Obrazy na stronie
PDF
ePub

refugii pro orphanis ac pauperibus ad Nigrorum usum, ubi fieri poterit, omni nisu procurent. Aliis autem in locis volumus ut non solum opportunus et idoneus locus in ecclesia communi provideatur, ac petentibus illis, nullo habito discrimine, sacramenta alacriter ministrentur; at praeterea statuimus, ut Ordinarii in partem tantae sollicitudinis sumant sacerdotes, sive saeculares sive regulares, quorum solum officium erit istis familiae Christi membris verbum Dei praedicare, eorum parvulos fidei principia edocere, aliisque apostolicis officiis erga illos fungi, juvantibus rectoribus ecclesiarum, quibus interdicimus ne impedimento sint missionariis ab Episcopo tam sancto muneri praepositis.

239. Quum vero maximus adhuc numerus Nigrorum extra Christi ovile versetur, oportet ut Ordinarii operarios zelo animarum succensos quaerant, quos mittant in hanc partem messis Domini. Sciant etiam seminariorum moderatores, omnium juribus sancte servatis, officii esse sui hujusmodi vocationem sedulo in animis alumnorum. sanctuarii excolere, saepius illis proponendo Christi promissum quod in isto ministerio maxime valet: "Nemo est qui reliquerit domum * qui non

accipiat centies tantum nunc in tempore hoc *** et in saeculo futuro vitam aeternam." (Marc. x. 29, 30.) Praeterea, cum religiosae familiae missionariorum merito glorientur se mancipatas esse in sortem Domini, ut summa necessitate urgente hominibus verbum Dei et panem vitae esurientibus generose opitulentur, absque dubio Praesules nostros alacri animo juvabunt.

240. Tandem silentio praetereundum non est, institutionem catechistarum utriusque sexus difficiliorem non fore apud nos quam in regionibus ethnicorum, quando diligenti cura in id incumbent missionarii. Talium adjutorum opera magni facienda est. Parabunt etenim viam sacris ministris Nigros ecclesiae vicinos congre

gando ac catechismum hymnosque sacros edocendo, qua ratione durus sacerdotis labor uberiores fructus afferet.

241. Ex annalium monumentis sacrarum Missionum apud Americae Septentrionalis aborigines gloriam immortalem consecuta est pia Mater Ecclesia. Et sane merito, siquidem vel a primis novi orbis explorationibus usque ad nostra tempora quamplurimi filii ejus apostolorum zelo et caritate ducti, gravibus aerumnis susceptis evangelium regni Dei indefesse praedicaverunt pauperibus istis fratribus nostris, Christi sanguine redemptis dignisque Matris Ecclesiae miseratione.

242. Imprimis itaque censent Patres comitatum ab Illmo. et Rmo. Archiepiscopo Baltimorensi ad causam Indorum apud Gubernium agendam anno 1874 institutum ea ratione continuandum esse, ut sub Archiepiscopo Baltimorensi praeside consistat quatuor Episcopis, qui singulis quinquenniis ab iis Ordinariis seligendi erunt, in quorum dioecesibus Indorum tribus commorantur. Hujus comitatus erit, apud sedem gubernii sacerdotem collocare qui commissarii munere fungatur atque secundum regulas a comitatu praescribendas negotia a praedictis Ordinariis ipsi injuncta diligenter gerat, et generatim Indorum salutem opportuno tempore ac optimis quibus poterit mediis promoveat.

243. In universis harum regionum dioecesibus quotannis, prima Quadragesimae Dominica, collecta fiat, et summa inde proveniens mittatur ad commissionem pro missionibus domesticis instituendam. Hoc vero modo distributio fiet. Pecunia ex hac collecta primae Dominicae Quadragesimae derivata in dioecesibus, ubi Societas pii Operis de Propagatione Fidei jam existit, tota impendatur a commissione in juvandis Indorum et Nigrorum missionibus. Quod vero in illa collecta confertur a dioecesibus, ubi nondum existit illa societas, dispertiatur in

duas partes, quarum una Lugdunum transmittatur, altera pro Indorum et Nigrorum missionibus retineatur. Commissio autem sic constituatur. Revdmus. Archiepiscopus Baltimorensis adsciscat sibi duos ex Episcopis, quorum dioeceses hujusmodi ope non indigent. Eligant deinde secretarium sacerdotem, clericum puta ex pio clericorum S. Sulpitii instituto, qui quotannis ad Episcopos universos plane referet de collectis acceptis deque modo quo pecuniae omnes expensae fuerint. Etiam Episcopi qui de his collectis participant, singulis annis ad commissionem referent de numero Indorum et Nigrorum in suis dioecesibus, deque eorum statu spirituali, et de ceteris quae ipsorum judicio utiliter commissioni significari possunt aut debent.

In tota hac re, quae suis certe non caret difficultatibus, tum pastores tum fideles non parvum percepturi sunt incitamentum ex benigno quo nos prosequitur studio Emus. Card. Praef. S. Cong. de Prop. Fide, qui benevole paratum se ostendit ad procuranda subsidia; et etiam ex indulgentiis a D. N. Leone XIII. die 3 Dec. 1882 concessis aliquibus missionibus, quas et ad nos extendere dignatus est.1

1 Ex audientia habita die 23 Julii 1882 relatum fuit: "Sanctissimus ad preces R. P. D. Oratoris, de quo in precibus, indulgentiam plenariam benigne concessit ab omnibus et singulis utriusque sexus fidelibus lucrandam, qui eo die quo fit collectio pro erectione et sustentatione sacellorum et scholarum catholicarum pro Indis et Nigritis, vere poenitentes, sacramentaliter confessi ac sacra Communione refecti ecclesiam, in qua pecunia colligitur, devote visitaverint, ibique sacris concionibus aliisque ritibus ea occasione celebrandis adstiterint, et aliquas pias preces pro sanctae fidei propagatione et juxta Summi Pontificis intentionem effuderint." In audientia vero habita die 3 Decembris 1882, Sanctitas sua rogata fuit, ut rescriptum relate ad ecclesias et scholas pro Nigris, valiturum declarare velit pro omnibus dioecesibus Statuum Foederatorum; ac praeterea, ut in rescripto auferatur conditio, qua fideles tenentur assistere functionibus, concioni, etc. Porro SS. Pater "annuit juxta petita."

CAPUT III.

DE SOCIETATIBUS.

§ 1. De Societatibus Inhonestis.

244. Societates Secretas hostem infensissimum Ecclesiae Dei et fuisse et esse, declarant non modo monita eorum, qui a Christo positi fuerunt ad custodiendam Civitatem Dei, verum etiam confirmant eventus tristissimi duorum superiorum saeculorum, multoque magis status miserrimus ad quem pluribus in locis Ecclesia est redacta. Nec in societatem religiosam tantummodo, verum etiam in civilem haec pestis exitiosa invasit; ac ita civium corda animosque suo lethali foetore corrupit, ut ipsius Reipublicae viscera penitus infecerit. Interim autem Romani Pontifices suo muneri non defuerunt. Iterum atque iterum non modo hostem clamarunt, sed praeterea districto Ecclesiae gladio perculerunt, insidias et consilia in aperto posuerunt, et remedia ad malum repellendum opportuna praebuerunt. Eorum omnium declarationes SS. Dominus Noster Leo XIII., feliciter regnans, nuperrime in Epistola Encyclica Humanum Genus, sermone gravi aeque ac diserto collegit et renovavit.

245. Has igitur Instructiones et Decreta, adeo sapienter a Romanis Pontificibus edita, ad malum gravissimum a Christi fidelibus arcendum, volumus nullo modo veluti inania haerere suspensa, verum econtra eadem fortiter applicari, ut morbus iste pestifer e corpore religioso simul ac civili tandem expellatur. Hunc quoque animum fuisse Patribus praecedentis Concilii Balt. ex praeclaro illo titulo patet, quem de Societatibus Secretis ediderunt; et Nos eorum successores et in documentis Pontificiis exequendis aemulatores, eodem quo

ipsi spiritu ducti, his Nostris decretis statuimus, supra memorata Pontificia decreta contra omnes societates a S. Sedes damnatas cum suo pleno vigore juxta tenorem Constitutionis Apostolicae Sedis et mentem Summorum Pontificum, strenue esse inculcanda atque executioni mandanda. (Vide Instr. S. O. hoc anno editam.1)

246. Neque ad illas tantum societates, quae veluti secta Massonica aut Carbonaria nominatim damnatae inveniuntur, coarctandae sunt declarationes S. Sedis; verum etiam ad illas quoque se extendere intelligantur necesse est quae, nomine quantumvis omisso, in re tamen ejusdem sunt generis ac Massonica aut Carbonaria. "Variae sunt hominum sectae, quae quamquam nomine, ritu, forma, origine differentes, cum tamen communione quadam propositi, summarumque sententiarum similitudine inter se contineantur, re congruunt cum secta Massonum, quae cujusdam est instar centri, unde abeunt et quo redeunt universae." (Cit. Encycl. Humanum Genus.)

247. Quod si dubium exoriatur, an aliqua societas a S. Sede damnata existat, praecisione facta modo a censuris, de quibus infra, applicatione alterutrius horum principiorum erit resolvendum, an saltem sit vetita.

Si nempe ejusmodi societas aut ita secretum servandum injungat, ut neque auctoritati Ecclesiae illud manifestari sinat; aut si jusjurandum vel promissionem caecae absolutaeque obedientiae exigat, ea, prescindendo etiam a censuris, inter vetitas erit recensenda, atque adscripti absolutione sacramentali privandi, donec effectu ipso ab ea penitus recedant, vel saltem se continuo recessuros serio promittant. Et quoniam Episcopis non solum jus, sed etiam officium inquirendi inhaeret, omnis societas. quae Ordinario interroganti secretum revelari non sinit, ipsi auctoritati Ecclesiae id recusare judicabitur; et

In Appendice, p. 282.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »