Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXXV.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1902-1903.

[blocks in formation]

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

LUCANA

EXEMPTIONIS SEMINARII

Die 24 Ianuarii et 19 Iulii 1902.

Sess. 23 cap. I De Ref.

COMPENDIUM FACTI. In civitate Lucana Ecclesia parochialis et regularis a S. Michaele in foro nuncupata in Ecclesiam Collegiatam secularem erecta fuit a Leone X Pontifice maximo a. 1518, attributo exemptionis privilegio his verbis: Et quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quaecumque nec non Decanus, Canonici, Cappellani, Clerici et personae quaecumque eiusdem Ecclesiae S. Michaelis tam in beneficialibus, spiritualibus, criminalibus, civilibus, vel quasi, et mixtis, quam aliis quibuscumque causis etiam ratione delicti... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria quam delegata et mixta auctoritate fungentibus iudicibus et personis penitus et omnino exempta et exempti... et deinde Decanus Sedi praedictae dumtaxat, Canonici vero Cappellani et Clerici et personae praedictae eorumque familiares Decano et Sedi praedictae dumtaxat subiecti quoad omnia existant ».

Eiusmodi exemptionem iterum iterumque confirmavit Leo X et Pontifices Eius successores, nempe Paulus III die 12 Nov. 1535 et Pius IV die 6 Ian. 1559. At harum Constitutionum in actis non extat nisi textus quem supra attuli e Bulla Leonis X; quemque affert Decanus sibi vindicans omnimodam exemptionem nedum a iurisdictione fori externi, sed etiam a fori interni iurisdictione seu a parocho locali.

Collegiatae ita constitutae Sixtus V a. 1588 adiiciebat Seminarium, inde a S. Michaele, etiam hodie, nuncupatum, pro instituendis clericis qui servitio addicerentur eiusdem

Ecclesiae. Aliquid vero singulare, iam a sua institutione, habuit hoc Seminarium quod suis aedibus instructum fuit ubi tamen alumni non agebant vitam communem, sed inibi dumtaxat constituta erant gymnasia, academiae et oratorium quae statis horis frequentabant clerici alumni. Hi vero pro victu et habitatione morabantur seorsim apud privatos cives.

Quum hoc vitae genus parum responderet, nostra praesertim aetate, moribus Clericorum instituendis; a. 1873 Seminarii Moderator, domi apud se, non in Seminario, retinere coepit duodecim alumnos. Res successit, quamobrem in dies auctus est numerus clericorum qui cum Moderatore vitam agebant communem. Praeterea quo alumni commodius accederent ad Seminarii aedes, prope Ecclesiam Collegiatam S. Michaelis sitas, Moderator Fanucci a paroecia S. Frediani in qua hactenus moratus fuerat convictus clericorum, se una cum clericis transtulit in paroeciam S. Michaelis a. 1881.

Denique hodiernus Decanus a. 1898 veterem Seminarii sedem dereliquit, atque in Palatio, quondam Manzi, valde amplo, comprehenso in limitibus paroeciae S. Mariae Forisportam, constituit tum gymnasia, Oratorium, lycea Seminarii, tum communem Clericorum habitationem certa et perpetua ordinatione tunc primo constitutam.

Inde orta est hodierna controversia. Nam parochus ad S. Mariae Forisportam ratus est sibi in alumnos omnesque incolas Seminarii competere, munia exercere parochialia prouti facere adortus est occasione benedictionis domorum in Sabato Sancto a. 1899. Ast contradixit Decanus asserens, Seminarii immunitatem a parocho loci, quia cum hac immunitate expresse donata fuerit Ecclesia Collegiata, hoc iure fruitur etiam Seminarium, quippe accessorium sequitur principale; et Leo XII cum Seminarium in pristinum restituit, initio saeculi XIX eversum, ob communem rerum publicarum subversionem, inquam, Leo XII in suis litteris postquam innuerit iam pridem, Seminarium moderari Deca

num, adhibito canonicorum et opera et consilio, subiungit: Quoniam in praesentia ullam ipsi Seminario (canonici) opem ferre nequeunt, voluntati nostrae profecto acquiescunt, dum rei christianae, literariae, et domesticae illius Seminarii supremam unam eorum Collegii dignitatem nempe Decanum praeficere statuimus et volumus ut ibidem ordinarii iurisdictione fruatur ».

Quanta vero sit haec immunitas desumit Decanus ex bulla fundationis Leonis X statuentis : « Quod Ecclesia S. Michaelis et eius bona quaecumque... a loci Ordinario et aliis quibuscumque tam ordinaria, quam delegata et mixta auctoritate fungentibus... penitus et omnino exempta est ». Inde enim infert Decanus, alienum esse a quacumque constitutione, Seminarium exemptum ab Ordinario loci, seu ab Episcopo eiusque delegatis nec non, in genere, a delegatis S. Sedis, esse obnoxium parocho loci. Nam hac ratione Seminarium subderetur Ordinario loci, cui subditur parochus; quippe nihil praestare valet parochus quod aeque Ordinarius praestare non valeat.

Ad rem De Prosperis De loco exempto ad Decisionem 24 n. 31 referens duas decisiones Rotae Rom., alteram diei 29 Decemb. 1596 et alteram 1 Iunii 1708 ita commentatur: « Nulla persona vel dignitas valeat exercere ordinariam iurisdictionem super illo loco, super illa persona quae sub tegmine B. Petri et S. Sedis custoditur ». Item: Exemptus aequiparatur non subditis ». Ricci Decis. Curiae Archiep. Neap. p. l. Dec. 163 n. 12: « Locus exemptus et locus extra dioecesim iudicantur a pari ». Rota Rom. dec. 107 n. 3.

Non secus, advertit Decanus, regulares exempti sunt a potestate Ordinarii loci et per consequens, a parochis lo

corum.

Ad diluendam vero difficultatem a parocho motam ex eo quod usque parochi exercuerunt iurisdictionem in alumnos clericos dum seorsim morabantur aut dum vitam agebant communem in paroecia S. Frediani aut in paroecia

« PoprzedniaDalej »