Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera, aut adversa eveniunt, quam illa, quæ ceteris, quæ quasi longo intervallo interjecto videmus: aliter de illis, ac de nobis, judicamus. Quocirca bene præcipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites, æquum sit, an iniquum. Equitas enim lucet ipsa per se, dubitatio cogitationem significat injuriæ.

:

X. Sed incidunt sæpe tempora, cum ea, quæ maxime videntur digna esse justo homine, eoque, quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria. Ut, reddere depositum, promissum facere, quæque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare fit justum. Referri enim decet ad ea, quæ posui principio, fundamenta justitiæ primum, ut ne cui noceatur; deinde, ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium, et non semper est idem. Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enim optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato, in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quæ sunt iis, quibus promiseris, inutilia: nec si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est, majus anteponi minori. Ut, si constitueris, cuipiam te advocatum in rem præsentem esse venturum, atque interim graviter ægrotare filius cœperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Jam illis promissis standum non esse, quis non videt, quæ coactus quis metu, quæ deceptus dolo promiserit? Quæ quidem pleraque

jure prætorio liberantur, nonnulla legibus. Exsistunt etiam sæpe injuriæ calumnia quadam, et nimis, callida, sed malitiosa juris interpretatione. Ex quo illud, Summum jus, summa injuria, factum est jam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa peccantur: ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiæ factæ, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactæ, non noctium indutiæ. Ne noster quidem probandus, si verum est, Q. Fabium Labeonem, seu quem alium (nihil enim præter auditum habeo) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ut ne cupide quid agerent, ne appetenter; atque ut regredi, quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum fines sic, ut ipsi dixerant, terminavit ; in medio relictum quod erat, populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem est, non judicare. Quocirca in omni re fugienda est talis sollertia.

XI. Sunt autem quædam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio, an satis sit, eum, qui lacessierit, injuriæ suæ pœnitere; ut et ipse ne quid tale posthac, et ceteri sint ad injuriam tardiores. Atque in re publica maxime conservanda sunt jura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim; cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum: confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam caussam, ut sine injuria in pace vivatur: parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt. Ut majores nostri Tusculanos, quos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt: at Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt. Nollem Corinthum: sed

credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciundum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia paci, quæ nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum, si non optimam, aliquam rem publicam, quæ nunc nulla est, haberemus. Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui, armis positis, ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi. In quo tanto opere apud nostros justitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more majorum. Ac belli quidem æquitas sanctissime fetiali populi Romani jure perscripta est. Ex quo intelligi potest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Popillius imperator tenebat provinciam, in cujus exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popillio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad Popillium scripsit, ut, si eum pateretur in exercitu remanere, secundo eum obliget militiæ sacramento: quia, priore amisso jure, cum hostibus pugnare non poterat. Adeo summa erat observatio in bello movendo. Marci quidem Catonis senis est epistola ad Marcum filium, in qua scribit, se audisse, eum missum factum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur, ut caveat, ne prælium ineat. Negat enim, jus esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.

XII. Equidem illud etiam animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud majores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant duodecim, ut, STATUS DIES CUM HOSTE: itemque, ADVERSUS HOSTEM

ÆTERNA AUCTORITAS. Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bella geras, tam molli nomine appellari ? Quamquam id nomen durius jam effecit vetustas. A peregrino enim recessit, et proprie in eo, qui arma contra ferret, remansit. Cum vero de imperio decertatur, belloque quæritur gloria, caussas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paullo ante justas caussas esse bellorum. Sed ea bella, quibus imperii gloria proposita est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor; cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famæ: sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum, ut cum inimicis, gerebatur, uter esset, non uter imperaret; cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Pœnis, Pyrrho de imperio dimicabatur. Pœni fœdifragi, crudelis Hannibal, reliqui justiores. Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa præclara :

Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes,
Ferro, non auro, vitam cernamus utrique.

Vosne velit, an me regnare hera, quidve ferat,

Fors,

Virtute experiamur. Et hoc simul accipite dictum:

Quorum virtuti belli fortuna pepercit,

Eorumdem me libertati parcere certum est.

Dono, ducite, doque volentibus cum magnis dis.

Regalis sane, et digna Æacidarum genere sententia. XIII. Atque etiam si quid singuli temporibus adducti hosti promiserunt, est in eo ipso fides conservanda. Ut primo Punico bello Regulus captus a Pœnis, cum de captivis commutandis Romam missus esset, jurassetque se rediturum, primum, ut venit, captivos reddendos in senatu non censuit : deinde, cum retineretur a propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit, quam fidem hosti datam fallere. [Secundo autem Punico bello, post Cannensem

pugnam, quos decem Hannibal Romam astrictos misit jure jurando se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent; eos omnes, censores, quoad quisque eorum vixit, qui pejerassent, in ærariis reliquerunt. Nec minus illum, qui juris jurandi fraude culpam invenerat. Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paullo post, quod se oblitum nescio quid diceret. Deinde egressus e castris, jure jurando se solutum putabat. Et erat verbis, re non erat. Semper autem in fide, quid senseris, non quid dixeris, cogitandum. Maximum autem exemplum est justitiæ in hostem a majoribus nostris constitutum, cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus, se venenum regi daturum, et eum necaturum. Senatus et C. Fabricius perfugam Pyrrho dedidit. Ita ne hostis quidem, et potentis, et bellum ultro inferentis, interitum cum scelere approbavit.] Ac de bellicis quidem officiis satis dictum est. Memi. nerimus autem, etiam adversus infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum, quibus, non male præcipiunt, qui ita jubent uti, ut mercenariis, operam exigendam, justa præbenda. Cum autem duobus modis, id est aut vi, aut fraude fiat injuria; fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur: utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna majore. Totius autem injustitiæ nulla capitalior est, quam eorum, qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur. De justitia satis dictum est.

XIV. Deinceps, ut erat propositum, de beneficientia ac de liberalitate dicatur; qua quidem nihil est naturæ hominis accommodatius: sed habet multas cautiones. Videndum est enim primum, ne obsit benignitas, et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris: deinde, ne major benignitas sit, quam facultates: tum, ut pro dignitate cuique tribuatur. Id enim est justitiæ fundamentum, ad quam hæc

« PoprzedniaDalej »