Obrazy na stronie
PDF
ePub

453

Antoninians.

Decian.

Diocletianæ.

A Diocletianæ.

Constantinian:P.

Severianæ.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Si quis causam sciscitetur ob quam tantas Ulfile edendo moras fecerimus, hoc responsum habeat, nos hujus auctoris opera, multis nominibus commendanda, non exscribere voluisse nisi ex editione optima facileque omnibus anteponenda, cujus rudimenta tum in Germania elucubrabantur cum ad finem quarti sæculi jam ordine chronologico pervenissemus.

Hæc autem editio, cui paucis tantum abhinc mensibus ultima manus admota est, tribus partibus coalescit. Prior Ulfilanæ versionis textum exhibet : præeuntibus Prolegomenis, in quibus quidquid sive ad Auctoris vitam sive ad editos manuscriptosque codices pertinet, exploratur; comitantibus vero atque indesinenter subjacentibus interpretatione latina notisque lectionum varietates necnon auctorum conjecturas expomentibus.

457

EPISTOLA DEDICATORIA.

459

Secundam partem efficit Grammatice critica, quæ cum circa generales Gothici sermonis theorias, tum circa difficultates textus Ulilani eruditissime versatur.

Tertia pars duo lexica continet: unum scilicet Gothico-Latinum, quo singula Ulfilanæ linguæ vocabula exponuntur aut etiam discutiuntur; alterum Græco-Gothicum, ex quo quanta synonymorum copia Gothicus sermo polleat, comperire fit obvium.

At vero Grammaticem lexicaque, cum Germanice scripta essent, latinitate donari necesse fuit, et hic quidem opus et labor, nec certe facilis patebat via, sed potius innumeris hirsuta asperitatibus: inter quas principem locum obtinebant arctissimum pacti temporis intervallum, quod præterire omnino nefas crat, identidemque verborum Germanicorum indoles linguæ Latinæ penitus impervia.

Quidquid sit, quod intra vires fuit, hoc libenter relligioseque præstitum : nec saltem interpretationi deest dos omnium desideratissima, nempe άxpiɛα, seu, ut aiunt, fidelitas, nec interpreti spes sibi lectoris gratiam, veniamque suæ opellæ defectibus conciliandi.

Epistola dedicatoria.

MAXIMILIANO

REGNI BAVARICI HEREDI

EDITORES.

Tuo nomine, princeps celsissime, hoc nostrum opus ornare non alio, quam summæ venerationis sensu ducti sumus ausi: quis enim te gravior harum litterarum patronus exstitit, aut quis alius præclariore hæc studia liberalitate accendit, auxit, ornavit? Itaque non metuebamus, ne offendereris conatibus nostris, qui, cum tibi propositum esset ad perscrutandum celeberrimum illud bibliothecæ Upsaliensis cimelium alios viros doctos millere, antequam hujus consilii fama ad nos pervenisset, ipsi illuc profecti nova animi vere regii documenta dare tibi cupienti fortasse impedimento fuisse videremur: sed potius persuasi, principi excelso alque magnifico nostra nos studia probaturos, tibi hanc opellam nostram consecrare statuimus, quam ut æqui bonique facere velis, suppliciter rogamus. Collegimus quæ in promptu erant pro viribus nos quidem : at quæ te acclamationes, quantæ laudes totius gentis litteratæ, quales congratulationes excipient, si missi tui regia munificentia adjuti ex Gallia et Hispania, quas terras Gothi olim occupavere, copias desideratissimus ex monasteriorum latebris tanquam ex diuturna captivitate redemptas in atria tua augusta reportarint! Qua spe erecti nos, si ad te, princeps celsissime atque indulgentissime, libellus noster facilem invenerit aditum, amplissimum præmium consecutos esse existimabimus.

PATROL. XVIII.

Tuo nomini celsissimo

addictissimi

H. C. de G... J. L...

13

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

PROLEGOMENA.

8

Ulfilas', utrum genere Cappadox, Sadagolthino vico oriundus, cujus parentes, incursione a Gothis sub finem seculi tertii in Cappadociam facta, a victoribus domo in Europam abductos fuisse Philostorgius narrat, an testimonio reliquorum scriptorum parentibus et ipsis Gothicis natus fuerit, dijudicare Hunc om llimus, quia ad rèm nostrami parum valere videtur; nam UlGlam apud Gothos circiter annum 318 natum educatumque postea reliquos gradus ecclesiasticos anno 348 prætervectum hujus gentis episcopum fuisse, præter reliquos auctores etiam Philostorgius ille tradit, eorumque Gothorum, qui Minores vocati in Mosia inferiore flumen Danubium inter et montem Hæmum incolebant *. His enim ncscio quo doctore nec quo tempore * doctrina religionis Christianæ imbui sese passis Theophilo, qui Constantino Magno imperatore primus episcopus fuit *, circiter annum 355 7 Ulfilas sacrorum antistes successit eumque non solum peritissimum evangelii explicatorem et spectatæ virtutis hortatorem habuerunt, sed merita h:ec maxima in cives suos laudantur, quod libros sacros in eorum sermonein convertit •. Constantinopoli autem, in quam urbem jam anu, 360 profectus esset, et quam anno 388 hoc consilio revisisset, ut comcmptam condemnatam que suorum fidem defenderet, morbo correptus obiit ?.

Nomen Ulfilæ præter Ulphilas (pac), apud scriptores vario modo scribiter: Urfilas, Urfilus, Gulfitas, Hulfilas, Gilfulas, Gatfilas, Ulphias, Gulfas, Gudila, Gudillas, Onila, quarum mutilationum plurims flispanici scriptores admiserunt, vid. Esshergium Ultil. 1. Rectissime sine dubio, quia ita indole lingue gothica commendatur, Vulfila scriberetur (við. Grim. 1, 57 sq.), quod verbum nomen deminuLivam vocis vulfs (lupus), proprie lupulum significat, vid. Massm. Skeir. p. 97.

Histor. ecclesiast. 2, 5 cf. Aschbachli Geschichte der Westgothen p. 31 Not. 63.

Libellum a Knustio Parigiis inventum et a Waitzio descriptum et editum (Ueber das Leben und die Lehre des Ulfila, Hannover 1840, 4) cf.

* Jornandes de rebus Geticis p. 135 ed. Lindenb. * Apud Basilium Magnum epist. 338 sq. et Epiphanium adversus Hæres. 3, 14, Aschiolius episcopus Thessalonicensis et Audius, Uranius, Sylvanos sacerdotes primi christianæ doctrinæ præcones apud Gothos fuisse feruntur; cf. Massm. 1. 1., p. 90.

• Socrates Histor. ecclesiast. 9, 32. Nicephorus Callistus 9, 44. Cassiodorus Histor. eccles. tripart. 5, 38. Essbergium 1. 1., 8. Aschbachium 1. 1., p. 29.

Philostorgius cum Ultilam primum Gothorum episcopum haberet, non mirum est, si eum ConstanLino Magno æqualem fuisse scripsit ; cf. Benzelii præf. p. xxxi. Apud Scholzium No. Test. vol. I, præfat. p. cxxix, Ulfilas sæculo quinto biblia convertisse sine Jubio per typothetæ errorem dictus est.

Socrates 4, 33. Sozomenus, C, 37. Nicephorus 11, 48. Cassiodorus 8, 15. Jornandes p. 106, v.d.

Scriptorum autem veterum, qui Litterarum sacrarum gothicam translationem Ulfilæ tribuunt, alii id factum esse in universum dicunt, non libros nominantes quos converterit, quos prætermiserit; alii omnes complexum esse scribunt 10, ut ipse Philostorgius, qui tamen libros Regum excipit, ejusque rei causam affert, quod cum iis in libris perinultorum bellorum mentio fiat, Ulfilas veritus sit, ne cives sni, a belli studio potius arcendi, sacræ scripturæ auctoritate seducti eo ferociores atque bellicosiores Herent ". Ea Philostorgii sententia a viris doctis tanquam ridicula improbata atque explosa est; id quod etiamsi in cæteris, quæ de Ullila narravit, parum certus auctor deprchendatur mendaciorumque plurimorum propter partium Arianarum studium argui possit, tamen quia hac in re nulla mentiendi causa erat, calumniandi magis studio, quam recio judicio factum videtur. Quid enim, quæso, Arianorum Cappadocum interesse poterat, Ulfilas libros Regum translationi suæ addiderit, an non? Nisi omnia nos fallunt, viri eruditi, qui omnem fidem in his rebus Philostorgio abjudicant, temere eum condenınant idque maxime errant, quod rem ipsam, scilicet infirmioribus stabilitam rationibus, ab his rationibus non satis diligen ter sejungunt". Causam omissorum librorum illorum a Philostorgio allatam non probantibus nobis ea in Essbergium 12. Knittelium p. 442 sq. Castill. Specim. præf. p. 11.

• Vide libr. laud. (uot. 3 supra) p. 34 seqq. In eodem libello p. 17 etiam testamentum fidei continetur, quod Ulfilas moribundus fecit.

19 Inter alios Isidorus Hispalensis Chronico ad æram 5576: tunc Guifilas utrumque testamentum linguam in propriam transtulit.

1 1. 1. Οὐρφίλας μετέφρασεν εἰς τὴν (τῶν Γότθων φωνὴν τὰς γραφὰς ἁπάσας πλήνγε δὴ τῶν Βασιλείων, ἅτε τῶν μὲν πολέμων ἱστορίαν ἐχουσῶν, τοῦ δὲ ἔθνους όντος φιλοπολέμου καὶ δεομένου μᾶλλον χαλινοῦ τῆς ἐπὶ τὰς μάχας ὁρμῆς, ἀλλ' οὐ τοῦ πρὸς ταῦτα παροξύ

νοντος.

"Knittelius p. 443 sq. inde Philostorgium refelli posse opinatus est, quod Theodatus, Gothorum rex, in epistola quadam testimonium e libris Regum protulisset, quod (sic dicit Knittelius) proceres et reges gothici non fecissent, si Ulfilas, cujus consilia et effata apud Gothos oraculorum instar haberentur, Gothos a lectione librorum Regum revocare voluisset. At vir bonus, qui Cassiodorum, non 'f heodatum illam epistolam scripsisse recordaretur, id etiam recordari debebat, Ulfite et Theodali ætates duobus secu'is diversas esse, intra quod tempus libri, ab Ulfila omissi, ab aliis conversi esse poterant. Causam illam allatam improbabilem esse, maxime ex Jornande disimus, qui eosdem illos Gothos, apud quos Ulfilas. episcopus fuit, gentem multam quidem, sed pauperem et imbecillem, nihil aadantem, nisi armento diversi generis, pecorum et pascuis silvaque lignorum fuisse, dicit p. 135.

« PoprzedniaDalej »