Obrazy na stronie
PDF
ePub

IV. 5. Si quis Arcturi sidera nescit

Propinqua summo cardine labi.

XXVI. Monocolon. Versus est dactylicus Archilochius, constans tetrametro bucolico, et tribus trochæis: quo semel utitur. v. 5. Quam variis terras animalia permeant figuris !

Delph. et Var. Clas.

Boëth.

2 D

NOTE VARIORUM

IN

BOETHII CONSOLATIONEM PHILOSOPHIE.

EX EDITIONE HACKIANA,

LUGD. BAT. 1671. 8vo.

NOTE VARIORUM

IN

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

CONSOLATIONEM PHILOSOPHIÆ.

LIBER I.

METR. 1. Anicii] Anicii, florentis jam olim reip. Ro. temporibus, clari atque illustres habiti sunt; L. enim Anicius Gallus Lucii filius, Marci nepos de Illyriis et eorum Rege Gentio triumphavit Proprætor an. Urb. DLXXXV. et L. Anicius Gallus Lucii fil. Lucii nepos Cons. fuit, collega Cor. Cethego an. Urb. DXCIII. Anicius Cerealis sub Nerone Cons. designatus. Ex ea familia primus ille Christianus senator Anicius Julianus: ex ea v. c. Probus sub Valentiniano præfectus prætorio; ejusque filii Anicius Hermogenian. Olybrius, Probinus, et Probus: ex ea Anicius Faustus, Anicius Maximus Boëtii ætate, omnes diversis temporibus Consules, cæterique plures, quos recensere singulos, operæ longioris esset. Nomen autem hoc, Boëtii præsertim sæculo, celebratum est,

ob Anicium illum Julianum, qui, quemadmodum Flavius Constantinus primus imperatorum, ita primus senatorum Romanorum Christianus fuit. Unde postea omnes fere im peratores Flavii, sicut et senatores Anicii, affectata primaria illa familia, cognominabantur; ut Romanorum Græcorumque fasti annotant et vetera monumenta loquuntur. Aniciorum, Proborum scilicet et Olybriorum, splendorem Secundinus ad D. Augustinum scribens notat, cum ait, 'Ego namque fateor, non tali diligentia, nec tanta industria Anicianæ domus micare marmora, quanta tua scripta prælucent eloquentia:' quod et S. Gaudentius sermone de Machabæis confirmat. Anicios,' inquit apud Cassiodorum [Epist. XI. lib. x.] Rex Theodahadus, ' pene principibus pares ætas prisca progenuit.' 'Fa

« PoprzedniaDalej »