Obrazy na stronie
PDF
ePub

duas partes, quarum una Lugdunum transmittatur, altera pro Indorum et Nigrorum missionibus retineatur. Commissio autem sic constituatur. Revdmus. Archiepiscopus Baltimorensis adsciscat sibi duos ex Episcopis, quorum dioeceses hujusmodi ope non indigent. Eligant deinde secretarium sacerdotem, clericum puta ex pio clericorum S. Sulpitii instituto, qui quotannis ad Epis copos universos plane referet de collectis acceptis deque modo quo pecuniae omnes expensae fuerint. Etiam Episcopi qui de his collectis participant, singulis annis ad commissionem referent de numero Indorum et Nigrorum in suis dioecesibus, deque eorum statu spirituali, et de ceteris quae ipsorum judicio utiliter commissioni significari possunt aut debent.

In tota hac re, quae suis certe non caret difficultatibus, tum pastores tum fideles non parvum percepturi sunt incitamentum ex benigno quo nos prosequitur studio Emus. Card. Praef. S. Cong. de Prop. Fide, qui benevole paratum se ostendit ad procuranda subsidia; et etiam ex indulgentiis a D. N. Leone XIII. die 3 Dec. 1882 concessis aliquibus missionibus, quas et ad nos extendere dignatus est.1

1 Ex audientia habita die 23 Julii 1882 relatum fuit: "Sanctissimus ad preces R. P. D. Oratoris, de quo in precibus, indulgentiam plenariam benigne concessit ab omnibus et singulis utriusque sexus fidelibus lucrandam, qui eo die quo fit collectio pro erectione et sustentatione sacellorum et scholarum catholicarum pro Indis et Nigritis, vere poenitentes, sacramentaliter confessi ac sacra Communione refecti ecclesiam, in qua pecunia colligitur, devote visitaverint, ibique sacris concionibus aliisque ritibus ea occasione celebrandis adstiterint, et aliquas pias preces pro sanctae fidei propagatione et juxta Summi Pontificis intentionem effuderint." In audientia vero habita die 3 Decembris 1882, Sanctitas sua rogata fuit, ut rescriptum relate ad ecclesias et scholas pro Nigris, valiturum declarare velit pro omnibus dioecesibus Statuum Foederatorum; ac praeterea, ut in rescripto auferatur conditio, qua fideles tenentur assistere functionibus, concioni, etc. Porro SS. Pater "annuit juxta petita."

CAPUT III.

DE SOCIETATIBUS.

§ 1. De Societatibus Inhonestis.

244. Societates Secretas hostem infensissimum Ecclesiae Dei et fuisse et esse, declarant non modo monita eorum, qui a Christo positi fuerunt ad custodiendam Civitatem Dei, verum etiam confirmant eventus tristissimi duorum superiorum saeculorum, multoque magis status miserrimus ad quem pluribus in locis Ecclesia est redacta. Nec in societatem religiosam tantummodo, verum etiam in civilem haec pestis exitiosa invasit; ac ita civium corda animosque suo lethali foetore corrupit, ut ipsius Reipublicae viscera penitus infecerit. Interim autem Romani Pontifices suo muneri non defuerunt. Iterum atque iterum non modo hostem clamarunt, sed praeterea districto Ecclesiae gladio perculerunt, insidias et consilia in aperto posuerunt, et remedia ad malum repellendum opportuna praebuerunt. Eorum omnium declarationes SS. Dominus Noster Leo XIII., feliciter regnans, nuperrime in Epistola Encyclica Humanum Genus, sermone gravi aeque ac diserto collegit et renovavit.

245. Has igitur Instructiones et Decreta, adeo sapienter a Romanis Pontificibus edita, ad malum gravissimum a Christi fidelibus arcendum, volumus nullo modo veluti inania haerere suspensa, verum econtra eadem fortiter applicari, ut morbus iste pestifer e corpore religioso simul ac civili tandem expellatur. Hunc quoque animum fuisse Patribus praecedentis Concilii Balt. ex praeclaro illo titulo patet, quem de Societatibus Secretis ediderunt; et Nos eorum successores et in documentis Pontificiis exequendis aemulatores, eodem quo

ipsi spiritu ducti, his Nostris decretis statuimus, supra memorata Pontificia decreta contra omnes societates a S. Sedes damnatas cum suo pleno vigore juxta tenorem Constitutionis Apostolicae Sedis et mentem Summorum Pontificum, strenue esse inculcanda atque executioni mandanda. (Vide Instr. S. O. hoc anno editam.1)

246. Neque ad illas tantum societates, quae veluti secta Massonica aut Carbonaria nominatim damnatae inveniuntur, coarctandae sunt declarationes S. Sedis; verum etiam ad illas quoque se extendere intelligantur necesse est quae, nomine quantumvis omisso, in re tamen ejusdem sunt generis ac Massonica aut Carbonaria. "Variae sunt hominum sectae, quae quamquam nomine, ritu, forma, origine differentes, cum tamen communione quadam propositi, summarumque sententiarum similitudine inter se contineantur, re congruunt cum secta Massonum, quae cujusdam est instar centri, unde abeunt et quo redeunt universae." (Cit. Encycl. Humanum Genus.)

247. Quod si dubium exoriatur, an aliqua societas a S. Sede damnata existat, praecisione facta modo a censuris, de quibus infra, applicatione alterutrius horum principiorum erit resolvendum, an saltem sit vetita.

Si nempe ejusmodi societas aut ita secretum servandum injungat, ut neque auctoritati Ecclesiae illud manifestari sinat; aut si jusjurandum vel promissionem caecae absolutaeque obedientiae exigat, ea, prescindendo etiam a censuris, inter vetitas erit recensenda, atque adscripti absolutione sacramentali privandi, donec effectu ipso ab ea penitus recedant, vel saltem se continuo recessuros serio promittant. Et quoniam Episcopis non solum jus, sed etiam officium inquirendi inhaeret, omnis societas quae Ordinario interroganti secretum revelari non sinit, ipsi auctoritati Ecclesiae id recusare judicabitur; et

In Appendice, p. 282.

obedientia ad omnia parata, rei faciendae ratione et honestate nec visa nec curata, sine dubio caeca et absoluta erit existimanda.

[ocr errors]

248. Hinc patet illas societates jure optimo meritoque fuisse ab Apostolica Sede damnatas. Quid enim magis istis exitiale in Ecclesiam aut Statum existere possit? Quid ad omnem malam pestem generandam atque fovendam magis accommodatum? In eorum enim conventiculis secretis viri perditi ac callidi pessima quaeque contra bonum reipublicae sacrae et civilis moliri possent, et si Ecclesiae jus inspiciendi non competeret nullus locus applicandi remedia esset relictus. Si autem adscripti nil mali in eis agant, exeant e tenebris. "Qui enim veritatem facit, venit ad lucem. Qui vero male agit, odit lucem." Ideoque, si non veniant ad lucem, reputandi sunt inter homines illos, de quibus Salvator dixit: "Dilexerunt magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum.' (Joan. III. 19.) Hinc declaravit Summus Pontifex Leo XII.: "Jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est, quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, satis per se est, ut intelligatis nefas etiam esse levioribus illis gradibus adscribi, atque in iis versari." (Litt. App. Quo graviora.) Nec quis dicat his mediis promoveri progressum generis humani. Illud enim genus humanum quod Redemptionis ipsiusque naturae vi tendit ad unum, ad colligendos scilicet omnes. homines in unam quasi familiam veluti totidem fratres sub uno communi Patre, illosque in unum retinendos arctis vinculis apertae sinceritatis, aequae omnibus justitiae, ac universalis amoris; istud genus humanum quomodo promovetur, quum videat econtra lacerata sua membra atque disjecta, homines scilicet ab hominibus secreto divisos, ab officiis veritatis, justitiae et caritatis aliis alios. excludentibus, si forte inter suos gregales non adnumerentur? Et ad illam caecam absolutamque obedientiam

quod attinet, quid unquam magis funestum excogitari posset adversus altam dignitatem humanam, rectae rationis imperium, bonorum morum ac Reipublicae gerendae fundamenta? Qui enim "cooptati sunt promittant ac recipiant necesse est, ducibus ac magistris se dicto audientes futuros cum obsequio fideque maxima; ad quemlibet eorum nutum significationemque paratos imperata facturos; si secus fecerint, tum dira omnia ac mortem ipsam non recusare. Revera si qui prodidisse disciplinam vel mandatis restisisse judicentur, supplicium de eis non raro sumitur, et audacia quidem ac dexteritate tanta, ut speculatricem ac vindicem scelerum justitiam sicarius persaepe fallat. Atqui simulare et velle in occulto latere; obligare sibi homines tanquam mancipia tenacissimo nexu, nec satis declarata causa; alieno addictos arbitrio ad omne facinus adhibere; armare ad caedem dextras, quaesita impunitate peccandi, immanitas quaedam est, quam rerum natura non patitur. Quapropter Societatem, de qua loquimur, cum justitia et naturali honestate pugnare, ratio et veritas ipsa convincit." (Litt. Encycl. Humanum Genus.)

249. Supra ubi de discernendis societatibus vetitis agebatur, praescidimus a considerandis simul censuris, ne videremur res distinctas confundere. (Vide probatos commentatores in Const. Apostolicae Sedis.) Sed hoc in loco, incertis relictis censemus clare definiendas esse censuras certas et latae sententiae, in quas hae societates incurrere possunt.

Si qua igitur societas presbyterum proprio marte sibi vindicet aliumve ministrum cultus, qui rituali ac caeremoniis propriis pro suo lubitu utatur; hoc in casu adscripti etiam censuras contra schismaticos vel haereticos latas incurrunt. Quae censurae ita enuntiantur in Const. Apostolicae Sedis inter excommunicationes latae sententiae, Romano Pontifici speciali modo reservatas:

« PoprzedniaDalej »