Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBRI TERTII.

Hic liber de comparatione honestatis et utilitatis agit, quæ crat tertia proposita disputationis pars. Negat Cicero aut dubitandum esse, aut unquam dubitari, utrum id, quod utile videatur, honesto sit anteponendum; sed tempora incidere, quibus quod turpe haberi soleat, honestum videatur; tanquam, cum turpe sit, occidere aliquem, si tyrannus occidatur, non modo non turpe, sed etiam gloriosum videri, in quo non anteponatur utile honesto, sed honestas utilitatem sequatur. Itaque, ut sine ullo errore dijudicari possit, si quando cum illo, quod honestum intelligitur, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formulam quandam constituit, e Stoicorum disciplina, quam si quis in comparatione rerum sequatur, nunquam ab officio recedat. Ea hæc est: Detrahere aliquid alteri, et alterius incommodo suum augere, est contra naturam: pro multorum autem incolumitate et salute labores et molestias suscipere, secundum naturam est. Hanc legem qui servaverit, nunquam aberrabit, neque aut temporibus perturbabitur, aut jure civili, quo quæ conceduntur, turpia quidem plerisque non videntur, sed sunt tamen sæpissime, cum formulæ constitutæ, hoc est, legi naturæ repugnant. Ex hac formula deinde multas quæstiones propositas, quibus officium ex temporibus exquiritur, explicat.-ERNESTUS.

LIBER TERTIUS.

I. PUBLIUM Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus sit, dicere solitum scripsit Cato, qui fuit fere ejus æqualis, Numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus: nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica vero vox, et magno viro, ac sapiente digna: quæ declarat, illum et in otio de negotiis cogitare, et in solitudine secum loqui solitum; ut neque cessaret umquam, et interdum colloquio alterius non egeret. Ita duæ res, quæ languorem afferunt ceteris, illum acuebant, otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem dicere liceret: sed si minus imitatione tantam ingenii præstantiam conse

LIB. III.] M. TULLIUS CICERO DE OFFICIIS.

91

qui possumus, voluntate certe proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis armis im、 piis vique prohibiti, otium persequimur: et ob eam caussam, urbe relicta, rura peragrantes, sæpe soli su. mus. Sed nec hoc otium cum Africani otio, nec hæc solitudo cum illa comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicæ pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando, et a cœtu hominum frequentiaque interdum, tamquam in portum, se in solitudinem recipiebat. Nostrum autem otium negotii inopia, non requiescendi studio, constitutum est. Exstincto enim senatu deletisque judiciis, quid est, quod dignum nobis aut in curia, aut in foro agere possimus ? Ita qui in maxima celebritate, atque in oculis civium quondam viximus; nunc fugientes conspectum sceleratorum, quibus omnia redundant, abdimus nos, quantum licet, et sæpe soli sumus. Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere; sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni: propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debeat is, qui quondam peperisset otium civitati; nec eam solitudinem languere patior, quam mihi adfert necessitas, non voluntas. Quamquam Africanus majorem laudem meo judicio assequebatur. Nulla enim ejus ingenii monumenta mandata litteris, nullum opus otii, nullum solitudinis munus exstat. Ex quo intelligi debet, illum mentis agitatione, investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, neque otiosum, nec solum umquam fuisse. Nos autem, qui non tantum roboris habemus, ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur, ad hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore eversa, quam multis annis stante re publica, scripsimus.

II. Sed cum tota philosophia, mi Cicero, frugifera et fructuosa, nec ulla pars ejus inculta ac deserta sit:

tum nullus feracior in ea locus est, nec uberior, quam de officiis, a quibus constanter honesteque vivendi præcepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo nostro, principe hujus memoriæ philosophorum, hæc te assidue audire atque accipere confido: tamen conducere arbitror, talibus aures tuas vocibus undique circumsonare; nec eas, si fieri possit, quidquam aliud audire. Quod cum omnibus est faciendum, qui vitam honestam ingredi cogitant, tum haud scio, an nemini potius, quam tibi. Sustines enim non parvam exspectationem imitandæ industriæ nostræ, magnam honorum, non nullam fortasse nominis. Suscepisti onus præterea grave et Athenarum, et Cratippi: ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est, dedecorantem et urbis auctoritatem, et magistri. Quare quantum conniti animo potes, quantum labore contendere (si discendi labor est potius, quam voluptas) tantum fac ut efficias: neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare. Sed hæc hactenus. Multa enim sæpe ad te cohortandi gratia scripsimus. Nunc ad reliquam partem propositæ divisionis revertamur. Panatius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos, correctione quadam adhibita, potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe: altero, utilene, an inutile: tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret: de duobus generibus primis, tribus libris explicavit : de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum, nec id exsolvit, quod promiserat. Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo ejus Posidonio est, triginta annis vixisse Panætium, postea quam eos libros edidisset. Quem

locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis: præsertim cum scribat, nullum esse locum id tota philosophia tam necessarium. Minime vero assentior iis, qui negant, eum locum a Panatio prætermissum, sed consulto relictum, nec omnino scribendum fuisse: quia numquam posset utilitas cum honestate pugnare. De quo alterum potest habere dubitationem, adhibendumne fuerit hoc genus, quod in divisione Panatii tertium est, an plane omittendum: alterum dubitari non potest, quin a Panatio susceptum sit, sed relictum. Nam qui e divisione tripartita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam. Præterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse dicturum. Accedit eodem testis locuples, Posidonius, qui etiam scribit in quadam epistola, P. Rutilium Rufum dicere solere, qui Panætium audierat, ut nemo pictor esset inventus, qui Com Veneris eam partem, quam Apelles inchoatam reliquisset, absolveret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat); sic ea, quæ Panatius prætermisisset [et non perfecisset], propter eorum, quæ perfecisset, præstantiam, neminem esse persecutum.

III. Quam ob rem de judicio Panatii dubitari non potest: rectene autem hanc tertiam partem ad exquirendum officium adjunxerit, an secus, de eo fortasse disputari potest. Nam sive honestum, solum bonum est, ut Stoicis placet; sive quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata, vix minimi momenti instar habeant: dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus, Socratem exsecrari solitum eos, qui, primum hæc natura cohærentia, opinione distraxissent. Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et quidquid honestum esset, id utile esse censerent; nec utile quidquam, quod non honestum.

:

Quod si is esset Panætius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset; ut ii, qui res expetendas vel voluptate, vel indolentia metiuntur liceret ei dicere, utilitatem aliquando cum honestate pugnare. Sed cum sit is, qui id solum bonum judicet, quod honestum sit; quæ autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri, nec decessione pejorem, non videtur ejus modi debuisse deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestuin est, compararetur. Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturæ vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam, cum virtute congruere semper: cetera autem, quæ secundum naturam essent, ita legere, si ea virtuti non repugnarent. Quod cum ita sit, putant quidam, hanc comparationem non recte introductam, nec omnino de eo genere quidquam præcipiendum fuisse. Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in sapientibus est solis, neque a virtute divelli umquam potest. In iis autem, in quibus sapientia perfecta non est, ipsum illud quidem perfectum honestum, nullo modo, similitudines honesti esse possunt. Hæc enim omnia officia, de quibus his libris disputamus, media Stoici appellant: ea communia sunt, et late patent : quæ et ingenii bonitate multi assequuntur, et progressione discendi. Illud autem officium, quod rectum iidem appellant, perfectum atque absolutum est, et, ut iidem dicunt, omnes numeros habet; nec, præter sapientem, cadere in quemquam potest. Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum: propterea quod vulgus, quid absit a perfecto, non fere intelligit, quatenus autem intelligit, nihil putat prætermissum. Quod item in poëmatis, in picturis usu venit, in aliisque compluribus, ut delectentur imperiti laudentque ea, quæ laudanda non sint, ob eam, credo, caussam, quod insit

« PoprzedniaDalej »