Obrazy na stronie
PDF
ePub

auctoritate permoti discant praepositis suis obedire iisque subjacere. Obsequium hisce praepositis debitum exemplo suo scriptisque commendent. Animum etiam iterum advertant ad sapientissima Summi fidelium Patris ac Magistri consilia et praecepta: "Imprimis sanctum sit apud catholicos scriptores Episcoporum nomen; quibus in excelso auctoritatis gradu collocatis dignus officio ipsorum et munere habendus est honos. Neque licere sibi homines privati putent in ea quae sacri Pastores pro potestate decreverint, inquirere; ex quo sane magna perturbatio ordinis consequeretur et non ferenda confusio. Atque istam reverentiam, quam praetermittere licet nemini, maxime in catholicis auctoribus ephemeridum luculentam esse et velut expositam ad exemplum necesse est." (Litt. SS. D. N. Leonis XIII., Cognita Nobis, 25 Jan. 1882.)

231. Verum huic malo quod apud nos, magno fidelium ipsorumque acatholicorum scandalo serpit ac in dies crescit, ne augeatur et passim impune grassetur, occurrendum esse censemus non monitis solum et hortamentis sed etiam poenis ecclesiasticis. Quamobrem si qui in posterum clerici vel laici, sive per se, sive per socios aliosve ab ipsis concitatos, in foliis quibusvis publicis aut libellis in vulgus editis ecclesiasticos viros, praesertim in dignitate constitutos, verbis injuriosis, maledictis, conviciis adoriantur; multo magis, si Episcopi agendi rationem in dioecesi regenda et administranda per ejusmodi folia aut libellos vellicare et damnare praesumserint, declaramus tum scriptores ipsos, tum participes et fautores perniciosissimi hujus abusus esse ordinis pertubatores, auctoritatis ecclesiasticae contemptores et hostes, gravissimique scandali reos; ac proinde dignos qui, culpa ipsorum satis probata, canonicis quoque censuris puniantur.

TITULUS VIII.

De Zelo Animarum.

CAPUT I.

DE COLONIS ET ADVENIS.

232. Magna sane est advenarum frequentia fere quotidie ad littora nostra confluentium, eo animo ut fortunas suas augeant vel, quod plerisque propositum est, ut egestatem miserrimamque vitae, qua domi premebantur, conditionem effugiant. Hinc plerumque, quum ad portus nostros adpellunt, rerum fere omnium inopia laborant. Qua quidem aequum est ut nos permoveamur ad eos pro virili parte adjuvandos et fovendos, maxime quod eorum plurimi sint domestici fidei (Gal. vi. 10), ejusdemque matris Ecclesiae filii. Immo nostri muneris est, Dei jussu et exemplo eos non benevolentia tantum sed etiam amore complecti. "Amat (Deus) peregrinum et dat ei victum atque vestitum. Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti." (Deuteron. IX. 18, 19.) Praeterea in Novo Foedere una quodammodo sorte cum illis et conditione censemur. Quid enim aliud sumus ipsi quam peregrini, hospites et advenae, nullam hic habentes manentem civitatem, sed a Deo domoque coelesti peregrinantes, qui futuram illam beatam perpetuoque mansuram inquirimus? (1. Pet. II. 11; I. Cor. II. 11; Hebr. xI. 13; XIII. 14.) Quum vero non solum tot corporis incommoda et vexationes perferre cogantur, sed etiam haud raro fide, moribus et aeterna

animae salute periclitentur, multo magis nos decet omni qua licet ratione eorum bono spirituali providere. Ad quod officium rite exequendum quo magis excitemur, saepe memoria recolamus suavissima illa Christi verba, quibus benevolentiam illis praestitam beneficiis in Ipsum collatis adnumerandam fore promisit: Hospes eram et collegistis Me. Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, Me suscipit. Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, Mihi fecistis. (Matth. xxv. 35, 40; xvIII. 5.)

233. Libenter agnoscimus et commendamus zelum et religionem societatum quarumdam Hibernicarum, inter quas commemorari debet illa quae a colonis Catholicis juvandis nomen habet, Piae quoque pro colonis Germanis Unionis, quae a S. Raphaele patrono nominatur, aliarumque ejusdem indolis quae magna constantia et felici exitu, ut colonos sive primo advenientes sive aliquantisper in hac regione commoratos ope et consiliis suis tutarentur, hactenus adlaborarunt.

234. Maxime optandum est ut apud urbes majores prope oceanum sitas et ad quas plerumque adpellunt coloni ex Europa commeantes, constituantur sacerdotes prudentia et si fieri potest linguarum peritia insignes, quorum praecipuum munus sit advenas Catholicos excipere, iisque se duces et consiliarios praebere. Malorum enim hominum fraudibus et insidiis hujusmodi loca scatent. Potissimum vero solliciti sint de foeminis junioribus et puellis quae saepe, nullo comite, nullo custode aut tutore, iter faciunt. Hae namque a piis parentibus juxta veterem morem ac disciplinam ruri educatae magnarum urbium corruptelas et lenocinia omnino nesciunt. Pro ingenua ipsarum indole nihil suspicantur et facile omnibus credunt. Hinc in magno pudicitiae ac religionis amittendae periculo saepe versantur. Ad hoc malum avertendum familiae quaedam

religiosae in urbe quadam domos, ut vocant Refugii laudabili exemplo constituerunt excipiendis hujusmodi puellis et in sororum tutela asservandis, donec apud familiam bene moratam operam suam locent aut alio honesto modo victum quaerant. Atque utinam id exempli ceterae quoque urbes aemulentur!

235. Illud aequo animo tolerare vix possumus, quod coloni catholici tanto numero in oppidis congregari malint ubi laboriosissimis operibus manu factis victum quotidianum quaeritent, aut in populosis urbibus tenuissimi lucri spe permaneant, ibique inter vinarios, tabernarios et abjectissimos quoque homines miseram in squallore et sordibus vitam agant. Praeterea in hujusmodi locis frequentissimae adsunt vitiorum illecebrae, et pueri ad doctrinam Catholicam et bonos mores. informari difficillime possunt. Atque hoc eo magis miramur ac dolemus, quod magna pars hujus regionis immensae usitatis rusticanorum hominum operibus sit aptissima; et haud difficile sit praesertim in occidentalibus reipublicae plagis sedes idoneas invenire et colendis agris paullatim ditescere. Haec quatenus fieri licet advenarum auribus animisque saepe inculcent sacerdotes, iisque persuadere nitantur ut, si vitam tranquillam et securam amant, si suam suaeque prolis aeternam salutem cordi habent, demum si de divitiis acquirendis serio cogitant, urbes deserant et agrorum cultioni se dedant.

236. Idcirco magnae utilitati fore censemus, si quidam ex Catholicis nostris qui divitiis et auctoritate apud cives suos pollent, in collegium seu societatem coeant cujusmodi plures hac in regione habentur, cujus beneficio coloni Catholici domos fundosque sumptu minori et firmiori possessionis jure sibi comparent. Quod si fecerint, egregie de religione et de patria merebuntur.

CAPUT II.

DE CURA PASTORALI PRO HOMINIBUS NIGRIS ET INDIS.

237. Quum in Nigrorum salute promovenda ea de re agatur, quae summae prorsus necessitatis est, libenter iis assentimur, quae de salute et Christiana educatione Nigrorum uniformi ratione procuranda habentur in Conc. Plen. Balt. II., et in instructione ab Emo. Card. Praefecto de Prop. Fide ad Rmum. ejusdem concilii praesidem data; cui necessitati nisi statim provide amus, tantam messem in horrea Christi colligendo, hominum inimicorum fraudibus ac cupiditati irreparabili plane damno objiciemus. Concilii Patres illius

censuerunt, in conciliis provincialibus, maxime vero iis in provinciis ubi Nigri majori numero versantur, diligenter pertractandum de regulis unicuique loco accommodatis, ut meliori atque efficaciori modo istorum hominum salus et Christiana educatio promoverentur. (Conc. Prov. Balt. X., n. 5.) Patrum hortatu nonnullae ecclesiae atque scholae separatae pro Nigris constructae fuerunt; in aliis vero ecclesiis locus providetur in quo omnes qui volunt missae sacrificio adstare possunt et elementa Christianae doctrinae addiscere; jamque viri apostolici maximo cum fructu laborant in aliquibus locis ubi viget multitudo Nigrorum.

238. Injustum esset hic tacere labores omni laude dignos a missionariis nostris susceptos pro Nigris tempore quo servi erant et postquam fuerunt emancipati; at cum experientia constet salutem et Christianam eorum educationem efficaciter procurari non posse, nisi missionibus, catechesibus ac ceteris exercitiis spiritualibus eorum captui indolique accommodatis, decernimus ut Episcopi erectionem ecclesiarum, scholarum, domorum

« PoprzedniaDalej »