Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

LIBER PRIMUS.

I. QUAMQUAM te, Marce fili, annum jam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet præceptis institutisque philosophiæ, propter summam et doctoris auctoritatem et urbis; quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis : tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Græcis Latina conjunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci; id tibi censeo faciundum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non modo Græcarum litterarum rudes, sed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum, et ad judicandum. Quam ob rem disces tu quidem a principe hujus ætatis philosophorum, et disces, quam diu voles tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non pœnitebit. Sed tamen nostra legens, non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique et Socratici et Platonici esse volumus; (de rebus ipsis utere tuo judicio, nihil enim impedio) orationem autem Latinam profecto legendis nostris efficies pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio ætatem consumsi, si id mihi assumo, videor id meo jure quodam modo vindicare. Quam ob rem magno opere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam illis fere æquarunt, studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis, sed hoc quoque colendum est æquabile et temperatum orationis genus. Et id quidem nemini video Græcorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret, sequereturque et

meæ.

illud forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens; dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium: utrumque certe secuti sumus. Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere; et Demosthenem, si illa, quæ a Platone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse. Ecdemque modo de Aristotele et Isocrate judico: quorum uterque suo studio delectatus contemsit alterum. II. Sed cum statuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et ætati tuæ esset aptissimum, et auctoritati Nam cum multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate copioseque a philosophis disputata: latissime patere videntur ea, quæ de officiis tradita ab illis et præcepta sunt. Nulla enim vitæ pars neque publicis, neque privatis, neque forensibus, neque domesticis in rebus; neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio potest: in eoque et colendo sita vitæ est honestas omnis, et in negligendo turpitudo. Atque hæc quidem quæstio communis est omnium philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii præceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt nonnullæ disciplinæ, quæ propositis bonorum et malorum finibus officium omne pervertunt. Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute conjunctum, idque suis commodis, non honestate metitur; hic si sibi ipse consentiat et non interdum naturæ bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit, nec justitiam, nec liberalitatem. Fortis vero, dolorem summum malum judicans, ant temperans, voluptatem summum bonum statuens, esse certe nullo modo potest. Quæ

quamquam ita sint in promtu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hæ disciplinæ igitur si sibi consentaneæ velint esse, de officio nihil queant dicere. Neque ulla officii præcepta firma, stabilia, conjuncta naturæ tradi possunt, nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea præceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum: quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli jam pridem explosa sententia est: qui tamen haberent jus suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequimur igitur, hoc quidem tempore et hac in quæstione, potissimum Stoicos, non ut interpretes; sed, ut solemus, e fontibus eorum judicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus. Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura est, ante definire, quid sit officium: quod a Panatio prætermissum esse miror. Omnis enim, quæ a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur.

III. Omnis de officio duplex est quæstio. Unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum: alterum, quod positum est in præceptis, quibus in omnes partes usus vitæ conformari possit. Superioris generis hujus modi exempla sunt; omniane officia perfecta sint; numquid officium aliud alio majus sit, et quæ sunt generis ejusdem. Quorum autem officiorum præcepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen id minus apparet, quia magis ad institutionem vitæ communis spectare videntur : de quibus est nobis his libris explicandum. Atque etiam alia divisio est officii. Nam et medium quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quod Græci karóp◊wμa, hoc autem commune officium vocant. Atque ea sic

definiunt, ut rectum quod sit, id perfectum officium esse definiant; medium autem officium id esse dicant, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. Triplex igitur est, ut Panatio videtur, consilii capiundi deliberatio. Nam honestumne factu sit, an turpe, dubitant, id, quod in deliberationem cadit, in quo considerando sæpe animi in contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt, aut consultant, ad vitæ commoditatem jucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint juvare, et suos, conducat id necne, de quo deliberant: quæ deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit, ut distrahatur in deliberando animus, afferatque ancipitem curam cogitandi. Hac divisione, cum præterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo prætermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum, an turpe sit, deliberari solet; sed etiam, duobus propositis honestis, utrum honestius; itemque, duobus propositis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum disserendum.

IV. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quæ nocitura videantur, omniaque, quæ sint ad vivendum necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia generis ejusdem. Commune autem animantium omnium est conjunctionis appetitus procreandi caussa, et cura quædam eorum, quæ procreata sunt. Sed inter hominem et beluam hoc maxime interest, quod hæc tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque præ

sens est, se accommodat, paullum admodum sentiens præteritum aut futurum. Homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, caussas rerum videt, earumque progressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, rebusque præsentibus adjungit atque adnectit futuras; facile totius vitæ cursum videt, ad eamque degendam præparat res necessarias. Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini et ad orationis, et ad vitæ societatem : ingeneratque in primis præcipuum quemdam amorem in eos, qui procreati sunt: impellitque, ut hominum cœtus et celebrationes et esse, et a se obiri velit, ob easque caussas studeat parare ea, quæ suppeditent et ad cultum, et ad victum; nec sibi soli, sed conjugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat tuerique debeat. Quæ cura exsuscitat etiam animos et majores ad rem gerendam facit. In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire ac discere : cognitionemque rerum aut occultarum, aut admirabilium, ad beate vivendum necessariam ducimus. Ex quo intelligitur, quod verum, simplex, sincerumque sit, id esse naturæ hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adjuncta est appetitio quædam principatus, ut nemini parere animus bene a natura informatus velit, nisi præcipienti, aut docenti, aut utilitatis caussa juste et legitime imperanti: ex quo magnitudo animi exsistit humanarumque rerum contemtio. Nec vero illa parva vis naturæ est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo, quid sit, quod deceat, in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quæ aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam,

« PoprzedniaDalej »