cum justitia et naturali honestate pugnare, ratio et veritas ipsa convincit." (Litt. Encycl. Humanum Genus.) 249. Supra ubi de discernendis societatibus vetitis agebatur, praescidimus a considerandis simul censuris, ne videremur res distinctas confundere. (Vide probatos commentatores in Const. Apostolicae Sedis.) Sed hoc in loco, incertis relictis censemus clare definiendas esse censuras certas et latae sententiae, in quas hae societates incurrere possunt. Si qua igitur societas presbyterum proprio marte sibi vindicet aliumve ministrum cultus, qui rituali ac caeremoniis propriis pro suo lubitu utatur; hoc in casu adscripti etiam censuras contra schismaticos vel haereticos latas incurrunt. Quae censurae ita enuntiantur in Const. Apostolicae Sedis inter excommunicationes latae sententiae, Romano Pontifici speciali modo reservatas: "Omnes a Christiana fide apostatas, et omnes et singulos haereticos, quocumque nomine censeantur, et cujuscumque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores.” "Schismaticos, et eos, qui a Romani Pontificis pro tempore existentis obedientia pertinaciter se subtrahunt, vel recedunt." In comperto enim est, quamlibet societatem, praeterquam quod sit secreta, posse etiam schismaticam esse vel haereticam; proindeque omnis societas, quando sibi vindicat presbyterum aliumve ministrum cultus, cum proprio rituali ac caeremoniis, non quomodolibet, nec sicuti aliquando apud nostrates fit quum preces quaedam in civium conventibus recitantur, sed eo modo quo ipsa societas, pravo sibi fine proposito, secta schismatica aut haeretica evadit, jure meritoque in censuras supradictas incurrit. 250. Non ideo autem censenda sunt omnia licere, quae non sint expresse damnata; et nostri fideles, maxime autem juniores, quo longius ab omni periculo mali amoveantur, edocendi sunt graviterque commonendi, sedulo ipsis effugiendas esse omnes societates quae quomodocumque fidei aut moribus judicio Ordinarii offendiculo esse possint. Qua de re Summus ipse Pontifex Episcopis hoc consilium praebet: "Parentes, magistri pietatis, curiones inter Christianae doctrinae praeceptiones insistant, Vobis auctoribus, opportune commonere liberos et alumnos de ejusmodi societatum flagitiosa natura, et ut mature cavere discant artes fraudulentas et varias, quas eorum propagatores usurpare ad illaqueandos homines consueverunt. Immo qui adolescentulos ad sacra percipienda rite erudiunt, non inepte fecerint, si adducant singulos ut statuant ac recipiant, inscientibus parentibus, aut non auctore vel curione vel conscientiae judice, nulla se unquam societate obligaturos." (Encycl. cit.) 251. Quoniam vero non tantum contra fidei puritatem et communionis ecclesiasticae unitatem societates secretae conspirare possunt, verum etiam contra legitimas potestates machinari, idcirco Sedes Apostolica harum incolumitati consulens, excommunicationi latae sententiae, Romano Pontifici reservatae, subjacere declaravit: "Nomen dantes sectae Massonicae aut Carbonariae, aut aliis ejusdem generis sectis, quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates, seu palam seu clandestine machinantur; necnon eisdem sectis favorem qualemcumque praestantes, earumve occultos coryphaeos ac duces non denuntiantes, donec non denuntiaverint." Ergo hac etiam censura societates secretae innodari possunt et merito; "non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt." (Rom. XIII. 1, 2.) 252. Has igitur censuras declaramus, nullo modo aut tacendas aut dissimulandas esse; sed econtra manifeste promulgandas atque in reos urgendas ut timore salutari fideles in officio contineantur, deceptione aut infirmitate lapsi ad meliorem frugem revocentur, et contumaces tandem veluti oves infectae ex ovili ejiciantur. 66 253. Demum, hic opportunum ducimus in mentem fidelium revocare monita salutaria, quae Patres superioris Concilii Plenarii titulo De Societatibus Secretis, No. 519, dederunt circa societates quasdam de quarum liceitate quaestio aliquando mota fuit. Quibus accurate perpensis, Nobis quidem nulla apparet ratio, ob quam prohibitio Ecclesiae adversus Massonicam aliasque occultas sectas, ad illas extendatur operariorum sodalitates, quas non constat aliud sibi proponere quam sociorum in propria arte exercenda mutuam tutelam ac juvamen. Cavendum tamen, ne sub hoc praetextu quidpiam admittatur, quod sectis damnatis faveat; neve operarii qui his societatibus nomen dant, pravis subdolisque malorum hominum artibus inducantur, ut contra justitiae leges laborem ab ipsis debitum subtrahant, vel alio quovis modo eorum, quibus subjiciuntur, jura laedant. *** Illi etiam coetus prorsus illiciti sunt, in quibus ita arcto foedere in mutuam defensionem conjunguntur socii, ut exinde oriatur turbarum vel caedium periculum." 254. Quum porro videndum erit, an aliqua societas cadat sub una ex classibus indicatis, primo quidem inquirant Episcopi, sive per se sive per alios prudentes, auditis ducibus, corypheis vel sociis praecipuis, omnia ad illam associationem spectantia, dein singula inspiciant matureque considerent, ut judicium certum de ea proferatur juxta principia super exposita et si quid deprehenderint damnatione dignum, inspiciant ulterius utrum ex ipsius societatis natura proveniat, an vero ex quibusdam temporum, locorum aut personarum circumstantiis cum societate conjunctis. "Nolumus enim," sicut jam decretum fuit in eodem Concilio, No. 520, "ut in posterum ullus in hisce provinciis, in quavis ecclesiastica dignitate constitutus, nominatim societatem damnet, nisi certo et praeter omne dubium constet, eam ex eis esse, quae Constitutionibus Pontificiis [aut aliis documentis Sedis Apostolicae], comprehenduntur. Si vero eae fuerint circumstantiae, ut ultiorem expositionem doctrinae jam traditae postulare videantur, pro ea 'omnibus ad amussim expositis rerum adjunctis' recurrendum esse monemus ad Sanctam Sedem, cujus sapientissimo judicio omnes pleno animo ac corde morem geremus." 255. Ad praecavendum praeterea, ne confusio disciplinae habeatur, dum cum magno fidelium scandalo et auctoritatis ecclesiasticae detrimento, eadem societas in una dioecesi damnatur, et in alia toleratur, nolumus ullam societatem, uti cadentem sub una ex classibus indicatis, nominatim damnari, antequam Ordinarius rem |