Obrazy na stronie
PDF
ePub

saepe

animae salute periclitentur, multo magis nos decet omni qua licet ratione eorum bono spirituali providere. Ad quod officium rite exequendum quo magis excitemur, memoria recolamus suavissima illa Christi verba, quibus benevolentiam illis praestitam beneficiis in Ipsum collatis adnumerandam fore promisit: Hospes eram et collegistis Me. Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, Me suscipit. Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis. (Matth. xxv. 35, 40; XVIII. 5.)

233. Libenter agnoscimus et commendamus zelum et religionem societatum quarumdam Hibernicarum, inter quas commemorari debet illa quae a colonis Catholicis juvandis nomen habet, Piae quoque pro colonis Germanis Unionis, quae a S. Raphaele patrono nominatur, aliarumque ejusdem indolis quae magna constantia et felici exitu, ut colonos sive primo advenientes sive aliquantisper in hac regione commoratos ope et consiliis suis tutarentur, hactenus adlaborarunt.

234. Maxime optandum est ut apud urbes majores prope oceanum sitas et ad quas plerumque adpellunt coloni ex Europa commeantes, constituantur sacerdotes prudentia et si fieri potest linguarum peritia insignes, quorum praecipuum munus sit advenas Catholicos excipere, iisque se duces et consiliarios praebere. Malorum enim hominum fraudibus et insidiis hujusmodi loca scatent. Potissimum vero solliciti sint de foeminis junioribus et puellis quae saepe, nullo comite, nullo custode aut tutore, iter faciunt. Hae namque a piis parentibus juxta veterem morem ac disciplinam ruri educatae magnarum urbium corruptelas et lenocinia omnino nesciunt. Pro ingenua ipsarum indole nihil suspicantur et facile omnibus credunt. Hinc in magno pudicitiae ac religionis amittendae periculo saepe versantur. Ad hoc malum avertendum familiae quaedam

religiosae in urbe quadam domos, ut vocant Refugii laudabili exemplo constituerunt excipiendis hujusmodi puellis et in sororum tutela asservandis, donec apud familiam bene moratam operam suam locent aut alio honesto modo victum quaerant. Atque utinam id exempli ceterae quoque urbes aemulentur!

235. Illud aequo animo tolerare vix possumus, quod coloni catholici tanto numero in oppidis congregari malint ubi laboriosissimis operibus manu factis victum quotidianum quaeritent, aut in populosis urbibus tenuissimi lucri spe permaneant, ibique inter vinarios, tabernarios et abjectissimos quoque homines miseram in squallore et sordibus vitam agant. Praeterea in hujusmodi locis frequentissimae adsunt vitiorum illecebrae, et pueri ad doctrinam Catholicam et bonos mores informari difficillime possunt. Atque hoc eo magis miramur ac dolemus, quod magna pars hujus regionis immensae usitatis rusticanorum hominum operibus sit aptissima; et haud difficile sit praesertim in occidentalibus reipublicae plagis sedes idoneas invenire et colendis agris paullatim ditescere. Haec quatenus fieri licet advenarum auribus animisque saepe inculcent sacerdotes, iisque persuadere nitantur ut, si vitam tranquillam et securam amant, si suam suaeque prolis aeternam salutem cordi habent, demum si de divitiis acquirendis serio cogitant, urbes deserant et agrorum cultioni se dedant.

236. Idcirco magnae utilitati fore censemus, si quidam ex Catholicis nostris qui divitiis et auctoritate apud cives suos pollent, in collegium seu societatem coeant cujusmodi plures hac in regione habentur, cujus beneficio coloni Catholici domos fundosque sumptu minori et firmiori possessionis jure sibi comparent. Quod si fecerint, egregie de religione et de patria merebuntur.

[ocr errors]

CAPUT II.

DE CURA PASTORALI PRO HOMINIBUS NIGRIS ET INDIS.

1

237. Quum in Nigrorum salute promovenda ea de re agatur, quae summae prorsus necessitatis est, libenter iis assentimur, quae de salute et Christiana educatione Nigrorum uniformi ratione procuranda habentur in Conc. Plen. Balt. II., et in instructione ab Emo. Card. Praefecto de Prop. Fide ad Rmum. ejusdem concilii praesidem data; cui necessitati nisi statim provideamus, tantam messem in horrea Christi colligendo, hominum inimicorum fraudibus ac cupiditati irreparabili plane damno objiciemus. Concilii Patres illius censuerunt, in conciliis provincialibus, maxime vero iis in provinciis ubi Nigri majori numero versantur, diligenter pertractandum de regulis unicuique loco accommodatis, ut meliori atque efficaciori modo istorum hominum salus et Christiana educatio promoverentur. (Conc. Prov. Balt. X., n. 5.) Patrum hortatu nonnullae ecclesiae atque scholae separatae pro Nigris constructae fuerunt; in aliis vero ecclesiis locus providetur in quo omnes qui volunt missae sacrificio adstare possunt et elementa Christianae doctrinae addiscere; jamque viri apostolici maximo cum fructu laborant in aliquibus locis ubi viget multitudo Nigrorum.

238. Injustum esset hic tacere labores omni laude dignos a missionariis nostris susceptos pro Nigris tempore quo servi erant et postquam fuerunt emancipati; at cum experientia constet salutem et Christianam eorum educationem efficaciter procurari non posse, nisi missionibus, catechesibus ac ceteris exercitiis spiritualibus eorum captui indolique accommodatis, decernimus ut Episcopi erectionem ecclesiarum, scholarum, domorum

refugii pro orphanis ac pauperibus ad Nigrorum usum, ubi fieri poterit, omni nisu procurent. Aliis autem in locis volumus ut non solum opportunus et idoneus locus in ecclesia communi provideatur, ac petentibus illis, nullo habito discrimine, sacramenta alacriter ministrentur; at praeterea statuimus, ut Ordinarii in partem tantae sollicitudinis sumant sacerdotes, sive saeculares sive regulares, quorum solum officium erit istis familiae Christi membris verbum Dei praedicare, eorum parvulos fidei principia edocere, aliisque apostolicis officiis erga illos fungi, juvantibus rectoribus ecclesiarum, quibus interdicimus ne impedimento sint missionariis ab Episcopo tam sancto muneri praepositis.

239. Quum vero maximus adhuc numerus Nigrorum extra Christi ovile versetur, oportet ut Ordinarii operarios zelo animarum succensos quaerant, quos mittant in hanc partem messis Domini. Sciant etiam seminariorum moderatores, omnium juribus sancte servatis, officii esse sui hujusmodi vocationem sedulo in animis alumnorum sanctuarii excolere, saepius illis proponendo Christi promissum quod in isto ministerio maxime valet: "Nemo est qui reliquerit domum * ** qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc *** et in saeculo futuro vitam aeternam." (Marc. x. 29, 30.) Praeterea, cum religiosae familiae missionariorum merito glorientur se mancipatas esse in sortem Domini, ut summa necessitate urgente hominibus verbum Dei et panem vitae esurientibus generose opitulentur, absque dubio Praesules nostros alacri animo juvabunt.

240. Tandem silentio praetereundum non est, institutionem catechistarum utriusque sexus difficiliorem non fore apud nos quam in regionibus ethnicorum, quando diligenti cura in id incumbent missionarii. Talium adjutorum opera magni facienda est. Parabunt etenim viam sacris ministris Nigros ecclesiae vicinos congre

gando ac catechismum hymnosque sacros edocendo, qua ratione durus sacerdotis labor uberiores fructus afferet.

241. Ex annalium monumentis sacrarum Missionum apud Americae Septentrionalis aborigines gloriam immortalem consecuta est pia Mater Ecclesia. Et sane merito, siquidem vel a primis novi orbis explorationibus usque ad nostra tempora quamplurimi filii ejus apostolorum zelo et caritate ducti, gravibus aerumnis susceptis evangelium regni Dei indefesse praedicaverunt pauperibus istis fratribus nostris, Christi sanguine redemptis dignisque Matris Ecclesiae miseratione.

242. Imprimis itaque censent Patres comitatum ab Illmo. et Rmo. Archiepiscopo Baltimorensi ad causam Indorum apud Gubernium agendam anno 1874 institutum ea ratione continuandum esse, ut sub Archiepiscopo Baltimorensi praeside consistat quatuor Episcopis, qui singulis quinquenniis ab iis Ordinariis seligendi erunt, in quorum dioecesibus Indorum tribus commorantur. Hujus comitatus erit, apud sedem gubernii sacerdotem collocare qui commissarii munere fungatur atque secundum regulas a comitatu praescribendas negotia a praedictis Ordinariis ipsi injuncta diligenter gerat, et generatim Indorum salutem opportuno tempore ac optimis quibus poterit mediis promoveat.

243. In universis harum regionum dioecesibus quotannis, prima Quadragesimae Dominica, collecta fiat, et summa inde proveniens mittatur ad commissionem pro missionibus domesticis instituendam. Hoc vero modo distributio fiet. Pecunia ex hac collecta primae Dominicae Quadragesimae derivata in dioecesibus, ubi Societas. pii Operis de Propagatione Fidei jam existit, tota impendatur a commissione in juvandis Indorum et Nigrorum missionibus. Quod vero in illa collecta confertur a dioecesibus, ubi nondum existit illa societas, dispertiatur in

« PoprzedniaDalej »