Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA

VENERABILIBUS FRATRIBUS
ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS

PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM
MEDIOLANENSIS, TAURINENSIS

ET VERCELLENSIS

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

1

Cognita Nobis est sapientia Vestra et vigilantia in omni genere diligens: itemque præclara in hanc Apostolicam Sedem voluntas, quam cum sæpe alias, tum etiam superiore anno et amantissimis litteris et coram confirmavistis. Atque illud magnopere lætamur episcopalibus laboribus Vestris uberes, Deo juvante, evenire fructus. Quibus de rebus gratulamur unicuique Vestrum meritasque laudes libenti animo publice tribuimus.

Nonnihil tamen istis ipsis in provinciis est, Venerabiles Fratres, quamobrem non sumus a sollicitudine plane vacui. In iis enim passim apparent quædam dissensionum initia, quæ nisi opportune matureque opprimantur, evadere in majus aliquod malum videntur posse. Ea igitur volumus a Vobis diligenter considerari, et Vestra cura operaque provideri ut, amotis dissidiorum caussis, sententiarum et voluntatum concordia retineatur, quæ cum in

omni re publica, tum præcipue in Ecclesia maximum atque optimum est vinculum incolumitatis. - Jamvero metuendum est, ne hæc animorum concordia dirimatur contrariis partium studiis, quibus materiam præbet quædam inter Insubres ephemerides, et doctrina clari unius viri, cujus inter recentiores philosophos nomen percrebuit.

Quod ad primum caput, sunt in istis provinciis Vestris ephemerides, quarum auctores veri rectique principia tuentur, sanctissima Ecclesiæ jura, Apostolicæ Sedis Romanique Pontificis majestatem strenue defendunt. Huic generi favendum maxime est; et omni ratione curandum ut scriptores hujusmodi non modo floreant studiis hominum et gratia, sed etiam multos ubique nanciscantur similes sui, qui quotidianos improborum impetus sustineant, et honestatis religionisque patrocinio redimant impunitam plurimorum in scribendo licentiam. Hac de caussa Nos haud semel illorum probavimus voluntatem, vehementerque hortati sumus, ut tueri justitiam et veritatem scribendo insisterent, et nulla re deduci sese a proposito sinerent. At vero convenit in caussa gravi et nobili modum adhibere defensionis æque nobilem et gravem, quem ultra progredi non oportet. Scilicet pulcrum est, eos qui catholicum nomen scriptis quotidianis defendunt præ se ferre veritatis amorem constantem, minimeque timidum; sed simul oportet nihil eosdem suscipere, quod bono cuiquam viro jure displiceat, neque ulla ratione temperantiam deserere, quæ cunctarum comes debet esse virtutum. In quo nemo sapiens probaverit aut stilum vehementem plus quam satis est, aut quidquam vel suspiciose dictum vel quod temere a personarum obsequio indulgentiaque discedere videatur.

In primis vero sanctum sit apud catholicos scriptores Episcoporum nomen; quibus in excelso auctoritatis gradu collocatis dignus officio ipsorum et munere habendus est honos. Neque licere sibi homines privati putent in ea, quæ sacri Pastores

pro potestate decreverint, inquirere; ex quo sane magna perturbatio ordinis consequeretur et non ferenda confusio. Atque istam reverentiam, quam prætermittere licet nemini, maxime in catholicis auctoribus ephemeridum luculentam esse et velut expositam ad exemplum necesse est. Ephemerides enim, ad longe lateque pervagandum natæ, in obvii cujusque manus quotidie veniunt, et in opinionibus moribusque multitudinis non parum possunt.

Ad alterum caput quod attinet, de philosophicis disciplinis jam declaravimus cujus viri vestigiis ingrediendum putemus. Litteræ Nostræ Encyclicæ die Iv mensis Augusti anno MDCCCLXXIX ad universos Episcopos datæ aperte monent, avere Nos et cupere ut juventus ad disciplinam sancti Thomæ Aquinatis instituatur; quæ plurimum ad excolendas sapienter hominum mentes semper valuit, et est maxime accommodata ad pravas refutandas opiniones, quæ homines tanto jam numero transversos agunt, cum ingenti et salutis suæ discrimine et reipublicæ detrimento. Istum Litterarum Nostrarum propositum poterat omnium animos concordia junctos facile retinere, excepta interpretationis subtilitate nimia, servataque moderationis ratione in rebus iis, de quibus ob studium investigandi veri, citra fidei caritatisque jacturam, viri docti utrinque disserere consueverunt.

Sed quoniam non sine animi Nostri cura videmus partium studia plus æquo in disputando conflagravisse, publice interest, huic ardori animorum modum aliquem imponi. Quapropter cum in iis quæ in dies singulos scribuntur et multa commentatio et pacata judicii tranquillitas, ut plurimum, desideretur, optandum est ut catholici ephemeridum scriptores ab hujusmodi quæstionibus tractandis abstineant. Interim autem Sedes A postolica, de gravioribus negotiis, præsertim quæ doctrinarum sanitatem spectant, pro muneris sui ratione sollicita, ad renatas et crudescentes con

troversias vigilantiam et providentiam suam convertere non prætermittit, ea adhibita consilii prudentia, in qua quemlibet catholicum virum æquum est conquiescere.

Ex qua tamen re nolumus detrimentum capere Societatem religiosorum virorum a Caritate nominatam, quæ sicut in juvandis ex instituto proximis hactenus labores suos utiliter insumpsit, ita optandum ut vigeat reliquo tempore, fructusque pergat quotidie uberiores edere.

Interea Vestrum est, Venerabiles Fratres, dare operam ut hæc consilia Nostra perficiantur, et nihil omittere quod ad firmandam concordiam pertineat. Quæ sane eo magis est, ut probe intelligitis, necessaria, quo plures et acriores apparent hostes rebus catholicis imminentes: adversus quos exercere vires omnes necesse est, easque non dissipatione attritas, sed conjunctione auctas. Plurimum propterea prudentia, virtute et auctoritate Vestra confisi, Vobis omnibus, Venerabiles Fratres, et populis vigilantiæ Vestræ commissis, auspicem divinorum munerum, et præcipuæ benevolentiæ Nostræ testem, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romæ apud S. Petrum die xxv Januarii MDCCCLXXXII, Pontificatus Nostri anno quarto.

LEO PP. XIII.

Epist. Encycl. Leonis PP. XIII

15

EPISTOLA

VENERABILIBUS FRATRIBUS ET DILECTIS
FILIIS ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
IN REGIONE SICULA

LEO PP. XIII.

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Sicut multa audacter et insidiose ii susceperunt, qui de pernicie catholici nominis jamdiu cogitant; ita nominatim videntur decrevisse, vim quamdam popularis invidiæ in Pontifices Maximos excitare.

Quod quidem ipsorum consilium quotidie magis illustratur et erumpit. Omnem enim occasionem vituperandorum Pontificum datam avide arripiunt, non datam studiose captant: incorruptis rerum gestarum monumentis posthabitis, fictos sermones dissipant: falsa crimina, tamquam venenata tela jaciunt, tanto effrenatiore ad audendum licentia, quanto est impunitas major. In qua male dicendi consuetudine aliud quippiam propositi inest, præter contumeliam: videlicet huc plane spectant homines improbi, ut e persona Pontificum Romanorum ad ipsum Pontificatum divinitus institutum contumelia perveniat, adductisque in contemptionem summis Ecclesiæ Principibus, Ecclesia ipsa, si fieri possit, opinione hominum judicioque damnetur.

« PoprzedniaDalej »