Obrazy na stronie
PDF
ePub

pore, fratres ultro subveniant, et, quantum in ipsis est, curationem adhibeant: Pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra de membro 1. In hoc autem caritatis specimine, ut quis Christi exemplo insistens, qui vitam ad omnium nostrum redimenda peccata immenso amore profudit, luenda sibi aliorum admissa suscipiat, in hoc demum illud continetur magnum vinculum perfectionis, quo fideles inter sese et cum cælestibus civibus arctissimeque cum Deo junguntur. Ad summam, sanctæ pœnitentiæ actio tam varia atque industria est tamque late pertinet, ut eam quisque, pia modo et alacri voluntate, perfrequenti possit nec laboriosa facultate exercere.

[ocr errors]

Restat, Venerabiles Fratres, ut, quæ vestra est singularis et eximia quum in Sanctissimam Dei Matrem pietas tum in christianum gregem caritas et sollertia, commonitionis hortationisque Nostræ exitum, opera vestra, perquam optimum, Nobis polliceamur; gestitque animus fructus eos, quos pluries splendide declarata catholicorum in Mariam relligio tulit, jam nunc lætissimos uberrimosque præcipere. Vobis igitur et vocantibus et excitantibus et præeuntibus, fideles, hoc præsertim proximo mense, ad aras sollemnes augustæ Reginæ et benignissimæ Matris conveniant concurrant, atque mystica ei serta, acceptissimo Rosarii ritu, filiorum more contexant et præbeant: integris per Nos atque ratis, quæ antehac in hac re a Nobismetipsis præscripta edita et dona indulgentiæ sacræ concessa Quam præclarum et

1 I Corinth. XII, 25-27.

2

[ocr errors]

2 Cfr Ep. Encycl. Supremi Apostolatus, die Sept. an. 1883: Ep. Encycl. Superiore anno, die 30 Aug. an. 1884: Decr. S. R. C. Inter plurimos, die 20 Aug. an. 1885: Ep. Encycl. Quamquam pluries, die 15 Aug. an. 1889.

quanti erit, in urbibus, in pagis, in villis, terra marique, quacumque patet catholicus orbis, multa piorum centena millia, sociatis laudibus fœderatisque precibus, una mente et voce singulis horis Mariam consalutare, Mariam implorare, per Mariam sperare omnia! Ab ipsa omnes fidentes contendant ut, exorato Filio, aberrantes nationes ad christiana redeant instituta et præcepta, in quibus salutis publicæ firmamentum consistit, unde et expetitæ pacis et veræ beatitatis copia efflorescit. Ab ipsa eo impensius contendant, quod bonis omnibus exoptatissimum esse debet, ut Ecclesia Mater libertate potiatur tranquilleque fruatur sua; quam non alio illa refert nisi ad summas hominum procurandas rationes, a qua singuli et civitates nulla usquam damna, plurima omni tempore et maxima beneficia senserunt.

Jam vobis, Venerabiles Fratres, adprecante sacratissimi Rosarii Regina, largiatur Deus munera bonorum cælestium, unde ad partes pastoralis officii sancte obeundas auxilia et vires suppetant in dies ampliora: cujus rei esto auspicium et pignus Apostolica Benedictio, quam vobis ipsis et clero et populis cujusque vestrum curæ concreditis peramanter impertimus.

Datum Romæ apud S. Petrum die XXII Septembris an. MDCccxci, Pontificatus Nostri decimoquarto.

LEO PP. XIII.

EPISTOLA

DE PRAVA DUELLORUM CONSUETUDINE

DILECTO FILIO NOSTRO FRANCISCO DE PAULA S. R. E. CARDINALI SCHÖNBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI VENERABILI FRATRI PHILIPPO ARCHIEPISCOPO COLONIENSI CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS IN IMPERIO GERMANICO ET AUSTRO-UNGARICO

LEO PP. XIII.

DILECTE FILI NOSTER

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Pastoralis officii conscientia et proximorum caritate permoti, datis ad Nos superiore anno litteris, referendum censuistis de singularium certaminum, quæ duella vocant, in populo vestro frequentia. Genus istud dimicandi, velut jus moribus constitutum, non sine dolore significabatis etiam inter catholicos versari: rogabatis pariter, ut deterrere homines ab istiusmodi errore vox quoque Nostra conaretur. Est profecto error iste admodum perniciosus, nec sane finibus circumscribitur civitatum vestrarum, sed excurrit multo latius, ita ut hujus expers contagione mali vix ulla gens reperiatur. Quamobrem collaudamus studium · Epist. Encycl. Leonis PP. XIII

24

vestrum, et quamvis cognitum perspectumque sit quid hac in re philosophia christiana, utique consentiente ratione naturali, præscribat, tamen, cum prava duellorum consuetudo christianorum præceptorum oblivione maxime alatur, expediet atque utile erit id ipsum per Nos paucis revocari.

Scilicet utraque divina lex, tum ea quæ naturalis rationis lumine, tum quæ litteris divino afflatu perscriptis promulgata est, districte vetant ne quis extra causam publicam hominem interimat aut vulneret, nisi salutis suæ defendendæ causa, necessitate coactus. At qui ad privatum certamen provocant, vel oblatum suscipiunt, hoe agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adstricti, ut vitam eripiant aut saltem vulnus inferant adversario. Utraque porro divina lex interdicit ne quis temere vitam projiciat suam, gravi et manifesto objiciens discrimini, quum id nulla officii aut caritatis magnanimæ ratio suadeat; hæc autem cæca temeritas, vitæ contemptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscurum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui privatim prælium conserunt singulare, utrumque cadere et scelus alienæ cladis, et vitæ propriæ discrimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, quæ a civilis vitæ disciplina magis abhorreat et justum civitatis ordinem pervertat, quam permissa civibus licentia ut sui quisque adsertor juris privata vi manuque, et honoris, quem violatum putet, ultor existat.

Ob eas res Ecclesia Dei, quæ custos et vindex est cum veritatis, tum justitiæ et honestatis, quarum complexu publica pax et ordo continetur, numquam non improbavit vehementer, et gravioribus quibus potuit pœnis reos privati certaminis coercendos curavit. Constitutiones Alexandri III decessoris Nostri libris insertæ canonici juris privatas hasce concertationes damnant et execrantur. In omnes qui illas ineunt, aut quomodo modo participant, singulari poenarum severitate ani

madvertit Tridentina Synodus, quippe quæ præter alia, etiam ignominiæ notam iis inussit, ejectosque Ecclesiæ gremio, honore indignos censuit, si in certamine occumberent, ecclesiasticæ sepulturæ. Tridentinas sanctiones ampliavit explicavitque decessor Noster Benedictus XIV in Constitutione data die x Novembris anno MDCCLII, cujus initium Detestabilem. Novissimo autem tempore f. r. Pius IX in litteris apostolicis, quarum est initium Apostolica Sedis, per quas censuræ latæ sententiæ limitantur, aperte declaravit, ecclesiasticas pœnas committere non modo qui duello confligant, sed eos etiam quos patrinos vocant, itemque et testes et conscios. Quarum legum sapientia eo luculentius emicat, quo ineptiora ea esse liquet quæ ad immanem duelli morem tuendum vel excusandum solent proferri. Nam quod in vulgus seritur, certamina id genus natura sua comparata esse ad maculas eluendas, quas civium honori alterius calumnia aut convicium induxerit, id est ejusmodi ut neminem possit nisi vecordem fallere. Quamvis enim e certamine victor decedat qui, injuria accepta, illud indixit, omnium cordatorum hominum hoc erit judicium, tali certaminis exitu viribus quidem ad luctandum, aut tractandis armis meliorem lacessentem probari, non ideo tamen honestate potiorem. Quod si idem ipse ceciderit, cui rursus non inconsulta, non plane absona hæc honoris tuendi ratio videatur? Equidem paucos esse remur, qui hoc obeant facinus, opinionis errore decepti. Omnino cupiditas ultionis est, quæ viros superbos et acres ad pœnam petendam impellit: qui si elatum animum moderari. Deoque obtemperare velint qui homines jubet diligere inter se amore fraterno, et quemquam violari vetat, qui ulciscendi libidinem in privatis hominibus gravissime damnat, ac poenarum repetendarum sibi unice reservat potestatem, ab immani consuetudine duellorum facile discederent.

Neque illis qui oblatum certamen suscipiunt

« PoprzedniaDalej »