Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad ejus, qui punitur aliquem, aut verbis fatigat, sed ad rei publicæ utilitatem referri. Cavendum est etiam, ne major pœna, quam culpa sit: et ne iisdem de caussis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda autem maxime est ira in puniendo. Numquam enim, iratus qui accedet ad pœnam, mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum ; quæ placet Peripateticis, et recte placet: modo ne laudarent iracundiam, et dicerent, utiliter a natura datain. Illa vero omnibus in rebus repudianda est, optandumque, ut ii, qui præsunt rei publicæ, legum similes sint, quæ ad puniendum non iracundia, sed æquitate ducuntur.

XXVI. Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam, fastidium, arrogantiamque magno opere fugiamus. Nam ut adversas res, sic secundas immoderate ferre levitatis est: præclaraque est æquabilitas in omni vita, et idem semper vultus eademque frons, ut de Socrate itemque de C. Lælio accepimus. Philippum quidem Macedonum regem, rebus gestis et gloria superatum a filio; facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus, alter sæpe turpissimus: ut recte præcipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores sumus, tanto nos geramus summissius. Panætius quidem, Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, ut equos, propter crebras contentiones præliorum ferocitate exsultantes, domitoribus tradere soleant, ut his facilioribus possint uti; sic homines secundis rebus effrenatos sibique præfidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinæ duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunæ. Atque etiam in secundissimis rebus maxime est utendum consilio amicorum, hisque major etiam, quam ante, tribuenda auctoritas. Iisdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures,

neve adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim non esse putamus, ut jure laudemur. Ex quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines inflati opinionibus turpiter irridentur, et in maximis versantur erroribus. Sed hæc quidem hac tenus. Illud autem sic est judicandum, maximas geri res et maximi animi ab iis, qui res publicas regant, quod earum administratio latissime pateat ad plurimosque pertineat. Esse autem magni animi, et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent, aut conarentur magna quædam, seseque suarum rerum finibus continerent: aut interjecti inter philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem omni ratione exaggerantes, neque excludentes ab ejus usu suos: potiusque et amicis impartientes, et rei publicæ, si quando usus esset. Quæ primum bene parta sit, nullo neque turpi quæstu, neque odioso: tum quam plurimis, modo dignis, se utilem præbeat: deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia: nec libidini potius luxuriæque, quam liberalitati et beneficientiæ pateat. Hæc præscripta servantem licet magnifice, graviter animoseque vivere, atque etiam simpliciter, fideliter, vitæ hominum amice.

XXVII. Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit: in qua verecundia, et quasi quidam ornatus vitæ, temperantia et modestia, omnisque sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. Hoc loco continetur id, quod dici Latine decorum potest: Græce enim πрénov dicitur. Hujus vis ea est, ut ab honesto non queat separari. Nam et quod decet, honestum est; et quod honestum est, decet. Qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intelligi, quam explanari potest. Quidquid est enim, quod deceat, id tum appareat, cum antegressa est honestas. Itaque non solum in hac parte honestatis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam in tribus superiori

D

bus, quid deceat, apparet. Nam et ratione uti atque oratione prudenter, et agere, quod agas, considerate : omnique in re, quid sit veri, videre et tueri decet: contraque falli, errare, labi, decipi tam dedecet, quam delirare et mente esse captum. Et justa omnia decora sunt; injusta contra, ut turpia, sic indecora. Similis est ratio fortitudinis. Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur: quod contra, id ut turpe, sic indecorum. Quare pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, decorum: et ita pertinet, ut non recondita quadam ratione cernatur, sed sit in promtu. Est enim quiddam, idque intelligitur in omni virtute, quod deceat: quod cogitatione magis a virtute potest, quam re separari. Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine: sic hoc, de quo loquimur, decorum, totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur. Est autem ejus descriptio duplex. Nam et generale quoddam decorum intelligimus, quod in omni honestate versatur: et aliud huic subjectum, quod pertinet ad singulas partes honestatis. Atque illud superius sic fere definiri solet: decorum id esse, quod consentaneum sit hominis excellentiæ, in eo, in quo natura ejus a reliquis animantibus differat. Quæ autem pars subjecta generi est, eam sic definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturæ consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia appareat cum specie quadam liberali.

XXVIII. Hæc ita intelligi, existimare possumus ex eo decoro, quod poëtæ sequuntur: de quo alio loco plura dici solent. Sed tum servare illud poëtas, quod deceat, dicimus, cum id, quod quaque persona dignum est, et fit, et dicitur. Ut, si acus aut Minos diceret, Oderint, dum metuant,

aut,

Natis sepulcro ipse est parens:

mus.

indecorum videretur, quod eos fuisse justos accepiAt Atreo dicente, plausus excitantur. Est enim digna persona oratio. Sed poëtæ, quid quemque deceat, ex persona judicabunt: nobis autem personam imposuit ipsa natura magna cum excellentia præstantiaque animantium reliquarum. Quocirca poëtæ in magna varietate personarum, etiam vitiosis quid conveniat, et quid deceat, videbunt: nobis autem cum a natura constantiæ, moderationis, temperantiæ, verecundiæ partes datæ sint; cumque eadem natura doceat non negligere, quem ad modum nos adversus homines geramus: efficitur, ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, decorum, quam late fusum sit, appareat: et hoc, quod spectatur in unoquoque genere virtutis. Ut enim pulchritudo corporis apta compositione membrorum movet oculos, et delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt: sic hoc decorum, quod elucet in vita, movet approbationem eorum, quibuscum vivitur, ordine, et constantia, et moderatione dictorum omnium atque factorum. Adhibenda est igitur quædam reverentia adversus homines, et optimi cujusque, et reliquorum. Nam negligere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti. Est autem quod differat, in hominum ratione habenda, inter justitiam et verecundiam. Justitiæ partes sunt, non violare homines: verecundiæ non offendere, in quo maxime perspicitur vis decori. His igitur expositis quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto. Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum habet vim, quæ deducit ad convenientiam conservationemque naturæ: quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus, consequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est; et id, quod ad hominum consociationem accommodatum; et id, quod vehemens atque forte. Sed maxima vis decori in hac inest parte, de

qua disputamus. Neque enim solum corporis, qui ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati sunt. Duplex est enim vis animorum atque natura: una pars in appetitu posita est, quæ est ópμn Græce, quæ hominem huc et illuc rapit: altera in ratione, quæ docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio præsit, appetitus obtemperet.

XXIX. Omnis autem ratio vacare debet temeritate et negligentia: nec vero agere quidquam cujus non possit caussam probabilem reddere. Hæc est enim fere descriptio officii. Efficiendum autem est, ut appetitus rationi obediant, eamque neque præcurrant, nec propter pigritiam aut ignaviam deserant: sintque tranquilli, atque omni perturbatione animi careant. Ex quo elucebit omnis constantia omnisque moderatio. Nam qui appetitus longius evagantur, et tamquam exsultantes sive cupiendo, sive fugiendo, non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt. Relinquunt enim et abjiciunt obedientiam, nec rationi parent, cui sunt subjecti lege naturæ: a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora. Licet ora ipsa cernere iratorum, aut eorum, qui aut libidine aliqua, aut metu commoti sunt, aut voluptate nimia gestiunt: quorum omnium vultus, voces, motus, statusque mutantur. Ex quibus illud intelligitur (ut ad officii formam revertamur) appetitus omnes contrahendos sedandosque esse, excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuitu, inconsiderate negligenterque agamus. Neque enim ita generati a natura sumus, ut ad ludum et ad jocum facti esse videamur: ad severitatem potius, et ad quædam studia graviora atque majora. Ludo autem et joco uti illo quidem licet: sed sicut somno et quietibus ceteris, tum, cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsumque genus jocandi non profusum, nec

« PoprzedniaDalej »