Obrazy na stronie
PDF
ePub

THEODORI PULMANNI CRANEBURGII

DE METRIS BOETHIANIS

LIBELLUS.

GENERA metrorum quibus in libris de Consolatione Philosophiæ usus est Boëthius sunt sex et viginti.

Metrum primum, Dicolon distrophon: constat enim heroico, et pentametro: quo bis utitur.

1. 1. Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis, heu, maestos cogor inire modos.

v. 1. Rupis Achæmeniæ scopulis, ubi versa sequentum
Pectoribus figit spicula pugna fugax.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

II. Monocolon. Versus est dactylicus Alcmanius tetrameter hypercatalectus qui constat cæsura semiquinaria heroica, dactylo, et spondæo, sive trochæo: quo semel utitur.

1. 2. Heu, quam præcipiti mersa profundo.

III. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus. Secundus Alcmanius dactylicus tetrameter acatalectus, qui quatuor dactylis componitur: interdum tamen, præterquam in quarta regione, spondæum admittit. Utitur hoc Metro semel.

1. 3. Tunc me discussa liquerunt nocte tenebræ,
Luminibusque prior rediit vigor.

[blocks in formation]

IV. Monocolon. Versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus, constans spondæo, dactylo, et tribus trochæis : quo bis utitur.

1. 4. Quisquis composito serenus ævo.

[blocks in formation]

Hic vero in prima regione nonnunquam pro spondæo trochæum invenies.

V. Monocolon. Versus est anapæsticus Pindaricus, dimeter acatalectus, constans anapæsto: recipit tamen spondæum et dactylum: nonnunquam proceleusmaticum, sed rarius. Utitur hoc Carminis genere quinquies.

1. 5. O stelliferi conditor orbis.

III. 2. Quantas rerum flectat habenas.

IV. 6. Si vis celsi jura tonantis.

v. 2. Puro clarum lumine Phoebum.

v. 3. Quænam discors fœdera rerum.

Hoc Adonio finivit.

VI. Monocolon. Versus est Glyconius choriambicus trimeter acatalectus. Constat spondæo, choriambo, et Pyrrhichio: quo quinquies utitur.

I. 6. Cum Phœbi radiis grave.
II. 8. Quod mundus stabili fide.
III. 12. Felix qui potuit boni.
IV. 3. Vela Neritii ducis.

Verum in hoc Carmine primus quisque pes fere trochæus est, excepto ultimo versu, in quo nonnulli tamen ulcere legunt.

[merged small][ocr errors]

VII. Monocolon. Versus est dactylicus Adonius dimeter catalecticus, constans dactylo et spondæo, sive trochæo. Semel hoc

utitur.

1. 7. Nubibus atris.

VIII. Monocolon. Versus est iambicus Hipponacteus trimeter acatalectus, qui scazon appellatur, quod in sexta regione spondæum vel trochæum habeat. Recipit imparibus locis iambum, tribrachyn, spondæum, dactylum, et anapæstum: paribus iambum, et tribrachyn: apud comicos frequenter et anapæstum. Bis hoc utitur.

II. 1. Hæc cum superba verterit vices dextra.

[merged small][ocr errors][merged small]

IX. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est Asclepiadeus choriambicus tetrameter acatalectus, constans spondæo, duobus choriambis, et Pyrrhichio. Secundus est dactylicus Pherecratius trimeter acatalectus, constans spondæo, vel anapæsto, dactylo, et spondæo. Hoc metro semel utitur.

11. 2. Si quantas rapidis flatibus incitus

Pontus versat arenas.

[blocks in formation]

X. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Sapphicus pentameter acatalectus, constans trochæo, spondæo, dactylo, et duobus trochæis. Secundus est Glyconius: cujus supra VI. Carminis genere meminimus. Hoc metro semel utitur.

11. 3. Cum polo Phœbus roseis quadrigis
Lucem spargere cœperit.

[merged small][merged small][ocr errors]

XI. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus Anacreontius dimeter catalecticus, constans tribus pedibus et syllaba: primo enim loco habet iambum vel spondæum, secundo iambum, tertio iambum vel spondæum. Secundus Pherecratius: de quo IX. Carminis genere diximus. Hoc metro semel utitur.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

XII. Monocolon. Versus est anapasticus Partheniacus dimeter catalecticus. In prima et secunda regione anapæstum vel spondæ. um recipit, tertia solum anapæstum, postea superest syllaba. Hoc Carminis genere bis utitur.

11. 5. Felix nimium prior ætas.

III. 5. Qui se volet esse potentem.

XIII. Monocolon. Versus est dactylicus Sapphicus pentameter acatalectus de quo paulo ante X. Carminis genere memoraviHoc carmine bis utitur.

mus.

II. 6. Novimus quantas dederit ruinas.
IV. 7. Bella bis quinis operatus annis.

Hoc Adonio terminavit.

XIV. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus Archilochius senarius acatalectus, imparibus locis recipiens interdum anapæstum, in fine Pyrrhichium vel spondæum. Secundus

est iambicus Archilochius dimeter acatalectus. Hoc metro semel utitur.

II. 7. Quicumque solam mente præcipiti petit,
Summumque credit gloriam.

XV. Monocolon. Versus est dactylicus Ithyphallicus tetrameter acatalectus, constans tribus dactylis, et Pyrrhichio: quo semel utitur.

III. 1. Qui serere ingenuum volet agrum.

[blocks in formation]

XVI. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est iambicus senarius acatalectus: de quo XIII. Carminis genere diximus. Secundus est elegiacus pentameter. Hoc metro semel utitur.

III. 3. Quamvis fluente dives auri gurgite

Non expleturas cogit avarus opes.

-^

w

XVII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus. Hic iambum pro spondæo in prima sede positum reperies. Secundus est Archilochius, vel, ut aliis placet, Alcmanius tetrameter acatalectus, constans duobus dactylis et totidem trochæis: quo metro semel utitur.

III. 4. Quamvis se Tyrio superbus ostro

Comeret, et niveis lapillis.

[blocks in formation]

XVIII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Alcmanius trimeter hypercatalecticus, constans tribus pedibus heroici versus, et syllaba: ita tamen, ut non sit ex meris spondæis. Secundus est Pherecratius, de quo supra IX. Carminis genere memoravimus. Hoc metro semel utitur.

[blocks in formation]

XIX. Monocolon. Versus est iambicus Anacreontius dimeter catalecticus: qui constat ex anapæsto, duobus iambis, et syllaba. Hoc semel utitur.

111. 7. Habet omnis hoc voluptas.

XX. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est Asclepiadeus; de quo IX. Carminis genere diximus. Secundus est iam

bicus Archilochius dimeter catalecticus: cujus XIV. metri genere meminimus. Hoc Carmine semel utitur.

III. 8. Eheu, quam miseros tramite devio
Abducit ignorantia !

[blocks in formation]

XXI. Monocolon. Versus est heroicus hexameter: quo semel utitur.

III. 9. O qui perpetua mundum ratione gubernas.

m

XXII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Alcmanius tetrameter acatalecticus; cujus III. metri genere mentionem fecimus. Secundus est iambicus Archilochius dimeter acatalectus de quo supra XIV. Carminis genere diximus. metro semel utitur.

IV. 1. Sunt etenim pennæ volucres mihi,
Quæ celsa conscendant poli.

w

Hoc

XXIII. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est trochaicus Alcmanius dimeter acatalectus. Recipit locis imparibus trochæum, tribrachyn, nonnunquam dactylum: paribus vero cum supradictos, tum etiam spondæum et anapæstum. Secundus Pherecratius: cujus ante IX. Carminis genere meminimus. Hoc metro semel utitur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

XXIV. Dicolon distrophon. Primus quisque versus est dactylicus Phalacius pentameter hendecasyllabus: de quo supra XVII. metri genere diximus. Secundus est elegiacus. Hoc metro semel utitur.

IV. 4. Quid tantos juvat excitare motus,
Et propria fatum solicitare manu?

[blocks in formation]

XXV. Dicolon distrophon. Primus versus mistus videtur ex Sapphico et Alcmanio, constans trochæo, spondæo, vel dactylo cum syllaba, dactylo, et spondæo, vel trochæo. Secundus est Alcaicus tetrameter iambicus, constans ex penthemimere iambica, dactylo, et spondæo. Quid si hunc dixerimus compositum ex Alcaico dimidiato, et dimidiato Alcmanio? Hoc carminis genere

semel utitur.

« PoprzedniaDalej »