Obrazy na stronie
PDF
ePub

ANNO DOMINI CCCXCIX.

TICHONIUS AFER.

(Ex Galland. Vet. Patr. Biblioth. t. VIII.)

PROLEGOMENA.

[ocr errors]

juvat ad Scripturas intelligendas, et non de illo speFetur íantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quædam in quibus ut homo erravit, sed maxime propter illa quæ sicut Donatista hæreticus loquitur. His vero ita enarratis, casdem Tichonii Regulas expendit sanctus Pater: cujus propterea recensionem infra sub bujus voluminis finem excudendam curavimus.

I. Tichonius natione Afer, in divinis litteris A liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum aderuditus juxta historiam sufficienter, et in sæcularibus non ignarus fuit : in ecelesiasticis quoque negotiis studiosus. › Verba suat Gennadii (a). De eo passim sermonem habens sanctus Augustinus, qni et ipsum probe noverat, et complura ejus scripta perlegerat, ‹ Hominem ait (b) fuisse et acri ingenio præditum et uberi eloquio, sed tamen Donatistam. Qui aliquando sanctarum paginarum vocibus circuinfosus, evigilavit; ut proptcrea adversus ipsos SHOS calamum strinxerit. Hoc ergo suscepto, subdit sanetus Doctor, Tichonius cam vehementer copioseque dissereret, et ora contradicentium multis et magnis ac manifestis sanctarum scripturarum testimoniis oppilaret, non vidit quod consequenter videndum fuit. Nimirum, inquit (c), contra Donatistas invic- B sanctus ille Doctor, ex eo compertum fit, quod lotissime scripsit, cum fuerit Donatista; et illic in venitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere voluit. Hæc sanctus Doctor. Floruit auctor ætate qua Rufinus, teste Gennadio (d), Theodosio et Filio ejus regnantibus. Qua de re accurate, ut fere semper, eruditissimus Tillemontius (e).

II. Ex iis quæ litteris consignavit Tichonius, quæque satis diligenter cnumerat Gennadius, unum superest opusculum de septem Regulis inscriptum ; e quibus, quasi clavibus, ut inquit sanctus Augustinus, divinarum Scripturarum aperirentur occulta.... Qua quidem considerata, sicut ab illo, aperiuntur, non parum adjuvant ad penetranda quæ tecta simt divinoram eloquiorum : nec tamen omnia, C quæ ita scripta sunt ut non facile intelligantur, possunt his regulis inveniri, sed aliis modis pluribus; quʊs boc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura, in quibus harum regularum adhibet nullam; quoniam nec opus est. Nonnullisque interjectis, deinceps hæc addit (g): Quod ideo dicendum putavi, ut

[blocks in formation]

II. Cæterum alibi quoque operis Tichoniani mentionem injicit idem sanctus Augustinus. Scribens enim ad Aurelium Carthaginieusem episcopum, bæc habet (h): De Tichonii septem regulis vel clavibus, sicut sæpe jam scripsi, cognoscere quid tibi videatur, exspecto. › Quanti vero fecerit ejusmodi opus

cum Paulinum retractans de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis (i), cum antea in eo exponendo sancti Cypriani sensum fuisset secutus, mutata deinde sententia, in Tichonii interpretationem concessit (j): Sed magis approbo, inquit, quod apud Tichonium postea reperi vel adverti, in uirisque intelligendum quædam in honorem, non sola scilicet aurea vel argentea; et rursus in utrisque quædam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hæc ille. Neque aliter censuere de Tichonii Regularum præstantia Cassiodorus ac sanctus Isidorus Hispalensis. Et ille quidem de introductoribus scripturæ divinæ sermonem habens (k), qui modos elocutionum explanationis causa formantes, per exemplorum diverses similitudines intelligi faciunt quæ prius clausa manserunt, Tichonio Donatistæ primum locum tribuit, eumque eum sancto Augustino, Hadriano, Eucherio et Junilio consocial. Atque alibi præterea monet, cumdem scriptorem in libris Regularum latius diliyenterque disseruisse. Alter vero, id est, sanctus Isidorus, easdem septem Regulas Tichonianas tanto in pretio habuisse comperitur, ut illas

[blocks in formation]

in compendium redactas suis intexuerit Sententia- A exactum evulgavit anno 1622 Andreas Schottus in rum libris (a), earumque auctorem inter Sapientes

retulerit.

IV. Quod superest, Tichonii liber Regularum primum prodiit Basileæ anno 1569 in Orthodoxographis Grynai. Postmodum vero in prima Bibliothecæ Patrum Parisiensis editione Bignæana anno 1575. Præterea idem opus Tichonianum ad mss. codices (a) Isid. Hisp. Sentent. lib. 1, cap. 19.

Supplemento seu Auctario bibliothecæ Patrum Coloniensis atque ita recensitum Lugdunensi postremum intextum comparuit. Hanc autem Schotti editionem typis expressimus; sacræ scripturæ loca diligentibus subnotavimus; menda complura quibus antea scatebat exemplar, sustulimus; nonnullisque observationibus auximus.

TICHONII AFRI

LIBER

DE SEPTEM REGULIS.

Necessarium duxi ante omnia quæ mihi videntur, B corpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione vilibellum Regularum scribere et secretorum leges, veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quædam regulæ mysticæ, quæ universæ legis recessus obtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quæque patefient, et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiæ universam silvam perambulans, his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus, ab errore defendatur. Sunt autem regulæ istæ.

I. De Domino el corpore ejus. II. De Domini corpore bipartito. III. De promissis et lege.

IV. De specie et genere.

V. De temporibus.

VI. De recapitulatione.

VII. De diabolo et ejus corpore.

REGULA I.

De Domino et corpore ejus.

deri posse quando a capite ad corpus transitum faciat. Daniel quoque lapidem de monte præcisum impegisse in corpus regnorum mundi, et in pulverem comminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum, et implevisse universam terram corpus ejus. Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regni Dei, invictæque hæreditatis Christi, quod non sine dolore dico. Dominus totum mundum potestate (Matth. xxvi, 18), et non sui corporis plenitudine occupavit. Dicunt enim eo monte mundum impletum; quod liceat Christiano in omni loco, quod autea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si ita est, non opus erat dicere, ex lapide montem effeclum, et incrementis mundum coepisse. Dominus enim noster Christus, aute mundi constitutionem C (Joan. xvII, 2), hanc habuit claritatem, et cum homo ille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis, sed uno tempore accepit omnem " pietatem in cœlo et in terra. Lapis autem incrementis factus est mons, et crescendo terram omnem texit. Quod si potestate implesset universam terram, non corpore, lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis, lapis vero corpus palpabile. Nec sola ra. tione monstratur corpus, non caput crescere : sed etiam Apostolica auctoritate firmatur : Crescatis, inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, ex quo omne corpus constructum et connexum, per omnem tactum subministrationis in mensuram uniuscujusque partis, incrementum corporis facit, in ædificationem sui (Ephes. iv, 15, 16). Et iterum: Non tenetis caput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctione constructum et subministratum, crescit in incrementum Dei (Coloss. 11, 29). Non ergo caput quod ex origine idem est, sed corpus crescit ex capite. Ad propositum redeamus. Scriptum est de Domino et ejus corpore; quid cui conveniat, ratione discer

Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam, Scriptura loquitur (Il Tim. 1, 20), sola ratio discernit dum quid cuique conveniat, persuadet; sed quia tanta est vis veritatis, extorquet. Alias ulla diversa persona convenitur, quam duplicem esse, duorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit, peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipse vulneratus est propter facinora nostra, Deus tradidit illum pro peccatis nostris, etc. (Isa. LIII, 4, 6, LXX), quæ in Dominum convenire omnis Ecclesia ore celebratur. Sequitur autem et dicit de eodem: D Et Deus vult eum purgare a pluga, et vult Deus a dolore auferre illi lucem, el formare illum prudentia (Ibid., 10, 11). Nunquid ei, quem tradidit pro peccatis nostris, vult ostendere lucem, et eum formare prudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et non

a Potestatem.

sec.

nendum : Angelis suis mandavit de le, ul custodiant A niam nativitas adventus est sicut scriptum est : Illu

le in omnibus viis tuis : in manibus ferent te, ne offen-
das ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basilis-
cum ambulabis, et conculcabis leonem, et draconem.
Quoniam in me speravit, eripiam eum, protegam
eum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me
et ego exaudiam eum cum eo sum in tribulatione,
eripiam eum et glorificabo eum. Longitudinc die-
rum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum
(Psal. xc, 11-16). Numquid de cujus obsequio
mandavit angelis suis Deus, eidem ostendit salutare
suum, et non corpori ejus? Iterum: Sicut sponso
imposuit mihi mitram, et sicut sponsum ornavit me or-
natu (Isa. LXI, 10, sec. LXX). Unum corpus dixit
utriusque sexus sponsi et sponsæ : sed quid in Do-
minum, quid in Ecclesiam conveniat, ratione cogno- B
scitur. Et idem Dominus dicit in Apocalypsi: Ego
sum sponsus et sponsa (Apoc. xvin, 23). Et iterum :
Exierunt obviam sponso et sponsæ ( Maith. xxv, 1).
Et iterum, quid capiti et corpori, ratione discernen-
dum sit per Isaiam declaratur : Sic dicit Dominus
■ Christo Domino meo, cujus ego tenui dexteram, b
ul exaudiant eum gentes ( Isa. XLV, 1-3). Sequitur et
dicit, quod non nisi corpori conveniat: Et dabo tibi
thesauros absconditos et invisibiles aperiam tibi, ut
scias quoniam ego sum Dominus, qui voco nomen
tuum, Deus Israel, propter Jacob puerum meum, el
Israel electum meum. Propter testamentum enim quod
disposuit Patribus, ad agnoscendum se, Deus aperit
corpori Christi thesauros invisibiles, quos oculus non
vidit, nec auris audivit, nec illi in cor hominis ascen- C
derunt (I Cor. 11, 9), sed nec © obturati bominis, qui.
non est in corpore Christi: Ecclesiæ autem reve-
Javit Deus per Spiritum sanctum ista quidem, quam-
vis hoc gratiæ Dei sit. Adhibita tamen ratione, ali-
quando facilius videntur. Sunt alia in quibus hujus-
modi ratio minus claret; eo quod, sive in Domino,
sive in corpore ejus recta conveniat dictum. Quam-
obrem sola et majore Dei gratia videri possunt. Sic
in Evangelio: Amodo, inquit, videbitis filium homi-
nis sedentem ad dextrum virtutis Dei, et venientem
in nubibus cœli ( Matth. xxv1, 64). Alio loco dicit:
Non visuros venientem in nubibus cœli, nisi norissimo
tantum die plangentes omnes tribus terræ. Et tunc
videbunt filium hominis venientem in nubibus cœli
(Matth. xxiv, 30). Utrumque autem fieri necesse est.
Sed primo corporis est adventus, id est Ecclesiæ
jugiter venientis in eadem claritate invisibili; deinde
capitis, id est, Domini in manifesta claritate. Si enim
diceret: Amodo videbitis venientem, solius corporis
intelligendus esset adventus. Si autem videbitis,
capitis adventus. Nunc vero amodo, inquit, vide-
bilis venientem, quoniam corpore suo jugiter ve-
nit nativitate et similium passionum claritate. Si
enim renati Christi membra efficiuntur, el membra
quæ corpus efficiunt, Christus est qui venit, quo-

• Pro Kúpa, Cyro, legit Kupio, Domino.
b Ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Vulg.

D

minal omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Et iterum : Generatio vadit, et generatio venit (Eccle. 1, 4). Et iterum : Sicut audistis, quia Antichristus venit (} Joan. 11, 18). Iterum de codem corpore: Si enim iste qui venit, alium Christum prædical (II Cor. x1, 4). Unde Dominus, cum de signo adventus sui interrogaretur, de illo adventu suo cœpit disputare, qui ab inimico corpore signis et prodigiis imitari potest: Cavete, inquit, ne quis vos seducat (Matth. xxiv, 4). Multi venient, in nomine meo, id est in nomine corporis mei. Novissimo autem adventu Domini, id est, consummationis totius adventus ejus, nemo, ut aliqui putant, moreretur. Sed quo plenius ista dicantur, ordini suo relinquamus. Nec illud erit absurdum, quod ex uno totum corpus volumus intelligi, ut Filium hominis Ecclesiam, quoniam Ecclesia, id est Filii Dei redacti in unum corpus, dicti sunt Filius Dei, dictus unus homo, dicti etiam Deus, sicut per Apostolum Super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (11 Thess. 11, 4). Qui dicitur Deus, Ecclesia est. Quod autem colitur, Deus summus est: ut in templo Dei sedeat, ostendens se, quod ipse sit Deus, id est, quod ipse sit Ecclesia. Quasi diceret: In templo Dei sedeat, ostendens se quod ipse sit Dei templum. Aut in Deo sedeal, ostendens se, quod ipse si Deus. Sed hunc intellectum non minus, ut novimus, voluit obscurare Daniel de rege novissimo: In Dominum, inquit, locus ejus glorificabitur (Dan. x1, 38, sec. LXX): id est clarificabitur, velut Ecclesiam in loco Ecclesiæ, in loco sancto, abominatione vastationis, in Deum, id est, in Ecclesiam subornavit. Et Dominus totum populum', sponsam dicit et sororem. Et Apostolus Virginem sanctam, et adversum corpus, hominem peccati. Et David totam, Christum, Ecclesiam dicit: Faciens misericordias Christo suo David, et semini ejus usque in sæculum (Psal. xvn, 51). Et apostolus Paulus, corpus Christi, Christum appeliat : Sicut enim unum corpus est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum corpus sunt: sic et Christus (1 Cor. xn, 12), id est Christi corpus, quod est Ecclesia. Iterum: Gaudeo in passionibus pro vobis: et repleo, quæ desunt pressurarum Christi (Coloss. 1, 24 ), id est, Ecclesiæ. Nihil enim defuit Christi passionibus : quoniam sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Sic ergo adventum Christi pro locis accipiemus. Item in Exodo, ompes filios Dei, unum filium, et omnes primogenilos Ægyptiorum, primogenitum esse, sic Deo dicente, cognoscimus: Hæc dices, inquit, Pharaoni : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israel. Dixi tibi: Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Tú autem noluisti dimittere eum (Exod. iv, 22). Unde ergo Ecce ego occidam filium tuum primogenitum. Et David, vineam Domini, unum filium, sic ait:

• Obdurati.

Dous virtutum, convertere: respice de cœlo, et vide, et A omnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicut

visita vinezm islam, el perfice eum, quam plantavit
dextera jua, et super filium kominis, quem confirmasti
tibi (Psal. Lxxix, 15). Et Apostolus filium Dei dicit,
qui filio Dei mixtus est : Paulus servus Jesu Christi,
vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod
ante promiserat per prophetas suos, in scripturis san-
clis de filio suo, qui factus est ei, ex semine David se-
cundum carnem. Qui prædestinatus est filius Dei in
virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resur-
rectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri ( Rom.
1, 1-4). Si diceret de filio suo, ut ex resurrectione
mortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem,
de filio, inqult, suo, ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri. Sed qui factus sit filius Dei ex
resurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo, B
quia factus est ei, ex semine David secundum car-
nem, qui prædestinatus est filius Dei. Dominus ete-
mim noster, non est prædestinatus filius Dei, quia
Deus est, el coæqualis est Patri, qui ex quo creatus
est, boc est. Sed ille, cui secundum Lucam dicit in
baptismo: Filius meus es tu, ego hodie genui te
(Psal. 11, 7). Qui ex semine David, mixtus est prin-
cipali Spiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resur-
rectione Domini nostri Jesu Christi : id est, dum re-
surgit in Christo semen David : non ille, de quo ait
ipse David: Sie dicit Dominus Domino meo (Psal.
cix, 1). Laque facti sunt duo, una caro, Verbum caro
factum est (Joan. 1, 14), et caro Dens: quia non ex
sanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit :
Erunt duo in carne ung. Sacramentum hoc magnum C
est: ego autem dico, in Christa et in Ecclesia ( Ephes.
v. 31, 32). Unum namque semen promisit Deus
Abrahæ ; ut quanticumque Christį miscerentur, unus
esset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos,
unum estis in Christo Jesu. Si autem vos unum estis ju
Christo Jesu : ergo Abrahæ semen estis, et secundum
vromissionem hæredes (Gal. ui, 28, 29).

Distat autem, inter unum estis : et unus estis. Quotiescumque alter alteri voluntate miscetur uni, unum sunt. Sient Dominus dicit : Ego et Pater, unum sumus (Joan. x, 3). Quotiescumque aulem et corporaliter miscentur, et in unam carnem duo solidantur : unum sun! corpus. Itaque in capite suo filius est Dei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, qui quotidie nascendo venit, et crescit in templum sapctum Dei, Templum enim bipartitum est. Cujus pars altera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur : neque in co lapis super lapidem relinquetur. Istius nobis jugis adventus cavendus est, donec de medio ejus discedas Ecclesia.

REGULA II.

De Domini corpore bipartito. Regula bipartiti corporis Domini multo recessarior et a nobis tanto diligentius perspicienda, et per

• LXX, οὐ πρέσβυς, οὐδὲ ἄγγελος. Non legatus, neque angelus : Εt statim : ἀλλ' αὐτὸς ἔσωσεν αὐτούς.

enim, ut supra dictum est, a capite ad corpus rationc sula videtur: ita a parte corporis ad partem, a dextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditus in supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori: Thesauros aperiam tibi invisibiles, nt scias, quoniam ego sum Deus, et assumam te (Isa. suv,3): et adjecit : Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sum Deus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me (Ibid., 4, 5). Numquid, licet unum corpus allo-uitur, in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiam tibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propier puerum meum Jacob : Et tu autem me uon cognovisti? In eadem et non accepit Jacob, quod Deus promisit. Aut in uuam mentem non convenit: Tu autem me non cognovisti, et nesciehas me : Nesciebas enim non dicitur, nisi ei, qui jam sei'. Non cognovisti autem illi dicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret, et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidem appropinquet; corde tamen separatus sit. Huic dicit, tu autem me non cognovisti. Iterum: Ducam cæcos in viam, quam non noverunt, et semitas quas non cognoverunt, calcabunt : et fuciam illis tenebras in lucem, el prava in directum. Hæc verba faciam, et non derelinquam eos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. XLI, 16, 17). Numquid, quos dixit non derelinquam, iidem conversi sunt retro, et non pars corum? Iterum dicit Dominus ad Jacob : Noli timerę, quia tecum sum. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni, da ; et Africo, noli vetare, Adduc filios meos de terra longinqua, el filias meas a summo terræ, et omnes in quibus vocatum est nomen meum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxi illum, et produxi plebem cæçam, et oculi eorum sunt similiter cæci, et surdas aures habent (Isa. xLm, 5, 8). Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem sunt cæci et surdi? Iterum: Patres tui primo; principes eorum faciuus admiserunt in me, et inquinavcrunt principes tui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel in maledictum (Ibid. 25). Nunc audi me, puer meus Jacob, et Israel quem elegi (Isa. XLIV, 1). Ostendit illi Jacob dedisse perire, et Israel in maledictum, quem non elegerat. Iterum: Finxi te puerum meum, meus es tu, Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubem facinoratua, et sicut nimbum peccata tua. ConverD tere ad me, et vodimam te (Ibid., 21). Numquid, cujus

peccata delevit, cui dicit, meus es tu : Ft, ne obliviscatur sui : commemorat eidem, et dicit, conver tere ad me, aut alicujus antequam convertatur, peccata delentur? Iterum: Scio quoniam reprobatus reprababeris: propter nomen tuum, ostendum tibi dignitatem meam, el præclara mea superducom tibi (Isa. XLVII, 8, 9). Numquid reprobato ostendit dignitatem suam, et præclara sua inducit ej? Iteram: Nou a seuior, non Angelus : sed ipse consideravit cos propter quod diligeret eos, el parceret illis. Ipsø rede

Sed ipse salvavil eos.

21

LIBER DE SEPTEM REGULIS.

22.

mil illos, et assumpsi: illos, et exaltavit illos omnes dies A genda esset; eodem genere locutionis ostendit,

sæculi. Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaverunt Spiritum sanctum (Isa. Lx и, 9, 10, sec. LXX). Quas omncs dies sæculi exaltavit, quo tempore fucrunt coutumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum? Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem, et interitum promittit, dicens : Hierusalem civitas dives, tabernacula quæ non commov‹buntur, neque agitabuntur pali tabernaculi tui in æternum tempus, neque funes ejus rumpentur (Isa. xxxш, 20, 21, sec. LXX). Et adjecit : rupti sunt funes tui, quia non valuit arbor navis tuæ, inclinaverunt tua vela et non tollet signum, donec tradatur in perditionem (Ibid. 23). Iterum ostendit breviter bipartitum Christi corpus: Fusca sum et decora (Cant. 1, 4). Absit enim, ut Ecclesia, quæ non habet maculam, aut rugam (Ephes. v, 27), quam B Dominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fusca sit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematur in gentibus; alias, tota speciosa est, sicut dicit. Tota speciosa es, proxima mea ; et reprehensio nulla est in te (Cant. 1v, 7) Etenim dicit qua de causa sit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis. Duo tabernacula ostendit: Regium et servily. Utrumque tamen semen Abrahæ. Cedar enim filius est Ismael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est, cum servo ex Abraham, diuturnam mansionem sic ingenuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatio mea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar, multum peregrinuța est anima mea. Cum odientibus pacem, eram pacificus : cum loquerer illis, debellabant me gratis (Psal. cxiv, 5-7, sec. LXX). Non possum autem dicerc, tabernaculum Cedar, præter Ecclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedar et Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora. Non enim Ecclesi in his qui foris sunt, fusca est. Hoo mysterio Domines in Apocalypsi septem angelos dicit, id est, Ecclesiam septiformeņi, pune sanctos et præceptorum enstedes nunc eosdem et multorum criminum reos, et pœnitentia dignos ostendit. Et in Evangelio unum præpositorum corpus, diversi meriti manifestat, dicens : Beatus ille servus, quem adveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc. xn, 43.) Et de eodem : si autem nequam ille servus, quem Dominus dividit in duas partes (Luc. xix, 21). Dico: numquid omnem dividet, aui findet? Denique totum non totum : sed partem ejus cum hypocritis ponet (Matth. xxiv, 51). In uno enim corpus ostendit. lloc itaque corpus accipiendum est per omnes scripturas, sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, aut hæreditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim capiose ita disputat, maxime ad Romanos, in parte > accipiendum, quidquid de toto corpore dictum est. Ad Israel, inquit, dicit: Tota die expandi manus meas ad plebem contradicentem (Rom. x, 21). Et ut ostenderat de parte dictums: Dico, inquit, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahæ, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit (Rɔm. x1, 1, 2). Et postquam docuit, quemadmodum hæc locutio intelli

[ocr errors]

unum cornus et bonum esse et malum, dicers: Secundum Evangelium quidem inimici propter vas: secundum electionem autem, dilecti propter putres (Ib. 28). Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causa utrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis. Unum corpus seminis Abrahæ in omnibus gentibus crescere et florere atque perire testatur. REGULA III.

De promissis et Lege.

Exponitur Paulus ad Rom. et ad Gal,, et Isai. c. xLvIII. Auctoritas divina est, neminem aliquando ex operibus legis justificari potuisse. Eadem auctoritate firmissimum est, non defuisse, qui legem facerent, et justificarentur.

Scriptum est: Quæcumque lex loquitur, his diçit qui in lege sunt : ut omne os obstruntur, et subjectus fiat omnis mundus Deo, Quia non justificatur er iege omnis caro in conspectu ejus. Per lcgem enim agnitio peccati (Rom. II, 19, 20), Iterum : Peccatum vestri non dominabitur. Non enim estis sub lege (Rom. vi, 4). Iterum: Et nos in Christum credimus : ut justificemur ex fide, et non ex operibus legis (Gal. 11, 16) Iterum : Si enim data esset lex, quæ posset civificare, omnimodo ex lege esset justitia, Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato : ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Gal. m, 21, 22). Sed dicet quis: a Christo, et infra non justificat lex, suo tamen teminore justificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri, qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis, sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentes jugum super collum discentium, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act, xv, 10). Et apostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne, passiones peccatorum quæ per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum afferrent morti (Rom. vii, 5). Et contra, idem Apostolus dicit : Justitja, quæ ex lege est, conservatus sine querela (Philipp. m, 6). Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quid dici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce! vere Israchta in quo dolus non est (Joan. 1, 47). Quod et si Dominus hoc testimonium non dignaretur perhibere quis tam sacrilegus, quis tam tumore stuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, vel omnes Sanctos justitiam non fecisse, aut ju-tificatos non esse? cum Scriptura dicat de Zacharia et uxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela (Luc. 1, 6). Et Dominus non venerit vocare justos, sed peccatores (Matth. 18, 13). Lex autem, quomodo justificari potuit a peccato, quæ ad hoc data est: Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum (Rom, v, 20). Illud autem scire debemus et tenere: numqeani omnino interceptum esse semen Abrahæ, 2b)'Isaac usque ad hodiernum. Semen autem Abrahæ non carnale, sed spirituale, quod,ucu ex lege est, sed ex repromi sioe est. Altegui cuim semen carnale est, quod ex lege est a quonƒe SR, Quod est Agar in servitute generous. Alle quidem, qui

« PoprzedniaDalej »