Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARGUMENTUM

LIBRI SECUNDI.

Hoc libro de utili agitur, quæ erat altera pars totius de officiis disputationis constituta. Utile autem est vel opinatum, quod ab honesto discrepat, vel verum, quod cum honesto est, conjunctum, et natura confusum, et totum in virtute a Cicerone constituitur. Sed quoniam quæcunque ad vitam hominum tuendam et ad utilitatem nostram pertinent, aut sunt hominum opere perfecta, aut sine eorum auxilio comparari non possunt; hominesque hominibus plurimum obesse et prodesse possunt; relictis omnibus, docet, conciliandos esse animos hominum, et ad usus nostros adjungendos; quod quomodo fieri possit, non in singulis modo hominibus, sed etiam in multitudine et populo universo, fuse demonstratur; sed ita, ut omnis amor atque benevolentia hominum a virtute et honestate arcessatur, tanquam a justitia, sapientia, liberalitate, fide, humanitate, hospitalitate. Ad utilitatem vero quoniam pertinet etiam valetudo, pecuniæque curatio; quomodo valetudo sustentetur, et pecunia honeste quæratur, ostendit. In comparatione autem utilitatum, cum vel externa commoda cum commodis corporis, vel corporis commoda cum externis, aut commoda corporis inter se, aut externa cum externis comparentur, non dubium esse pronuntiat, quin major utilitas minori sit anteponenda, hac tamen lege, ne ab honesto deflectatur.-ERNESTUS.

LIBER SECUNDUS.

I. QUEM ad modum officia ducerentur ab honestate, Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur, ut hæc officiorum genera persequar, quæ pertinent ad vitæ cultum, et ad earum rerum, quibus utuntur homines, facultatem, ad opes, ad copias. In quo tum quæri dixi, quid utile, quid inutile: tum ex utilibus quid utilius, aut quid maxime utile. De quibus dicere aggrediar, si pauca prius de instituto ac de judicio meo dixero. Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium

excitaverunt tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiæ nomen sit invisum, mirenturque, in ea tantum me operæ et temporis ponere. Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur, neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, socios denique tuendæ rei publicæ, summos viros, amisissem: nec me angoribus dedidi, quibus eram confectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine docto voluptatibus. Atque utinam res publica stetisset, quo cœperat statu, nec in homines non tam commutandarum, quam evertendarum rerum cupidos, incidisset. Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus, quam in scribendo, operæ poneremus: deinde ipsis scriptis non ea, quæ nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut sæpe fecimus. Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogitatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illa scilicet litteræ conticuerunt, forenses et senatoriæ. Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus ætatis, existimavi, honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem. Cui cum multum adolescens discendi caussa temporis tribuissem, postea quam honoribus inservire cœpi, meque totum rei publicæ tradidi; tantum erat philosophiæ loci, quantum superfuerat amicorum et rei publicæ temporis. Id autem omne consumebatur in legendo scribendi otium non erat.

II. Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quæ nec satis erant nota nostris, et erant cognitione dignissima. Quid est enim, per deos, optabilius sapientia ? quid præstantius ? quid homini melius? quid homine dignius ? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominantur: nec quidquam aliud est philosophia, si

interpretari velis, præter studium sapientiæ. Sapientia autem est, (ut a veteribus philosophis definitum est) rerum divinarum et humanarum, caussarumque, quibus hæ res continentur, scientia: cujus studium qui vituperat, haud sane intelligo, quidnam sit, quod laudandum putet. Nam sive oblectatio quæritur animi requiesque curarum; quæ conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad bene beateque vivendum? sive ratio constantiæ virtutisque ducitur; aut hæc ars est, aut nulla omnino, per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium, atque in maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disciplina virtutis, ubi ea quæretur, cum ab hoc discendi genere discesseris ? Sed hæc, cum ad philosophiam cohortamur, accuratius disputari solent: quod alio quodam libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis declarandum fuit, cur orbati rei publicæ muneribus ad hoc nos studium potissimum contulissemus. Occurritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis, quærentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus disserere soleamus, et hoc ipso tempore præcepta officii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur animus errore, nec habeat umquam, quid sequatur. Quæ enim esset ista mens, vel quæ vita potius, non modo disputandi, sed vivendi ratione sublata? Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse dicunt, sic ab his dissentientes, alia probabilia, contra alia dicimus. Quid est igitur, quod me impediat, ea quæ mihi probabilia videantur, sequi; quæ contra, improbare: atque affirmandi arrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quæ a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur a nostris, quod hoc

ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque parte caussarum esset facta contentio. Sed hæc explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia, Cratippo auctore, versaris, iis simillimo, qui ista præclara pepererunt; tamen hæc nostra, finitima vestris, ignota esse nolui. Sed jam ad instituta pergamus.

III. Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duæ ad decus honestatemque pertinent: duæ ad commoda vitæ, copias, opes, facultates: quinta ad eligendi judicium, si quando ea, quæ dixi, pugnare inter se viderentur: honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem, de quo nunc agimus, id ipsum est, quod utile appellatur. In quo lapsa consuetudo deflexit de via, sensimque eo deducta est, ut honestatem ab utilitate secernens et constitueret, honestum esse aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum : qua nulla pernicies major hominum vitæ potuit afferri. Summa quidem auctoritate philosophi, severe sane atque honeste hæc tria genera confusa, cogitatione distinguunt. Quidquid enim justum sit, id etiam utile esse censent: itemque quod honestum, idem justum. Ex quo efficitur, ut, quidquid honestum sit, idem sit utile. Quod qui parum perspiciunt, hi sæpe versutos homines et callidos admirantes, malitiam sapientiam judicant. Quorum error eripiendus est, opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis justisque factis, non fraude et malitia se intelligant ea, quæ velint, consequi posse. Quæ ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quæ gignuntur e terra, ut alia generis ejusdem: partim animalia, quæ habent suos impetus et rerum appetitus. Eorum autem alia rationis expertia sunt, alia ratione utentia. Expertes rationis, equi, boves, reliquæ pecudes, apes,

quarum opere efficitur aliquid ad usum hominum atque vitam. Ratione autem utentium duo genera ponunt, deorum unum, alterum hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas: proxime autem et secundum deos homines hominibus maxime utiles esse possunt. Earumque item rerum, quæ noceant et obsint, eadem divisio est. Sed quia deos nocere non putant, his exceptis, homines hominibus obesse plurimum, arbitrantur. Ea enim ipsa, quæ inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quæ nec haberemus, nisi manus et ars accessisset: nec his sine hominum administratione uteremur. Neque enim valetudinis curatio, neque navigatio, neque agri cultura, neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset. Jam vero et earum rerum, quibus abundaremus, exportatio, et earum, quibus egeremus, invectio, certe nulla esset, nisi his muneribus homines fungerentur. Eademque ratione nec lapides e terra exciderentur ad usum nostrum necessarii,

Nec ferrum, æs, aurum, argentum effoderetur penitus abditum, sine hominum labore et manu.

IV. Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur, et calorum molestiæ sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent, aut postea subveniri, si aut vi tempestatis, aut terræ motu, aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset ? Adde ductus aquarum, derivationes fluminum, agrorum irrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos, quæ unde sine hominum opere habere possemus? Ex quibus, multisque aliis perspicuum est, qui fructus quæque utilitates ex rebus iis, quæ sunt inanima, percipiantur, eas nos nullo modo sine hominum manu atque opera capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus, aut quæ commoditas, nisi homines adjuvarent, percipi posset? Nam et qui principes inveniendi fuerunt, quem

« PoprzedniaDalej »