Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sed cur tanto flagrat amore'

Veri tectas reperire notas?

Scitne quod appetit anxia nosse ?
Sed quid nota rescirem laborat? 17
Et si nescit,18 quid cæca petit?

n

Quis enim quicquam nescius optet?

15

etiam nexus rerum familiarium. Quare vero eadem mens accenditur tanto studio inveniendi signa occulta veritatis? cognoscitne illud quod solicita desiderat_cognoscere? non: quis enim nititur cognoscere ea quæ jam sibi nota sunt? Sed si ignorat, quid ignara quærit? nam quis desiderat id, cujus ignarus est? aut quis

quis nota scire laborat: quam lectionem amplector lubens, idque duplicem ob causam.' Sitzm. Vid. Not. Var.-18 At si nescit Vulg. Thuan. secundus: Aut

NOTÆ

sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit?' Ecce quæstionem Boëthii, quam ut solvat, statuit primum mentem nostram non omnia scire; deinde eandem non omnia etiam nescire, ut ex notis transeat ad ignota.

1 Sed cur tanto flagrat amore, &c.] II. Boëthius probat, mentem humanam non omnia scire: quia cum desiderium non sit nisi ejus quod non habetur, si mens humana anxia appetat aliquid nosse, certe mens humana non habet illius, quod nosse appetit, notionem adeoque illud certe mens humana non scit. Atqui experientia probat, mentem humanam anxiam appetere veri tectas reperire notas' has igitur notas nescit.

6

Nota rescire [scire] Observari potest quantitas hujus vocis,' nota,' cujus ultima syllaba, alioqui brevis, hic longa est, ut aiunt, positione, propter duplicem literam consonantem quæ sequitur: quamvis enim utraque hæc litera consonans ab antecedente vocali dictione separetur, non desinit tamen eandem vocalem producere, ut apud Virgil. Æn. Ix. vs. 37. ' tela.' 'Ferte citi ferrum, date tela, scan

dite muros.' Et sæpissime apud Catullum, et Martialem: hinc autem factum puto, ut veteres poëtæ diligentius vitaverint concursum vocalis alias brevis, et plurium ejusmodi consonantium, quamvis hæ omnes consonantes in dictione sequente occur. rant: præsertim si utriusque hujus literæ sonus distincte percipiatur auribus, quarum judicium est superbissimum: ut omnia stringunt, omnia spernunt, omnia scribunt, &c.

Et si nescit, &c.] III. Boëthius probat, mentem humanam non omnia nescire: quia præterquam quod mens humana optat nosse veritatem, ut jam dictum est, nemo vero optat nescius ; 'ignoti nulla cupido;' præter hoc, inquit Boëthius, primum quidem 'nemo valet nescita sequi;' cum in. quisitio illa, utpote prima mentis cogitatio, quædam sit cognitio sive perceptio. Deinde quamvis ignarus posset inquirere, hic tamen non posset invenire: quo modo inveniat?' quandoquidem non invenitur nisi notione: ut autem color cæco, sic res omnino ignota menti ignaræ nullam dabit sui notionem. Postremo licet ignarus posset ignotum et inquirere

Aut quis valeat nescita sequi?
Quove inveniat, quisve repertam
Queat ignarus noscere formam?
An cum mentem cerneret altam,
Pariter summam et singula norat?
Nunc membrorum condita nube,
Non in totum est oblita sui,
Summamque tenet singula perdens.
Igitur quisquis vera requirit,P

Neutro est habitu: nam neque novit,

20

25

possit prosequi ignota? quo modo aliquis inveniat, aut dignoscere possit formam inventam, hujus ignarus? Nonne, cum mens humana videret mentem supremam, ipsa cognoscebat res tam singulatim quam generatim? nunc vero velata tenebris corporis, etsi non est omnino immemor sui, cetera non singulatim quidem, sed generatim cognoscit. Quicumque ergo investigat veritatem, is non afficitur omnino aut ignoratione aut scientia: siquidem ille neque cognoscit omnia, neque tamen omnino

[ocr errors]
[ocr errors]

NOTE

et invenire, hic tamen non posset ignotum dignoscendo a ceteris distinguere: quis repertam queat ignarus noscere formam?' Sic argumentatur Plato sub persona Socratis in Menone: Ponamus,' inquit, servum fugitivum ab alio servo, a quo omnino prior ignoratur, domino utriusque imperante, quæri: frustra hic servus quæret: quamvis enim idem in servum fugitivum, quem quærit, incurrat, eundem se invenisse ignorans, ipsum non poterit dignoscere, sive a ceteris distinguere.'

• An cum mentem, &c.] Plures putant, Boëthium in reliquo hoc carmine sequi sententiam Platonis, qui, ut ex ipsius Menone, pluribusque aliis libris constat, existimavit, mentes humanas, antequam hæ cum corporibus conjungerentur, conditas, perfecta omnium intelligentia fuisse divinitus instructas; sed hanc intelligentiam commercio corporeo ita amisisse, ut non nisi multo labore eorum quæ antea noverant recordationem sibi comparent: quam quidem Boëthii interpretationem admitti posse non infi

[ocr errors]

cior: sed quæ nunc ab eodem Boëthio dicuntur, hæc etiam refutata illa Platonis sententia possunt intelligi; posito eo, in quo credimus Adamum conditum fuisse, innocentiæ statu:' in hoc enim statu mens humana peculiari quodam modo' cernebat mentem altam,' nempe Deum: unde maximam partem rerum cognoscendarum non solum generatim, sed etiam singulatim cognoscebat: pariter summam et singula norat.' At ejus posteri, in pœnam peccati hujus sui primi parentis, perturbationibus ita afficiuntur, ut eorum mens, nondum tamen omnino oblita sui, plura non singulatim sed generatim solum cognoscat: summam' enim' tenet singula perdens:' quatenus etenim Dei sive ejus qui est' notione informatur, omnia generatim novit : sed quatenus corpore consorte impeditur, plura non percipit singulatim.

P Vera requirit] Philosophus: Philosophia enim, interpretatione nominis, est studium sapientiæ, sive inquisitio veritatis.

a Neutro est habitu] Habitus, auc

Nec penitus tamen omnia nescit : '
Sed, quam retinens meminit, summam
Consulit, alte visa retractans,

Ut servatis queat oblitas

Addere partes.19

30

ignorat omnia: sed consulit summam cujus memor recordatur, recognoscens ea quæ divinitus novit, ut cognoscendo possit addere rebus, quas meminit, res quarum oblitus est.

si nescit.-19 'Meus non male: Dedere partes.' Bernart.

NOTE

tore Tullio II. de Inv.' in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit:' quamobrem habitus generatim, prout hic dici potest et de cogitatione, et de opposita ejus privatione, intelligi potest modus in suo genere absolutus: qua ratione mens nunc dicitur neutro habitu;' quod videlicet mens humana, neque in absoluta rerum omnium notitia, neque in absoluta rerum omnium ignoratione versetur: nam

* Neque novit, Nec penitus tamen omnia nescit] Contra Academicos et Dogmaticos. Academici enim, illi videlicet Platonis discipuli, qui ab Academia, Collegio Atheniensi, ita vocati sunt, nihil ab hominibus evidenter sciri, adeoque nullum ab hominibus verum certumque judicium haberi posse arbitrabantur: quod etiam Pyrrhoneis, quos Græci σketTIKOUS contemplatores appellabant, placuit. Dogmatici vero, uti loquuntur, e contrario arbitrantur, omnia tam evidenter ab homine cognosci, nullus ut sit de quacumque materia dubitandi locus.

• Quam retinens meminit, summam Consulit] Insitam videlicet et inna

tam nobis Dei notionem. Primum enim hanc notionem mens humana semper' retinens meminit:' quandoquidem notio hæc, extingui nescia, tamdiu durat, quamdiu mens humana, nempe æternum. Deinde eadem notio recte dicitur 'summa' ceterorum, quæ ab humana mente cognosci possunt siquidem notio mentis, notio corporis, notio rei, immo notio entis generatim, ut loquuntur Logici, nihil aliud est, quam ingenita hæc Dei notio, sive simpliciter, sive modificata. Denique mens humana generalem hanc notionem prius consulit,' ut quid in hac clare et distincte comprehensum prius cognoscatur, quam judicium ferat: quod nimirum illa notio prima sit veri certique judicii norma : sicut fusius alibi probatur. Quinetiam hanc notionem mens humana magis ac magis attendendo 'retractans' doctior fit, et oblita aut a primo parente, aut ab unoquoque homine 'momento creationis,' ut putat Vallinus hic, veluti recordatur. 'Oblita' porro dicuntur passive etiam a Virgil. Eclog. ix. vs. 53. Nunc oblita mihi tot carmina."

PROSA IV.

TUM illa," Vetus, inquit, hæc est de Providentia querela, a M. Tullio,20 t cum divinationem distribuit, vehementer agitata, tibique ipsi res diu prorsus multumque quæsita: sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita. Cujus caliginis causa" est, quod humanæ ratiocinationis motus ad divinæ præscientiæ simplicitatem non potest admoveri: quæ si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui: quod ita demum patefacere atque expedire tentabo, si prius ea, quibus moveris, expediero. Quæro enim, cur illam solventium rationem minus efficacem putes: quæ quia præscientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri præscientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi

V

Philosophia. Lib. II. de Divinat. ubi divinationem, quam Quintus frater asseruerat, nititur tollere. w Obscuritatis. x Dubii. y Explicare. z Explicuero. a Quæ habetur Prosa 111. hujus lib. Not. ▾

20 Ms. Rittersh. Tum illa inquit: Hæc est vetus de Providentia querela Marcoque Tullio, &c. Edd. Delph. et Hack. legunt etiam Marcoque Tullio. -1 'Assentior Mss. moveris expendero.' Bernart. Sic edd. prædictæ.→→ NOTE

A M. Tullio] 1. Philosophia meminit veteres, quibus hæc divinæ Providentiæ libertatisque humanæ concordia visa est difficilis inter hos autem excelluit Marcus Tullius Cicero, qui hinc negata divina Providentia, inde vero stabilita humana libertate, dum vult homines facere liberos,' inquit S. Aug. v. de Civ. D. c. 9. eosdem facit sacrilegos.' Argumentum Tullii illud est, quo supra usus est Boëthius, quod nimirum posita humana libertate, quemadmodum experientia probatur ponenda, Providentia divina nequeat esse (qualis est, aut nulla) evidens, vera, et certa scientia.

u Cujus caliginis causa] 11. Philosophia ait, ideo Veteres Recentioresque non posse conciliare Providentiam divinam cum humana libertate, quia eorum mens infirmior est, quam ut possit divinam prænotionem percipere: unde, præcipitatione et præjudicio judicans, negat divinam Providentiam, quod eadem Philosophia promittit se demonstraturam, postquam argumentis, quibus antea Boëthius movebatur, responderit.

▾ Quæro enim, &c.] III. Philosophia respondet argumentis, quibus supra usus est Boëthius; hoc fere pacto: si posita humana libertate Providentia divina possit esse non modo evi

quod ea quæ præsciuntur, non evenire non possunt? Si igitur prænotio nullam futuris rebus adjicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare; quid est quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur advertas, statuamus nullam esse præscientiam. Num igitur, quantum ad hoc attinet, quæ ex arbitrio eveniunt, ad necessitatem coguntur? Minime. Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis injungere; manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra atque absoluta libertas. Sed præscientia, inquies, tametsi futuris eveniendi3 necessitas non est, signum tamen est, necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo, etiam si præcognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum, tantum quid sit, ostendit, non vero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est, nihil non ex necessitate contingere, ut prænotionem signum esse hujus necessitatis appareat. Alioquin si hæc nulla est, nec illa quidem ejus rei signum poterit esse quæ non est. Jam vero probationem firma ratione subnixam constat, non ex signis, neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proveniant quæ futura esse providentur ? Quasi vero nos ea quæ Providentia futura esse prænoscit, non eventura credamus: ac non illud potius arbitremur, licet eve

b Quomodo.

2 Uterque Thuan. Reg. et Vict. secundus: arbitrio veniunt.-3 Mss. tametsi futuris rebus eveniendi.—4 Vetus: ne ille prænotio quidem.-5 Frustra

NOTE

dens, verum etiam vera et certa futurorum scientia, certe divina Providentia recte conciliabitur cum humana libertate: siquidem prædicta omnia argumenta contraria hac propositione continentur: sicut attendenti patebit. Atqui res ita se habet: cum enim notio præsentium et

prænotio eorundem futurorum sint idem cogitandi modus, nec differant nisi tempore, cui Deus non subest, propterea, ut notio præsentium, sic prænotio futurorum liberorum potest esse evidens, vera, et certa, nullamque ipsis affert necessitatem.

« PoprzedniaDalej »