Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Thyest. vs. 906. Resupinus ipse purpura atque auro incubat.' In Herc. Fur. vs. 646. Aurea rumpunt tecta quietem, Vigilesque trahit purpura noctes.' Min. Felix: Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere.' Idem.

Septos tristibus armis] Senec. in Herc. Ct. vs. 604. Tu quicunque es qui sceptra tenes, Licet omne tua vulgus in aula Centum pariter limina pulset, Cum tot populis stipatus eas, In tot populis vix una fides.' Min. Felix Rex es? tam times, quam timeris: et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es.' Idem.

6

Ore torvo comminantes] Silius libro II. Namque aderat toto ore ferens irasque minasque Hannibal.' Idem.

Rabie cordis anhelos] Prudent. Pe risteph. Hymn. 2. Quid ille fervens ambitu Sitique honoris æstuans Mersisne anhelat febribus Atque igne venarum furit.' Idem.

Detrahat si quis superbis] Senec. in Agam. vs. 881. 'Detrahere cultus uxor hostiles jubet.' Tertullian. De Virginib. velandis: 'O sacrilegæ manus! quæ Deo dicatum habitum detrahere potuerunt.' Idem.

Tegmina] Senec. in Troad. versu 270. Ego esse quicquam sceptra, nisi vano putem Fulgore tectum nomen?' Idem.

[ocr errors][merged small]

ita sævitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur: quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.' Sic enim legendum videtur, non ipsi verterant, cum de solo Tiberio loquatur: neque sapientiæ firmare. Vallin.

Hinc enim libido] Senec. in Hippol. vs. 539. 'Succensas agit Libido mentes.' Prudent. Peristeph. Hymno 2.

Istum libido fœtida Per scorta tractum publica Luto et cloacis inquinat, Dum spurca mendicat stupra.' Sitzm.

Hinc flagellat ira mentem] Talen describit Silins Hasdrubalem, libro 1. Sciendum porro Boëthium hic non dicere de omni ira, sed de immodica. Nam neque Deus Opt. Max. omnino iræ vacuus, ut docet Lactant. De Ira Dei, cap. ult. Vide quoque Agell. lib. 1. cap. ult. Ang. Politian. in Dissertatione: An ira in pueris reprobanda? Item Libellum eruditissimum Wolfgangi Heideri, De Ira cohibenda. Idem.

Fluctus turbida tollens] Lucret. lib. VI. 'Magnos irarum volvere fluctus.' Lactantius de Ira Dei, cap. 5. docet, quod 'ira, cum in animum cujusquam incidit, velut sæva tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis immutet, ardescant oculi, os tremat, lingua titubet, dentes concrepent, alternis vultum maculet nunc suffusus rubor, nunc pallor albescens.' Cui plane gemina est, ista hominis irati hypotyposis apud Johannem Chrysostomum Orat. 6. contra Judæos, et homil. 3. in Johannem. Utraque digna est adscribi. Utramque indicio debeo atque amori fidissimi præceptoris Cunradi Rittershusii, cui et majoribus sum beneficiis obstrictus. καὶ ὀργῇ κατεχόμενος, μεθύει πάλιν, οὕτω γοῦν αὐτοῦ καὶ ἡ ὄψις οἰδεῖ, καὶ ἡ φωνὴ τραχύνεται, καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ γίνονται ὕφαιμοι, καὶ ὁ νοῦς σκοτοῦται καὶ ἡ διάνοια καταποντίζεται, καὶ ἡ γλῶσσα τρέμει, καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ παρα

φέρονται, καὶ αἱ ἀκοαὶ ἕτερα ἀνθ' ἑτέρων ἀκούουσιν, ἀκράτου παντὸς χαλεπώτερον τῆς ὀργῆς αὐτοῦ πληθούσης τὴν μήνιγγα, καὶ χειμῶνα ἐργαζομένης, καὶ ζάλην ποιούσης ἀπαραμύθητον. Idem altero loco : βούλει μαθεῖν, πόσον τὸ ὀργίζεσθαι κακόν; παράστηθι μαχομένοις ἐν ἀγορᾷ ἑτέροις. ἐν γὰρ σαυτῷ τὴν ἀσχημοσύνην οὐ δυνήσῃ ῥᾳδίως ἰδεῖν, ἐσκοτωμένῳ καὶ μεθύοντι τῷ λογισμῷ ἀλλ ̓ ὅταν καθαρεύσῃς τοῦ πάθους, τότε ἐν ἄλλοις θεώρει τὰ σὰ, τῆς κρίσεως σοι μῇ διεφθαρμένης. ὄψει γὰρ τοὺς θυμουμένους, καθάπερ μαινομένους, εἰς τὸ μέσον ἀσχημονοῦντας. ὅταν γὰρ περὶ τὸ στῆθος ὁ θυμὸς ζέσας διανιστῆται καὶ ἀγριαίνῃ, πῦρ πνέει τὸ στόμα, πῦρ ἀφιᾶσιν οἱ ὀφθαλμοί· οἰδεῖ πάντοθεν ἡ ὄψις· ἀτάκτως αἱ χεῖρες ἐκτεινονται καταγελάστως πηδῶσιν οἱ πόδες καὶ ἐνάλλονται τοῖς και τέχουσι· καὶ μαινομένων οὐδὲν διεστήκασι, πρὸς ταῦτα πάντα ἀνασθητοῦντες, ἀλλ' οὐ. δὲ τῶν ἀγρίων ὄνων, λακτίζοντες δάκνοντες. ὄντως ἀνὴρ θυμώδης οὐκ εὐσχήμων. Nec dubitat idem sanctiss. Orator alibi dicere, Si homo iratus ipse posset deformitatem suam, quam ira ei conciliat, intueri, nulla alia dehortatione ipsi opus fore, sed ultro eam detestaturum, et animum ab ipsa integrum atque tranquillum conservaturum. Idem.

.

libro primo de Commodo: ἐδεδούλων. το δὲ πᾶσαν αὐτοῦ τὴν ψυχὴν νύκτωρ τε, καὶ μεθ' ἡμέραν, ἐπάλληλοι καὶ ἀκόλαστοι σώματος ἡδοναί. Vide etiam Julianum Imperatorem in Cæsaribus, ubi Silenus ait, Alexandrum Magnum sæpe a dominis iniquis suppressum fuisse, ab ira nimirum, aut ægritudine, aut alia mentis perturbatione ; quod tradit etiam Quintus Curtius passim, unde fortis appellari revera vix poterit. Nam ut ait Pub. Sy

rus :

[ocr errors]

'Fortior est qui cupiditates suas, quam qui hostes subjicit. Idem. PROSA 3. Rerum enim quæ geruntur] Arnobius lib. vi. Advers. Gentes : Quicquid geritur, debet habere caussam sui, neque esse ab omni ratione ita sejunctum, ut in operibus feratur cassis, et in vacuis ludat inanitatis erroribus. Saluberrime itaque præcipiebat Pythagoras, μηδ' ἀπροβούλευτον μηδ ̓ ἀνυπεύθυνὸν μηδὲν ποιεῖν, ἀλλὰ πρωῒ μὲν προχειρίζεσθαι, τί πρακτέον, εἰς δὲ τὴν νύκτα ἀναλογίζεσθαι, τί διῳκήκασιν, ἅμα τῷ σκοπεῖσθαι καὶ τὴν μνήμην γυμναζομένους, ut est apud Jamblichum in ejus vita, cap. 35. Et consimilia his habet Malchus in vita ejusdem Pythagoræ, quæ Manusc. extat apud Rittershusium. Unde ipso non invito hæc in antecessum editionis ipsius profero : Δύο τε μάλιστα καιροὺς παρηγγύα ἐν φροντίδι θέσθαι· τὸν μὲν, ὅτε εἰς ὕπνον τρέποιτο· τὸν δ ̓ ὅτε ἐξ ὕπνου διανίστατο. ἐπισκοπεῖν γὰρ προσήκει ἐν ἑκατέρῳ τούτοιν τά τε ἤδη πεπραγμένα, καὶ τὰ μέλλοντα· τῶν μὲν γενομένων εὐθύνας παρ' ἑαυτοῦ ἕκαστον λαμβάνοντα. τῶν δὲ μελλόντων πρόνοιαν ποιούμενον. πρὸ μὲν οὖν τοῦ ὕπνου ταῦτα ἑαυτῷ τὰ ἔπη ἐπάδειν ἕκαστον· Μηδ ̓ ὕπνον μαλακοῖσιν ἐπ ̓ ὄμμασι προσδέξασθαι, Πρὶν τῶν ἡμε ρινῶν ἔργων τρὶς ἕκαστον ἐπελθεῖν· Πῇ παρόβην; τί δ' ἔρεξα ; τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη. πρὸ δὲ τῆς ἐξαναστάσεως, ἐκεῖνα· Πρῶτα μὲν ἐξ ὕπνοιο μελίφρονος ἐξυπανιστὰς, Εν μάλα ποιπνεύειν, ὅσ ̓ ἔν ἤματι ἔργα τελέσσεις. τοιαῦτα παρῄνει. Dominis pressus iniquis] Herodianus (δηλονότι ὁ Πυθαγόρας.) Idem.

Maror aut captos fatigat] Senec. in Hippol. vs. 490. De Laudibus vitæ Rusticæ: Non illum avaræ mentis infamat faror, Non aura populi, et vulgus infidum bonis, Non pestilens invidia, non fragilis favor. Non ille regno servit, aut regno imminens Vanos honores sequitur, aut fuxas opes, Spei metusque liber: haud illum nim ger, Edaxque livor dente degeneri petit. Nec scelera populos inter atque urbes sita Novit ; nec omnes conscius strepitus pavet. Haud verba fingit.' Idem.

Aut spes lubrica torquet] Martian. Capella, lib. 1. de Nupt. Philolog. Cura facit dubium vel spes incerta fatigat.' Sitzm.

Uti currenti in stadio] Cassiodor. libro octavo Variarum: 'Certantes in stadio numerosior corona glorificat: Olympicos currus frequens palma nobilitat: sic vel in levioribus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter præmia referuntur.' Sitzm.

Cum ipsum bonum beatitudo sit] Salvian. de quibusdam Græcis, Sapientiæ sectatoribus, libro primo de Gubernatione Dei: 'Tantam' inquit 'Virtutis vim esse voluerunt, ut non possit esse unquam vir bonus non beatus.' Idem.

Sicut probis probitas ipsa fit præmium, ita improbis nequitia ipsa supplicium] Gemina sententia apud Ambro. sium Offic. lib. 1. Ergo impius ipse sibi pœna est, justus autem ipse sibi gratia. Ut utrique aut bonorum, aut malorum operum merces ex seipso solvitur.' Bernart.

Evenit igitur, ut quem transformatum] Homines pro qualitatibus morum et ingeniorum et adfectuum bestiis adæquantur. Vide Prolegom. in Oppian. Conrad. Rittersh. et Notas Nicolai Rigaltii ad Prooem. Fab. Phædri, libro primo. Sitzm.

Ferox atque inquietus linguam litigiis exerces? cani comparabilis] Non improba hæc, sed an sincera? negant Mss. qui suggerunt: atque inquies linguam litigiis exercet? cani comparabis. Plinius: Ni animus inquies pasceretur opere.' Sallustius: Humanum genus inquies atque indomitum.' Bernart.

[ocr errors]

Ferox atque inquietus] Mss. et edit. Norimb. cum Florent. Ferox atque inquies: quæ lectio non repudianda. Tacitus 1. Annal. Haud minus inquies Germanus spe, cupidine, et diversis ducum sententiis agebat.' Sitzm.

ult. Andreas Tiraquellus De Nobilitate, cap. 29. J. Dusa filius in suo ad Petron. Spicileg. Fr. Juretus ad Symmach. lib. 111. H. Grotius in Notis ad Martian. Capell. J. Lipsius lib. 11. Elect. cap. 3. Huc refer verba Sen. ex Herc. Fur. vs. 172. et seqq. Item Aristophanis, ex Equit. Act. 5. Scen. 2. Et Columellæ Præfat. lib. 1. Idem.

Formidat] Apposite utitur hoc verbo. Lineam venatoriam variis pennis consertam, Venatores proprio vocabulo Græce uhpwvlov, Latine 'formidinem' ab ipso effectu appellabant, cujus crebra auctoribus mentio. Venuste autem noster: ' Pavidus ac fugax non metuenda formidat.' lineas enim pinnasque illas esse Kevòv póßov quis ignorat? Vide C. Rittersh. Commentat. in Oppian. libro quarto Cyneget. vs. 387. et eruditiss. viri Isaaci Casauboni in L. Apuleii Apolog. Castigat. quæque ab his allata repetit Fr. Juret. in Miscell. ad Symmach. lib. 1. Epist. 47. Idem.

Cervis similis habeatur] Notissimum nihil cervis vivere timidius. Quod vero D. Rittersh. in Comment. ad Oppian. lib. 11. Cyneg. vs. 182. ex Aristot. Virgilioque monet hoc verum esse de cervis extra quam si libidine stimulentur, testatur etiam Seneca in Hippolyto, his versibus: 'Si conjugio timuere suo Poscunt timidi prælia cervi.' Idem.

Fœdis immundisque libidinibus immergitur] Salvian. lib. VII. De Gub. Dei: 'Quis potentum ac divitum non in luto libidinis vixit? quis non se barathro sordidissimæ colluvionis immersit?' Idem.

Suis voluptate detinetur] Salvian. lib. IV. de Gub. Dei: 'Nunquid multarum uxorum labe polluitur: ut canum vel suum more tantas putet conjuges suas esse, quantas potuerit libidine subjugare?' ubi fortean legend. subigitare. Idem. Boëth.

Linguam litigiis exercet] Rabulas litigiosos denotat, qui miseros reos empta accusabant vel defendebant lingua, de quibus post Ammian. Marcell. 1. xxx. J. Cujacius IV. Observat. Delph, et Var. Clas.

2 L

6

Vertatur in belluam] Ex Pythagoræorum et Platonicorum doctrina, ea demum vita hominis perfecta est, si mens ejus virtutibus exculta entorpéφει πρὸς τὸν Θεὸν ' ad Deum convertatur,' contra vero miserrima, si μével ἀεὶ ἐν τῇ τοῦ Θεοῦ ἀγνοίᾳ, ‘semper in Dei ignoratione hæreat. Priori enim vivendi ratione, ad Dei, posteriori, ad brutorum similitudinem accedit. Unde conveniens est ut sit homo, Oeds Onplov, ant Deus aut bellua.' Επειδὰν ψυχῆς θηριώδεις κρατήσωσιν ἐπιθυμίαι, φυλάττουσαι τὴν ἀνθρωπίνην ἐπιφάνειαν τῇ τῶν ἔργων ὑπηρεσίᾳ, ἀπέφηναν τὸν Xpúμevov, è ȧvůрáτоν enpíov: Simulac enim,' inquit Maximus Tyrius serm. XXXIV. 'belluinæ imperant animo libidines, formam quidem' figuramque humanam integram relinquunt, sui vero obsequio, eum qui utitur hominem in belluam convertunt.' Et mox, ἄφελε τῆς γαστρὸς ἐπιθυμίαν, καὶ ἀφεῖλες τοῦ ἀνθρώπου τὸ θηρίον. ἄφελε τὴν αἰδοίων ἐπιθυμίαν, καὶ διέκοψας τὸ θηρίον : • Aufer ventris libidinem, belluam ab homine sustuleris: aufer pudendorum, amputaveris belluam.' Vallin.

METR. 3. Vela Neritii] Cum hoc Carm. confer Ovid. Metam. xiv. Sitzm.

Vela Neritii ducis] Ulyssis : a Nerito monte Ithaca. Consule Plinium 1. IV. cap. XII. Bernart.

Neritii Ducis] Ulyssis. Vib. Sequester de Montibus: Nerithos, Ithaca a quo et portus.' Sitzm.

Insulæ, Pulcra qua residens Dea] Deos, Deas, hominesque illustriores 'Pulcri' epitheto insigniri, docet P. Merula in Comment. ad lib. 1. Annal. Ennii, pag. 178. et pag. 204. Idem.

Solis edita semine] Circe de se ipsa apud Ovid. XIV. Met. En ego cum Dea sim, nitidi cum filia Solis, Carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, Ut tua sim voveo.' Idem. Tacta carmine pocula] Virg. VIII. Eclog. 'Carminibus Circe socios

[ocr errors]

mutavit Ulyssis.' Et pene iisdem verbis Petron. Arbiter in Sat. 'Phoebeia Circe Carminibus magicis socios mutavit Ulyssis.' Salvian. lib. v. de Gub. Dei: Nam suscipiuntur advenæ, fiunt præjudicio habitationis indigenæ exemplo quodam illius maleficæ potentis, quæ transferre homines in bestias dicebatur: ita et isti omnes, qui intra fundos divitum recipiuntur, quasi Circei poculi transfiguratione mutantur. Nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios: quos esse constat ingenuos, vertunt in servos.' Symmach. lib. 1. Epist. 41.

Suada Circes pocula.' Vide quæ ibi notat Fr. Juret. Meminit et Circes Laërt. lib. II. in Xenocr. B. August. lib. xv. de civit. Dei, cap. 17. et 18. aliique. Elegantem Mythologiam Circeam habes in Epigrammate Palladæ, quod extat in Antholog. lib. . tit. εἰς πόρνας· Τὴν Κίρκην οὔ φημι, και θὼς εἴρηκεν Ομηρος, Αντ ̓ ἀνδρῶν ποιεῖν ἢ σύας ἠὲ λύκους Τοὺς αὐτῇ προσιόντας ἑταῖρα δ ̓ οὖσα πανοῦργος, Τοὺς δελεαστ θέντας πτωχοτάτους ἐποίει. Τῶν δ' άνθρωπείων ἀποσυλήσασα λογισμῶν, Εἶτ ̓ ἀπὸ τῶν ἰδίων μηδὲν ἔχοντας ἔτι Ετρεφεν, ἔνδον ἔχουσα δίκην ζώων αλογίστων Εμφρων δ ̓ ὢν Οδυσεύς, τὴν νεότητα φυγων, Οὐχ Ἑρμοῦ φύσεως, δ ̓ ἰδίας ἔμφρονα λογισμόν Εἶχε γοητείας φάρμακον ἀντίTaλor. Quod sic Latine convertit doctissimus et opt. vir Matthias Bergius: Quando homines Circen sue ait mutasse lupove, Hoc unum, nisi ego fallor, Homerus agit, Ut doceat blandæ mores meretricis et artem, Re primum ac numis quæ spoliare solet: Hinc mentem excantare simul: Tum deinde carentes His, lutulentorum pascere more suum. Quam prudens Ithacus, tum mentis robore septus, Tum vicit fati pro ratione sui. Scilicet huic domita est recta ratione libido: Hoc est moly, una hac tutus abivit ope.' Idem.

Herbipotens manus] Glaucus ad Cir

[ocr errors]

cen lib. XIV. Met. Ovid. At tu sive aliquod regnum est in carmine, carmen Ore move sacro: sive expugnantior herba est, Utere tentatis operosæ viribus herbæ.' Idem.

Hunc apri facies] Apri descriptionem illustrem habes apud Apuleium lib. VIII. de Aur. As. Ovid. VIII. Metam. Idem.

Marmaricus leo] Sen. in Agam. vs. 738. 'Victor ferarum colla vexatus jacet, Ignobili sub dente Marmaricus leo.' Idem.

Tigris ut Indica] Senec. in Hipp. vs. 344. Tunc virgatas India tigres decolor horret.' Idem.

Numen Arcadis alitis] Mercurii: nimirum ut ex Homeri 'Odvσo. K. refert Ovidius Metamorph. 1. xiv. 'Pacifer huic dederat florem Cylle. nius album, Moly vocant Superi: nigra radice tenetur. Tutus eo, monitisque simul cœlestibus, intrat Ille domum Circes.' Vallin.

Vigor Arce conditus abdita] Stat. 11. Sylvar. Tu celsa mentis ab arce Despicis errantes, humanaque gaudia rides.' Manilius de hominis figura erecta: 'Stetit unus in arcem Erectus capitis.' Sic Q. Serenus de medicina: Principio celsa de corporis arce loquamur.' Alcimus Avitus de Orig. Mundi: 'Dehinc arcem capitis sublimi in vertice signat.' Lactant. de Opif. Dei, cap. 8. 'Hominis prope divina mens, quia non tantum animantum, quæ sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimis speculatur omnia et contuetur.' Vid. eund. lib. eod. 16. Et B. Augustin. lib. xiv. De Civ. Dei c. 19. Sitzm.

PROSA 4. Si miserum est voluisse prava, potuisse miserius est] Imo, si Æliano lib. XIV. cap. 28. Var. Hist. credimus, où póvov å ådikhσas Kakòs, ἀλλὰ καὶ ὁ ἐννοήσας ἀδικῆσαι. Idem.

In tam brevibus vitæ metis] Præelare Quintil. Declam. 4. Si cuncta

[ocr errors]

.

gaudia nostra, si voluptates, et quæcunque ex hac universitate Mundi vel sollicitant aspectu, vel blandiuntur usu, diligenter excutias, tota vita hominis unus est dies.' Idem.

Nam si nequitia miseros facit] Salv. 1. 1. De Gub. Dei: 'Quicunque mali sunt, successione rerum deteriores fiunt, gaudentes sibi nequitiæ studium bene cedere.' 'Successionem' dixit, quem usitatius 'successum.' Ita Cassiodor. lib. 1. Var. 4. Ad apicem fascium repentinis successionibus evolavit.' ut quidem habetur in meis membranis, et observatum est olim a Fornerio in Notis ad 1. d. Idem.

Feliciores esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla justitiæ pœna coërceat] Quippe,' ait eleganter in Gorgia Plato, cum punitio moderetur, justioresque efficiat, tamquam medicina quædam improbitatis.' Bernart.

Panali acerbitate, purgatoria clementia] Malos hic agnoscit non Christianus modo sed et Catholicus Boëtius, alios quidem æternis pœnis damnari : 'Cremabit addictos ardens semper gehenna,' ait Cyprianus contra Demetr. et vivacibus flammis vorax pœna: nec erit unde habere tormenta vel requiem possint aliquando vel finem: servantur cum corporibus suis animæ infinitis cruciatibus ad dolorem.' Alios vero, ut inquit idem Epist. LII. pro peccatis longo dolore cruciatuum emundari et purgari diu igne.' Peccata, censet Tertullianus lib. de Pudicit. nemini dubium est, alia castigationem mereri, alia damnationem. Omne delictum aut venia expungit, aut pœna: venia, ex castigatione; pœna, ex damnatione.' Nec audiri placet istum, qui suis ad hunc locum Notis, Pythagoricas hic Platonicas ve animarum purgationes somniat. Vallin.

Alia purgatoria clementia] Macrob. in fin, lib. II. Som. Scip. Quem locum Er ille Platonicus copiosius exe

« PoprzedniaDalej »