Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis videtur attendenda, quia ex allatis attestationibus et potissimum ex ipsius Decani assertione evincitur hoc factum, nimirum, reapse in Sabato Sancto aedes Seminarii ingredi solitum non fuisse parochum pro impertienda benedictione paschali. Quamobrem decernent EE. PP. an ius exemptionis quae certe omnimoda concessa fuit Decano, adhuc dicenda sit plene vigere quo ad eam partem quam dumtaxat sibi vindicat Decanus.

Quibus animadversis propositum fuit diluendum

Dubium

An constet de exemptione Seminarii Decanalis S. Michaelis a iurisdictione parochi S. Mariae Forisportam in

casu.

RESOLUTIO. Sacra Congr. Concilii, re disceptata, sub die 19 Iulii 1902 censuit respondere: Ad mentem; mens estche rimanendo impregiudicati i diritti di ambedue le parti in quanto al resto, il parroco si astenga dalla benedizione al Seminario nel Sabato Santo.

EX S. CONGR. EPISC. ET REGUL.

DECRETUM. De votis simplicibus, votis solemnibus a monialibus praemittendis.

Perpensis temporum adiunctis, attentisque peculiaribus casibus, qui ad S. Sedem haud raro deferuntur, nec non postulatis sacrorum Antistitum, visum est huic S. Congregationi Eminentissimorum ac Reverendissimorum Patrum S. R. E. Cardinalium negociis et consultationibus Episcoporum et Regularium praepositae non esse ulterius cunctandum super quaestione iampridem proposita: an scilicet et quomodo expediat praescribere, ut in sanctimonialium monasteriis, in quibus solemnia vota nuncupantur, praemittantur solemnibus vota simplicia ad certum tempus duratura. Re itaque mature perpensa ac discussa, in conventu plenario habito in aedibus Vaticanis die 14 Martii 1902, praefati Emi ac Rmi Patres S. R. E. Cardinales

censuerunt: supplicandum esse SSmo Domino Nostro Leoni Divina Providentia PP. XIII, ut ad moniales votorum solemnium extendere dignaretur, iuxta congruum modum, ea quae salubriter constituta fuerunt a fel. rec. Pio PP. IX pro religiosis virorum familiis, per encyclicas litteras S. Congregationis super Statu Regularium, incip. Neminem latet, datas die 19 Martii 1857, et per litteras sub Annulo Piscatoris, incip. Ad universalis Ecclesiae regimen, datas die 7 februarii 1862, cum subsequutis respective declarationibus.

Porro Sanctitas Sua, in Audientia habita ab infrascripto Cardinali praedictae S. Congregationis Praefecto die 3 Maii 1902, audita de praemissis relatione, sententiam praelaudatorum Patrum Cardinalium probavit, mandavitque per huiusmet S. Congregationis decretum edici praescriptionum capita, quae infra scripta sunt, perpetuo inviolateque servanda :

I. In omnibus et singulis sanctimonialium monasteriis cuiuscumque Ordinis seu Instituti, in quibus vota solemnia emittuntur, peracta probatione et novitiatu ad praescriptum S. Concilii Tridentini, Constitutionum Apostolicarum et legum Ordinis seu Instituti a S. Sede approbatarum, novitiae vota simplicia emittant, postquam expleverint aetatem annorum sexdecim ab eodem Concilio Tridentino statutam vel aliam maiorem, quae forsan a constitutionibus proprii Ordinis vel Instituti a S. Sede approbatis requiratur.

II. Huiusmodi professae post expletum triennium a die, quo vota simplicia emiserint, computandum, si dignae reperiantur, ad professionem votorum solemnium admittantur: sublata cuilibet potestate hac super re dispensandi, ita nempe ut si qua, non exacto integro triennio, ad professionem solemnem, quacumque ex causa, admitteretur, professio ipsa irrita prorsus foret ac nullius effectus.

III. Firma tamen in suo quaeque robore manere declarantur indulta a S. Sede iam impertita, quorum vi, nonnullis in locis seu Institutis, professio votorum simplicium ad longius tempus emitti possit.

IV. Praeterea ex iustis et rationabilibus causis, de quibus tum monasterii Superiorissa tum novitiarum Magistra fidem scripto facere debent, poterit Ordinarius pro monasteriis suae iurisdictioni subiectis et Superior Generalis seu Provincialis pro monasteriis, quae exemptionis privilegio gaudent, indulgere, in

casibus particularibus, ut professio votorum solemnium differatur, non tamen ultra aetatem annorum viginti quinque expletorum.

V. Vota simplicia, uti praefertur, emissa perpetua sunt ex parte voventis; et dispensatio super iisdem Romano Pontifici reservatur.

VI. Professae istiusmodi votorum simplicium fruuntur et gaudent iisdem indulgentiis, privilegiis et favoribus spiritualibus, quibus legitime fruuntur et gaudent professae votorum solemnium proprii cuiusque monasterii; et quatenus morte praeveniantur ad eadem respective suffragia ius habent.

VII. Eaedem tenentur ad observantiam regularum et constitutionum non secus ac solemniter professae; itemque tenentur choro interesse; quatenus vero legitime impediantur quominus choro intersint, ad privatam officii divini recitationem non obligantur.

VIII. Tempus a constitutionibus cuiuslibet Ordinis seu Instituti praescriptum ad vocem activam et passivam assequendam a die emissionis votorum simplicium computatur: verumtamen professae votorum simplicium nunquam suffragium, imo ne locum quidem habebunt in capitulis in quibus et quatenus agitur de admittendis ad professionem solemnem; eaeque deputari quidem poterunt ad minora coenobii officia; sed ad munia Superiorissae, Vicariae, Magistrae novitiarum, Assistentis seu Consiliariae, et Oeconomae eligi nequeunt.

IX. Potiores iure, utpote seniores, censentur quae prius vota simplicia nuncupaverint; ita tamen ut quaecumque, iuxta superius dicta, professionem solemnem ultra triennium distulerint, loco interim cedant etiam iunioribus solemniter professis, recepturae iterum iura ratione prioris professionis quaesita ubi primum vota solemnia et ipsae emiserint.

X. Dos pro quolibet monasterio statuta tradenda est ipsi monasterio ante professionem votorum simplicium.

XI. Professae votorum simplicium retinent radicale suorum bonorum dominium, de quo definitive disponere non poterunt, nisi intra duos menses proxime praecedentes professionem solemnem, ad normam S. Concilii Tridentini Sess. XXV de Regular. et Monial., cap. XVI. - Omnino vero interdicta ipsis est eorumdem bonorum administratio, nec non quorumcumque reddituum erogatio atque usus. Debent propterea ante

[merged small][ocr errors]

professionem votorum simplicium cedere, pro tempore qua in eadem votorum simplicium professione permanserint, administrationem, usumfructum et usum quibus eis placuerit, ac etiam suo Ordini seu monasterio, quatenus ex huius parte nihil obstet et ipsae plena libertate id opportunum existimaverint. Quod si durante tempore votorum simplicium alia bona legitimo titulo eis obvenerint, eorum quidem dominium radicale acquirunt, sed administrationem usumfructum et usum cedere quamprimum debent ut supra, servata etiam lege non abdicandi dominium radicale nisi intra duos menses proximos ante professionem solemnem.

XII. Ad dimittendas e monasterio praefatas votorum simplicium professas, recurrendum erit, in singulis casibus, ad S. Sedem, distincte exponendo graves causas, quae dimissionem suadere seu exigere videantur.

XIII. Sorori professae votorum simplicium a monasterio discedenti sive ob votorum dispensationem a Sancta Sede Apostolica impetratam, sive ob decretum dimissionis ut supra emissum, restituenda erit integra dos quoad sortem, exclusis fructibus.

Igitur haec S. Congregatio de expressa Apostolica Auctoritate, praesentis decreti tenore, quaecumque superius praescripta, declarata ac sancita sunt, ab omnibus, ad quos seu quas spectat ex obedientiae praecepto servari et executioni demandari districte iubet, non obstantibus contrariis quibuscumque etiam speciali et individua mentione dignis, quibus ad praemissorum effectum a Sanctitate Sua specialiter et plene derogatum esse declarat.

Datum Romae die 3 Maii 1902.

FR. H. M. CARD. GOTTI, Praef.

PH. GIUSTINI, Secret.

QUBIA ab Archiepiscopo N. proposita super decretum Perpensis temporum adiunctis (1).

Cum applicatio Decreti Perpensis temporum adiunctis a S. Congregatione Episcoporum et Regularium, opportunissimo consilio, nuper editi, nonnullis dubiis videatur obnoxia, infrascriptus Archiepiscopus N. N. pro iis dirimendis, ad Eamdem S. Congregationem, maximo cum obsequio, recurrit, et authenticam responsionem exposcit.

I. QUAESTIO.

Quaelibet Instituta monialium habent caeremoniale seu rituale, pro admittendis novitiis ad religiosam professionem. Ritus autem praescriptus generatim unicus est, cum unica fere ubique, antehac extiterit professio. Iam quaeritur, utrum ille ritus servandus deinceps erit pro prima aut, pro secunda aut pro utraque professionem. Quod si duplex ratio sacram functionem celebrandi, deinceps erit inducenda, pro duplici nempe professione votorum Simplicium et votorum Solemnium, spectabitne ad Episcopos (aut ad Superiores Generales quoad monasteria exempta) coeremonias servandas et formulam a profitentibus exprimendam determinare? Quatenus affirmative, quaenam in praxi erit norma generatim sequenda? quatenus negatire, coeremoniale seu rituale erit impetrandum ab ista S. Congregatione aut a Congregatione Sacrorum Rituum?

II. QUAESTIO.

In numero VIII Decreti recognoscitur capitulum monialium pro admittendis ad professionem Solemnem illis, quae congruo tempore in professione votorum Simplicium permanserunt. Porro, huiusmodi capitulum eritne necessario faciendum illis in Communitatibus in quibus de acceptatione, de vestitione et de professione alumnarum capitulariter agitur? Quod si fieri absolute debeat, sufficientne pro aliqua a professione excludenda quod moniales capitulares secreto suffragia contraria conferant, aut necesse erit ut quaelibet monialis suffragii contrarii rationem expresse declaret, exponendo nempe graves causas quae dimissionem suadere seu exigere videantur, S. Sedis

(1) Habes hoc decretum pag. 31 Voluminis huius.

« PoprzedniaDalej »