Obrazy na stronie
PDF
ePub

clanculum, sed palam ejurata Christiana religione A An. U. C. 1143, Christi 360, Constantii A gentilitatem professus est.

An. U. C. 1109, Christi 356, Constantii Aug. 20, Juliani ætat. 25.

Constantius in urbem triumphanti similis regreditur; Juli∙nus vero hoc anno consul, hyeme Vienna exacta in barbaros movet : ac primum vui cal. Julias Augustodunum pervenit cum cataphractariis solis et balistarus Autosiodorum et Tricassas derepente occupat. Inde per Remos ubi ab Ursicini successore Marcello atque adeo Ursicino ipso cum toto exercitu exspectabatur, ad Decempagos Rhenuinque properat, ubi Brotomagum (Alsatiæ urbem hodie Brumath) Tabernas, Alisonem, Nemetas sive Spiram, Vangionas hodie Vormatiam, et Moguntiam recipit. Nullo itaque postbac repugnante occupatam, ut aiunt Ammianus et Jul. ep. ad S. P. Q. Ath., ante menses 10, a barbaris Agrippinam circa Septembris finem recuperat, territos Francos ad pacem petendam adigit. Quibus B vincendi principiis lætus Julianus, per Treviros transit hyematurus apud Senonas, oppidum tunc opportunum (Ammianus). Hic potentissimum ut ipse ait ep. ad S. P. Q. Ath., exercitum ipse cum paucis militibus, cum nihil auxilii sibi a Marc lo magistro equitum mitteretur, post menstruam obsidionem dissipat. At Marcellus Mediolanum, ubi Constantius versabatur, ut facti sui redderet rationem evocatus, abdicatur imperio et Sardicam quæ patria ejus erat ablegaJur, eadem epist. ad S. P. Q. Ath.

An. U. C. 1110, Christi 557, Constantii Aug. 21, Juliani ætat. 26.

[ocr errors]

Dum Julianus 1 consul sese contra Germanos ac-
cingit, Lugdunu ab iis invaditur, unde tamen haud
multo post expelluntur. Idem tres Tabernas muni-
menton Argentorato proximum ad Vogesi radices
non ita pridem subversum instaurat; septem totjus
Germaniæ potentissimos reges, Chonodomarium
Vestralpum, Urium, Ursicinum, Serapionem, Suo- C
marium et flortarium una ingenti difficillimoque præ-
lio profligat in campis Argentoratensibus (Ammian.).
Julianus captivos bene multos ad Constantium mittit,
qui eorum specie et magnitudine perculsus est, Ex
Alaminnis sex, non 60, ut male ait Zosimus, millia
corporum numerata sunt in campo prostrata, et inæsti-
mabiles mortuorum acervi per undas fluminis fereban-
tur. Ex parte Juliani 247 desiderati sunt. Francorum
rex Chodonomarius in pugna, ut at Victor, vel ut
Ammianus, in convivio per dolum captus, Juliano
oblatus, hamique fusus, veniam rogans, diebus postea
paucis ad comitatum imperatoris Constantii, cum ille
e Quadis Sarmatisque Istri accolis commode rediret,
stulim submissus est Romam, et (ut addit Julianus
ep. ad Athen.) in castris montis Cælii peregrinis morbo
veterni consumptus est. Victor Julianus iterum ad Ta-
bernas ac Moguntiam venit, Transrhenanos vastat,
aquinoctio autumnali eos ad pacem petendam adi-
gt, Francos a Mosa repellit, ac tandem Parisiis D
bycmat.

An. U. C. 1111, Christi 358, Constantii Aug 22,
Juliani ætat. 27.

Julianus sub mensem Julium Salios, Frisios, Hattuarios, Chamavos, et Bructeros, qui sedem sibi in Romano solo fixerant, :bique grassabantur, terret, et in deditionem accipit: iis agros assignat: castella ad Mosam eversa rest tuit (Ammianus).

An. U. C. 1112, Christi 359, Constantii Aug. 23, Juliani ætat. 28.

Julianus iterum in Alamannos proficiscitur trajecto ad Moguntiam Rheno, bostibus nequidquam transitum eustodientibus; et Macrianum, Hanobaudum et Vadomarium reges ad pacis conditiones petendas compellit. Le varia custodibus Rheni militibus alendis horrea constituta.

Juliani etal. 29.

[ocr errors]

Julianus tertium consulatum gerebat cum Copstantins ejus gloria invidens per Decentium tribunum et notarium Herulos, Batavos, Celtas, aliasque auxiliares copias ad se revocavit, quibus adversus Persas uteretur. At ille seu Constantii odio, aut Juliani amore, aut arte: seu quod transm rinam militiam detrectarent, Julianum invitum, ut ipse ait, Augustum acclamant Parisiis. Is statum leg tos Constantinopolim ad Constantium cum ueris mittit, quibus facti sui rationem redderet. Hi apud Cæsaream Cappadociæ superbe accipiuntur a Constantio. Quare Julianus Trajectum ad Mo-am abit, deinde Battuarios Galliarum extrema vastantes el securos, quod se locorum aditu difficilium præsidio munitos erederent, opprimit, et ad pacem petendam adigit. Tum Vienna hyemat, et quinquennalia celebrat. Ibi titur. Interim Julianus diffidens futurom unquam ut ejus uxor Helena obit, ejusque corpus Romam mitConstantius placaretur, statuit aperto Marte imperium totum oce pare, Itaque scriptis ad diversas civitales litteris, quibus ut sibi fidèles e-seat commoneret, in Pannoniam venit contra Constantium dimicaturus.

An. U. C. 1114, Chri ti 361; Constantii Aug. 25 Juliani ætat. 30,

Constantio Augusto in expeditione Pers'ca prope Tarsum nonas Oct. mortuo, Julianus Constantinopolim Alamannis iterum vitis, ordinat sque Gaihis recta contendit: ex imperii primaris, amicisve Constantin alios nece, alios mulctat exsilio. Episcopos exsules revocat, atque ut mutuis dissidus sese a fligerent, quam quisque vellet sectam sequi permittit. Christianam religionem palm ejura, nec minus crudeliter quam callide inscetatur; gentihum templa reserat reficitque, et ipse in Pontificem maximum profanis ritibus consecratur.

An. U. C. 1115, Christi 382, Juliani imp. A, ætat. 31.

Ad Julianum variæ undique legationes adveniunt. Ipse contra Persas proficiscens Nicomediam et transgressus Antiochiae hyemat. Hic irrisus ab Antiochensibus in primisque jactis in ejus barbam quæ plus aquo prolixior erat dicteriis iratus primum est; tum satirico et jocorum pleno libello quem Misopogonem, id est osorem barbæ inscripsit, eos perstrinxit; in quo perpetua ironia videtur non eorum luxum et mollitiem, sed se ipsum accusare quod eos imitəri n posset. Mamertinus consul gratiarum action m agit imperatori pro consulatu quim hoc anno gessit cum Nevit. Julianus Athanasium in exsilium mitt Arianis ita deprecantibus. Christianos liberalium artium doctores ita insectatur, ut Prohæresius, quamvis in edicto nominatim exceptus, Musonius, et Marus Victorinus scholam deseruerint. Themistiom vero philosopbum, Lib nium sophistam, Oribasium, Pergamenum quemdam medicum, Maximum cyuicum, Ecebolium sophistam, aliosque impie geathLatis professores sumanis honoribus insignit.

An. U. C. 4116, Christi 363, Juliani imp. 2, ætal. 52.

Julianus IV consul adsc to in collegam Salustio idolorum cultu sibi conjunctissimo post hyemem Antiochiæ transactam, pride nonas Martias inde digressus, Euphratem trajicit vi idus Aprilis et urbibus aliquot in itinere expugnatis, Ctesiphontem pervenit ubi cum pugna commissa esset ipse in promiscua turba sagitta transfoditur vi kal. Jul. A quo vero vulneratus fuerit in dubio est: utrum a Persa transfuga, ut est in e itome Victoris, an ab uno e suis, ut ait Ammianus, an a Christiano, ut habet Libanius, on a dæmone ipso, ut tradit Callistus Juliani satelies, qui ejus res gestas carmine heroico conscripsit, an ab angel's, u refert Gregorius Nazian zenus, an demum a Mercurio martyre, ut Damasce

in mare projectum est.

nus asserit ex Helladio, cui socium Artemium mar- A quam Julianus sceleribus suis inquinarat excussuni, tyrem addit Nicephorus. Certe, inquit Gregorius Nazianzenus, vulnus universo orbi salutare Julianus accepit; hacque morte iis omnibus, quos per summam crudelitatem interfecerat, litavit. Simul ac mortifero vulnere sauciatum se sensit, exceptum plena manu sanguinem in cœlum projiciens : Vicisti, inquit, Galilæe sic Christum per ludibrium appellabat. Ita Theodoretus. EA, Saturare, Nazarene. ita Nicephorus. Statim relatus in castra hianie latius suffossi lateris vulnere et spiritum tumore cohibente venarum, epola gelida aqua quam petiit, medio noctis defecit anno ætatis 32, cui anum usum et menses circiter septem ab exstincto Constantio imperassel. Hæc Ammianus. Cæterum hujus corpus Tar-um Ciliciæ delatum magna populorum mortuo illudentium cavillatione, ibique conditum est, si Aminiano credimas : si vero Gregorio Nazianzeno fides est, a terra ipsa,

Fuitexcellenti et amœno, sed levi, vafro, vana deorum superstitione et magicis artibus depravato ingenio, philosophicam quamdam gravitatem affectans, ac sophistarum grege semper stipatus. Homo loquax et scurrili dicacitate, ac populari auræ præter modum serviens. lta superstitiosus, ut etiam Jamblico philosopbo, quem Mercurium appellabat, tanquam Nicomediæ tutelari deo faceret. Cæterum omni litterarum genere excultissimus, ac linguæ in primis Græcæ peritissimus, liberalis, opum, iuxus, et voluptatum contemptor, belli et pacis artibus præstans, laboris et inediæ patiens, felix, justus, præterquam in Christianos, quos omni genere crudelitatis vexabat, litterarum litteratorumque amantissimus, nisi si Christiani forent.

PUBLIUS VICTOR.

MONITUM IN URBIS ROMÆ DESCRIPTIONEM.

Notissimum est ex Suetonio in Vita Augusti cap. B inter codices mss. omnium ditissimæ bibliothecr 30, ex Plinio, Tacito et aliis, urbem Romam ab Augusto divisam fuisse in regiones 14 quas posterior ælas corrupto nomine appellare cœpit rioni. Idem testatur inscriptio, que Rome sub porticu palatii Conservatorum adbuc visitur hisce verbis concepta :

IMP. CAESARI. DIVI
TRAIANI. PARTHICI. FIL.
DIVI. NERVAE. NEPOTI
TRAIANO. HADRIANO
AVG. PONTIFICI. MAXIMO
TRIBVNIC. POTEST. XX
IMP. П. COS. îîì. P. P
MAGISTRI. VICORVM. VRBIS
REGIONVM. XIIII.

Ejusmodi regionum brevem descriptionem sub Valentiniano et Valente imperatoribus elaboratam habemus, auctoribus, ut creditur, Sexto Rufo et Publ o Victore. Istorum fetum luculentius auxerunt atque illustrarunt Onufrius Panvinius, Famianus Nardinus, et alii. Prostant vero opuscula Rufo et Victori tributa non semel edita; eadem etiam postremis hisce temporibus Grævius intulit in tomum II] Antiquitatum Romanarum. At nullum ex iis ad nos pervenit integrum, atque a mendis defæcatum. Ad hæc Guido Pancirolius egregio commentario ad notitiam digniLafum utriusque imperii parte 2 præmisit alteram descriptionem urbis Romæ, cujus auctor, sive Victor, sive alius quisquam, floruisse videtur sub Honorio, aut Valentiniano III Augustis. Ibi eidem habemus, quæ m Rufi, et Victoris descriptione leguntur, modo plura, modo pauciora, atque interdum diversa. Postremum hoc opusculum, veluti rem novami, anno 4651 recudit Philippus Labbe soc. Jesu presbyter. Gemina vero ejusdem exempla, eaque vetust'ssina,

C

D

Vaticanæ reperit ac descripsit P. Joseph Blanchinius Veronensis, Oratorii Romani presbyter, celeberrimi viri Francisci Blanchinii ex fratre nepos, qui grandem sibi famam ex sacra eruditione editis libris jam comparavit. Et quando is pro suo erga me amore idem opusculum mihi tradidit, hoc ipsum publici juris factum hic volui, alicui fortassis usui futurum Romanæ eruditionis amatoribus, adjecta etiam descriptione a Pancirolio et Labbéo edita, ut uno sub aspeclu lector habeat, quæ variantes lectiones in u'ro:juc exemplo occurrant. Quamvis enim potiorem locum sibi poscat Labbeana præstantior editio, et mendis minime careat Vaticanum exemplum: fieri tamen potest, ut ex ill.us etiam codicis scriptura aliquid Incis hauriat, qui magnifica æternæ urbis ornamenta scrutatur. Neque reticere possum, mihi quoque in hoc ipso opere probatam fuisse eorum opinionem, qui insulas in Urbe positas arbitrantur domos a r li-quis spatio aliquo disjunctas. At cum ante oculos meos versantur insulæ per totam Urbem xɩvı millia et DCI et rursus domus иvccxc uti in ejusmodi descriptione legitur: dubitare admodum cogor an eorum præferenda opinio sit, quibus videntur insulæ fuisse, quas nos ardes privatas populi, pleras ¡ue conductitias appellamus, parietibus tantum a vicinis divisas ; sub domorum vero nomine venisse, quæ nunc palatia nuncupamus. Cur enim vetusti illi descriptores omisissent ædes populi conjunctas, præcipuam videlicet ingentis illius urbis partem, enumeratis tantum æðibus spatio aliquo inter se divisis? Certe quadraginta sex millia insularum, et sexcenta duæ, additis templis, palatiis, theatris, amphitheatris, thermis, circis, horreis, ludis, etc., nimis vastam atque immanem urbem constituebant. Plora non addo.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Continct pedes duodecim millia trecentos quadra- Continet pedes XTCCCL.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »