Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quare in illius summæ intelligentiæ cacumen," si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit quod in se non potest intueri. Id autem est, quonam modo etiam quæ certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita prænotio: neque id sit opinio, sed summæ potius scientiæ nullis terminis inclusa simplicitas.

possimus.-7 Ms. Rittersh. omittit voculam autem.

NOTE

Quare in illius summæ intelligentiæ cacumen, &c.] Studeamus accedere ad intelligentiam divinam: cum enim hac intelligentia divina perfecte comprehendatur prædicta divinæ Providentiæ humanæque libertatis concordia, quanto propius ad divinum intelligendi modum accedemus, tanto magis hæc concordia nobis innotes

cet: sed ad Deum accedere non possumus nisi diligenti ad ipsum Deum facta attentione: ad quod ipsa etiam nostri corporis figura nos videtur hortari: siquidem natura, inquit Philosophia, ceteras animantes abjecit ad pastum, solum hominem erexit, ad cœlique quasi cognitionis, et domicilii pristini conspectum excitavit.

h

METRUM V.

QUAM variis terras animalia permeant figuris !
Namque alia extento sunt corpore, pulveremque verrunt,

Quam diversis figuris præditæ animantes percurrunt terras! aliæ enim habent corpus longum, quæ serpentes virtute sui pectoris verrunt pulverem et ducunt sul

NOTE

h Quam variis, &c.] Hominem solum erecto, cetera vero animalia prono vultu incedere dixerunt plurimi tam oratores quam poëtæ. Audivisti Tullium, audi Ovidium 1. 1. Metam. Fab. 2. · Pronaque cum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, cœlumque videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.' Hic tamen distinguendum videtur inter situm corporis, situmque vultus tam hominis, quam ceterorum animalium: nam erectus homo, cetera ve

ro animalia prona sunt corpore: vultus autem adeoque aspectus tam hominis, quam ceterorum animalium (saltem si excipiatur piscis ille, qui oйрavоσкóπos vocatur, quod oculos in superna corporis parte habens, cœlum veluti invitus spectet) non sublimis, sed ad horizontem plus, minus est directus: unde diversa in omnibus animalibus est cerebri constitutio: quod discrimen videtur hic observari: non enim dicitur bestias terram, hominem vero cœlum conversis deor

i

Continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum.
Sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos,
Et liquido longi spatia ætheris enatet volatu.
Hæc pressisse solo vestigia, gressibusque gaudent
Vel virides campos transmittere, vel subire sylvas.
Quæ variis videas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus.*
Unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
Atque levis recto stat corpore, despicitque terras.
Hæc, nisi terrenus male desipis, admonet figura,'
Qui recto coelum vultu petis, exerisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius levato.

[blocks in formation]

cum continuatum: aliæ errantes pennis levibus percutiunt ventos, et longo volatu transeunt magna intervalla aëris liquidi: aliæ gestiunt gradiri per terram; sive ha passibus transeant agros virides; sive ingrediantur sylvas. Quæ animantes, licet omnes, ut cernis, differant inter se pluribus modis, in hoc tamen conveniunt, quod facies illarum inclinata ad terram, deprimat earundem sensus obtusos. Sola gens hominum erigit altius caput suum sublime, levisque stat corpore erecto, et contemnit terras. Hæc figura te monet, nisi obrutus terra stulte deliras, ut qui tendis ad cœlum vultu recto, et erigis frontem, tu extollas etiam mentem tuam in altum, ne mens oppressa jaceat deorsum, inferior ipso corpore altius erecto.

NOTE

sum sursumve oculis videre: sed tantum cetera animalia prono, hominem vero recto stare corpore: quod sufficit, ut mens humana peculiari sui corporis figura excitetur ad cogitandum Deum. Bestiæ autem, quæ hic numerantur, sunt 1. serpentes, 2. volucres, 3. pedites, quæ vel campos percurrunt, vel sylvas ingrediuntur: de quibus nihil occurrit annotatione dignum.

1 Liquido longi spatia ætheris enatet volatu] Confusio verborum, quæ Grammaticis vocatur Hyperbate: siquidem æther liquidus et volatus longus dici deberet. Sic Virgil. 'ibant obscuri sola sub nocte :''sceleratam intorserit hastam :' dare classibus Austros.'

Prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus] Sensus enim non vigent nisi spiritibus a corde ad cere

brum, et a cerebro per nervos ad reliquas corporis partes diffusis: hi autem spiritus minus libere in pronum, quam in erectum caput a corde diffluunt.

1 Admonet figura] Si corpora generatim possunt esse quædam mentium exempla, ut certe sunt, corpus humanum præcipuum quoddam esse debet mentis consortis exemplum; ut quemadmodum corpus humanum, veluti servatis corporum levium legibus, ad cœlum recta tendit, ita mens humana ad Deum cogitando aspiret: sed est alia ratio: nimirum

m Ne gravata pessum, &c.] Ne mens humana victa perturbationibus ejus, cujus domina esse debet, corporis fiat mancipium. Nam ad Philipp. 3, 'gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.'

PROSA VI.

QUONIAM igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est,' quis sit divinæ substantiæ status, ut quænam etiam scientia ejus sit, possimus agnoscere. Deum igitur æternum esse, cunctorum ratione degentium commune judicium est." Quid sit igitur æternitas, consideremus. Hæc enim nobis naturam pariter divinam, scientiamque patefecerit."9 Æternitas igitur est, interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio: quod ex collatione temporalium clarius liquet.*

• Philosophis.

t

[ocr errors]

8

Viventium. "Eternitate cognita, divina cum natura, tum etiam scientia cognoscatur necesse est. v Infinitæ. w Comparatione.

* Patet.

8 Naturam nobis Delph. Hack.-9 Uterque Vict. patefacit: et uterque

NOTÆ

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

'possidere' quippe videtur dici quasi 'potens,' vel' potis,' vel etiam ' pos' sedere: cum 'pos' pro 'potis' vel

potens' remanserit in 'compos' et 'impos.' Quamobrem ' possessio' in mentibus optime vocabitur individua mentis perfectio. Eternitas autem est individua Dei perfectio: quandoquidem res summe perfecta cogitari non potest nisi æterna. Sanctus Thomas 1. p. q. 10. a. 1. ad 6. 'illud quod possidetur,' inquit,' firmiter et quiete habetur: ad designandam ergo immutabilitatem et indeficientiam æternitatis [Boëthius] usus est nomine possessionis.' Dicitur 2. ' vitæ :' ut enim æternitas quidam est modus, sic æternitas, alicujus dici debet æternitas nullius autem melius æternitas dici potest, quam vitæ,' quippe qua non solum animata corpora ab inanimatis, sed etiam mentes a corporibus, immo et ab aliis mentibus dif

Nam quicquid vivit in tempore, id præsens a præteritis in futura procedit: nihilque est in tempore constitutum quod totum vitæ suæ spatium pariter possit amplecti. Sed crastinum quidem nondum apprehendit: hesternum vero jam perdidit. In hodierna quoque vita non amplius vivitis quam in illo mobili transitorioque momento. Quod igitur temporis patitur conditionem, licet illud, sicut de mundo censuit Aristoteles, nec cœperit unquam esse, nec desinat, vitaque ejus cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut æternum esse jure credatur. Non enim totum simul, infinitæ licet vitæ spatium comprehendit, atque complectitur: sed futura nondum transacta jam non habet. Quod igitur interminabilis vitæ plenitudinem totam pariter comprehendit, ac possidet; cui neque futuri quicquam absit, nec præteriti fluxerit, id æternum esse jure perhibetur: idque necesse est et sui compos præsens sibi semper assistere, et infinitatem mobilis temporis habere præsentem. Unde non recte quidam, qui cum audiunt visum Platoni, mundum hunc nec habuisse initium temporis, nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coæternum putant. Aliud est enim, per interminabilem duci vitam, quod mundo Plato tribuit: aliud interminabilis vitæ totam pariter complexam esse præsentiam, quod di

[blocks in formation]

10

Thuan. patefecit.-10 Præsentiam. Sic emendavit Vallinus ex consensione

NOTE

ferunt. 'Vita' autem cujus æternitas veluti modus est, nihil aliud esse videtur, quam cogitatio; quod æternitas non possit esse nisi mentis, cu. jus vivere est cogitare. Hinc Aris. toteles 1. XII. Meta. c. 7. Mentis,' inquit,cogitatio vita est,' unde " Philosophus ille ibid.' ait S. Thom. I. p. q. 18. a. 3. ' ostenso quod Deus sit intelligens, concludit quod habeat vitam perfectissimam et sempiter

nam, quia intellectus ejus est perfectissimus et semper in actu.' Dicitur 3. tota simul :' quia vita illa, cujus æternitas dicitur modus, nihil successionis habet: in quo differt a tempo. re, quod dicitur diuturnitas rei, quæ ut incœpit sic desinet esse, cujusmodi est forma equi: differentiæ enim temporis, nimirum præsens, præteritum, et futurum nunquam sunt simul, sed sibi invicem succe

vinæ mentis proprium esse manifestum est. Neque Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, sed simplicis potius proprietate naturæ. Hunc enim vitæ immobilis præsentarium statum infinitus ille temporalium rerum motus imitatur: cumque eum effingere, atque æquare non possit, ex immobilitate deficit immotum,12 et ex simplicitate præsentiæ decrescit in infinitam futuri ac præteriti quantitatem; et, cum totam pariter vitæ suæ plenitudinem nequeat possidere, hoc ipso quod aliquo modo nunquam esse desinit, illud quod implere atque exprimere non potest, aliquatenus videtur æmulari, alligans se ad qualemcumque præsentiam hujus exigui volucrisque momenti: quæ, quoniam manentis illius præsentiæ quandam gestat imaginem, quibuscumque contigerit, id præstat, ut esse videantur. Quoniam vero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit: eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam, cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo. Itaque si digna rebus nomina velimus imponere, Platonem sequentes, Deum quidem æternum, mun

13

• Qui sit totus simul.

omnium veterum codicum.-11 Neque enim Deus Delph. Hack.-12 Deficit in motum edd. eædem.-13 Illius præsentiæ quandam gestet imaginem] Leviculum est, sed longe melius quod in veteribus gestat: flagitante sententia

NOTE

dunt. Dicitur 4. interminabilis :' quia æternitas illius est vitæ, quæ neque principio neque fine circumscribitur: in quo etiam differt ab ævo, quod dicitur diuturnitas rei, quæ habuit quidem principium, sed nunquam habitura est finem; cujusmodi est mens mea: ævum quippe illud saltem uno termino circumscri. bitur, videlicet principio, ex quo incœpit. Dicitur 5. 'perfecta:' quia cum æternitas sit mentis adeoque vitæ perfectæ modus, hæc etiam perfecta sit, necesse est, quamobrem hæc nullam agnoscere debet sui cau

sam: in quo æternitas differet adhuc a mundo, si hic, ut somniavit Aristoteles, ex æterno extitisset. Ex his porro omnibus, in quibus ratio æternitatis versari dicitur a Philosophia, unum est quod eadem Philosophia præsertim explicat; nempe quod sit 'tota simul,' aitque ceteras diuturnitates videlicet ævum, et tempus, hanc æternitatis proprietatem, quoad possunt, imitari; ut, si non possunt habere, saltem habere videantur manentem illam præsentiam.'

« PoprzedniaDalej »