Obrazy na stronie
PDF
ePub

veritates supernaturales persuadeant, quo nefarios hostium impetus a religione sanctissima propulsent. Eaque ex re humanæ disciplinæ omnes non impediri aut tardari cursus suos, sed incitari augerique sentient; ratio vero in gratiam cum fide, sublatis dissidiorum caussis, redibit, eamque in indagatione veri sequetur ducem. Demum quotquot sunt homines discendi cupidi, tanti magistri exemplis præceptisque conformati, comparare sese integritate morum assuescent; nec eam rerum scientiam consectabuntur, quæ a caritate sejuncta inflat animos et de via deflectit, sed eam quæ sicut a Patre luminum et scientiarum Domino exordia capit, sic ad eum recta perducit.

Placuit autem hac super re sacri etiam Consilii legitimis ritibus cognoscendis perrogare sententiam; quam cum perspexerimus, dissentiente nemine, votis Nostris plane congruere, Nos ad gloriam omnipotentis Dei et honorem Doctoris Angelici, ad incrementa scientiarum et communem societatis humanæ utilitatem, sanctum Thomam Doctorem Angelicum suprema auctoritate Nostra Patronum declaramus Universitatum studiorum, Academiarum, Lyceorum, scholarum catholicarum, atque uti talem ab omnibus haberi, coli, atque observari volumus, ita tamen ut sanctis cælitibus, quos jam Academiæ aut Lycea sibi forte patronos singulares delegerint, suus honos suusque gradus etiam in posterum permanere intelligatur.

Datum Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die IV Augusti MDCCCLXXX, Pontificatus Nostri anno tertio.

TH. CARD. MERTEL.

DE OPERIBUS S. THOME AQUINATIS

EX INTEGRO EDENDIS

LEO PP. XIII.

MOTU PROPRIO

Placere Nobis, omnia sancti Thomæ Aquinatis Opera de integro publicari, superiore anno signi ficavimus per Litteras Nostras idibus octobribus datas ad Cardinalem Præfectum Sacri Consilii studiis disciplinarum regundis. Ejusque caussam propositi hanc esse diximus, ut longe lateque fluat Angelici Doctoris excellens sapientia, qua opprimendis opinionibus perversis nostrorum temporum fere nihil est aptius, conservandæ veritati nihil efficacius. Nunc autem quia commodum videtur esse manum operi admovere, decernenda Nobis nonnulla esse censemus, quæ spem lætam portendunt, futurum ut cœpta Nostra ad exitus pervehantur optatos.

Primum itaque, ne Almæ Urbi Nostræ hæc pereat laus, editionem, quam supra diximus, reservatam esse volumus Officinæ librariæ Sacri Consilii Christiano nomini propagando, claræ jam ob alia magnæ molis et laudati operis edita volumina. Editioni autem curandæ destinamus ac præcipua auctoritate præesse volumus tres sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales; scilicet Antoninum de Luca Præfectum Sacri Consilii studiis regundis; Joannem Simeoni Præfectum Sacri Consilii Christiano nomini

propagando; Thomam Zigliara ex Familia Dominiciana, ad disciplinam S. Thomæ apprime institutum atque eruditum. His autem jus et potestas esto statuendi ac decernendi Nostro nomine quidquid ad rem pertinere intellexerint. Quare prospiciant ut omnia ac singula Angelici Doctoris Opera integra prodeant, additis clarissimorum Interpretum Thomæ de Vio Cardinalis Cajetani in Summam Theologicam et Francisci de Sylvestris Ferrariensis in Summam contra Gentiles commentariis. Similiter curent et provideant ne litterarum optima forma, ne accurata emendatio, ne intelligens in rerum singularum delectu judicium desideretur; ac demum constituant quo ordine, quo tempore singula volumina in lucem oporteat proferri.

Quod vero ad expensas attinet, argenteorum italicorum CCC millia Nos ultro damus atque addicimus suppeditandis sumptibus in præsenti necessariis. Reliquo autem tempore necessarios suppeditari volumus ex ejusdem Sacri Consilii Fidei propagandæ ærario: cui tamen quidquid erit vendendis exemplaribus redactum pecuniæ, tamdiu in rem cedat, quoad par ratio fuerit acceptorum et expensorum. Si quidquam eidem accrevisse contingat, accrescentem pecuniam omnem insumi jubemus in lucubrationes eorum Scriptorum edendas, qui S. Thomæ Aquinatis illustrandis operibus maxime excellant. Cui vero inter illos scriptores decerni primas oporteat, viderint ipsi Cardinales quos nominavimus: hoc tantum monemus, eos scriptores esse ceteris anteponendos, quorum doctrina majorem fructuum ubertatem sit allatura, et temporum necessitatibus accomodatior esse videatur.

Datum Romæ apud sanctum Petrum die 18 Januarii 1880, Pontificatus Nostri anno secundo.

LEO PP. XIII.

EPISTOLA ENCYCLICA

DE SECTA MASSONUM

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Humanum genus, posteaquam a creatore, munerumque cælestium largitore Deo, invidia Diaboli, miserrime defecit, in partes duas diversas adversasque discessit; quarum altera assidue pro veritate et virtute propugnat, altera pro iis, quæ virtuti sunt veritatique contraria. - Alterum Dei est in terris regnum, vera scilicet Jesu Christi Ecclesia, cui qui volunt ex animo et convenienter ad salutem adhærescere, necesse est Deo et Unigenito Filio ejus tota mente ac summa voluntate servire: alterum Satanæ est regnum, cujus in ditione et potestate sunt quicumque funesta ducis sui et primorum parentum exempla secuti, parere divinæ æternæque legi recusant, et multa posthabito Deo, multa contra Deum contendunt. Duplex hoc regnum, duarum instar civitatum contrariis legibus contraria in studia abeuntium, acute vidit descripsitque Augustinus, et utriusque efficientem caussam subtili brevitate complexus est, iis verbis: Fecerunt civitates duas amores duo: terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei: cælestem vero amor Dei usque ad con

temptum sui 1. Vario ac multiplici cum armorum tum dimicationis genere altera adversus alteram omni sæculorum ætate conflixit, quamquam non eodem semper ardore atque impetu. Hoc autem tempore, qui deterioribus favent partibus videntur simul conspirare vehementissimeque cuncti contendere, auctore et adjutrice ea, quam Massonum appellant, longe lateque diffusa et firmiter constituta hominum societate. Nihil enim jam dissimulantes consilia sua, excitant sese adversus Dei numen audacissime: Ecclesiæ sanctæ perniciem palam aperteque moliuntur, idque eo proposito, ut gentes christianas partis per Jesum Christum Servatorem beneficiis, si fieri posset, funditus despolient. Quibus Nos ingemiscentes malis, illud sæpe ad Deum clamare, urgente animum caritate, compellimur: Ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente 2.

In tam præsenti discrimine, in tam immani pertinacique christiani nominis oppugnatione, Nostrum est indicare periculum, designare adversarios, horumque consiliis atque artibus, quantum possumus, resistere ut æternum ne pereant quorum Nobis est commissa salus: et Jesu Christi regnum, quod tuendum accepimus, non modo stet et permaneat integrum, sed novis usque incrementis ubique terrarum amplificetur.

Romani Pontifices Decessores Nostri, pro salute populi christiani sedulo vigilantes, hunc tam capitalem hostem ex occultæ conjurationis tenebris prosilientem, quis esset, quid vellet, celeriter agnoverunt; iidemque præcipientes cogitatione futura, principes simul et populos, signo velut dato, monuerunt ne se paratis ad decipiendum artibus insidiisque capi paterentur. -Prima significatio 1 De Civit. Dei Lib. xiv, c. 17.

2 Ps. LXXXII, 2-4

« PoprzedniaDalej »