Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse dicatur! Quid est autem aliud arbitrari, ideo Deum futura, quoniam sunt eventura, providere, quam putare, quæ olim acciderunt, causam summæ illius esse Providentiæ? Adhæc, sicuti cum quid esse scio, id ipsum esse necesse est; ita cum quid futurum novi, id ipsum futurum esse necesse est. Sic fit igitur ut eventus præscitæ rei nequeat evitari. Postremo si quid aliquis aliorsum cb atque sese res 7 habet existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax, a scientiæ veritate longe diversa. Quare si quid ita futurum est, ut ejus certus, ac necessarius non sit eventus, id eventurum esse præsciri qui poterit ? Sicut enim scientia ipsa impermista est falsitati, ita id, quod ab ea concipitur, esse aliter atque concipitur nequit. Ea namque causa est cur mendacio scientia careat, quod se ita rem quamque habere necesse est, uti eam sese habere scientia comprehendit. Quid igitur? Quonam modo Deus hæc incerta futura prænoscit? Nam si inevitabiliter eventura censet quæ etiam non evenire possibile est, fallitur: quod sentire non modo nefas

d

c Non perinde. d Est expers erroris.

et Vict. secundus: quam sese res: bene.' Vallin.-8 Ab scientia Delph. Hack. -9 Ms. Rittersh. præscire quis poterit.—10 Humana opinione] Humanæ opi.

NOTE

versum, mutato scilicet rerum ordine, eventus futuros esse causam divinæ Providentiæ: quia cum omnis causa sit suo effecto prior, præposterum'est illud, quod a certo duntaxat tempore existit, esse causam ejus quod ex omni æternitate existit: id autem se haberet, si eventus futurus esset causa divinæ Providentiæ: nam quæ olim acciderunt, verbi gratia, Romana moenia, cum hæc antea futura essent, essent causæ divinæ Providentiæ quæ æterna est.

b Si quid aliquis aliorsum, &c.] II. Probatur speciatim, ex parte ipsius divinæ Providentiæ, prædicta concordia non posse stare: quia quæ

mentis qualitas a Philosophis vocatur scientia, hæc debet esse non modo evidens, verum etiam vera, et certa, saltem ratione judicii quod sibi habet annexum: adeo ut nec instar erroris sit falsa, nec instar opinionis sit incerta: cum igitur Providentia divina sit scientia, et quidem meliori jure, quam quælibet humana cognitio, propterea Providentia divina debet esse non modo evidens, verum etiam vera, et certa: atqui eorum, quæ libertate humana futura essent, nulla posset esse Providentia evidens, vera, et certa quod hæc non sit nisi de iis quæ necessaria sunt.

e

est, sed etiam voce proferre. At si uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut æque vel fieri ea, vel non fieri posse cognoscat; quæ est hæc præscientia, quæ nihil certum, nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert vaticinio illo ridiculo Tiresiæ? Quicquid dicam, aut erit, aut non. Quid etiam divina Providentia humana opinione 10 præstiterit, si, uti homines, incerta judicat quorum est incertus eventus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est eventus quæ futura firmiter ille præscierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas: quas divina mens, sine falsitatis errore cuncta prospiciens, ad unum alligat et constringit eventum. Quo semel recepto, & quantus occasus humanarum rerum consequatur, liquet." Frustra enim bonis malisque præmia pœnæve proponuntur, quæ nullus meruit liber 12 ac voluntarius motus animorum: idque omnium videbitur iniquissimum quod nunc æquissimum judicatur, vel puniri improbos, vel remunerari probos: quos ad alterutrum non propria

e

h d

i

k

Differt a divinatione. Apud Horatium l. 11. Serm. Sat. 5. 8 Quomodo divina Providentia major erit opinione humana. h Quod si concesseris, nullam scilicet esse in ipsis hominibus libertatem. i Interitus. R Ad utrumlibet.

nione: fortasse: humanæ opinioni.' Vallin.-11 'Mss. et edd. quantus occasus humanarum rerum conseq.' Sitzm. Quantus occasus humanarum consequatur, liquet] Mutilus locus. Veteres: humanarum rerum consequatur. Sane bene: adeoque audacter in contextum admisi.' Bernart.—12' Ferri posse videtur. Omnino

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

mittit voluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec vitia igitur, nec virtutes quicquam fuerint, sed omnium meritorum potius mista atque indiscreta confusio,' Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex Providentia rerum omnis ordo ducatur, nihilque consiliis 13 liceat humanis, fit ut vitia quæque 14 nostra ad bonorum omnium referantur auctorem." Igitur nec sperandi aliquid, nec deprecandi" ulla ratio est. Quid enim vel speret quisquam,1 vel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa connectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines Deumque commercium, sperandi scilicet, ac deprecandi. Siquidem justæ humilitatis pretio inestimabilem vicem divinæ gratiæ promeremur: qui solus modus est quo cum Deo colloqui homines posse videantur, illique inaccessæ luci, prius quoque quam impetrent, ipsa supplicandi ratione conjungi : quæ si, recepta futurorum necessitate, nihil virium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi connecti, atque adhærere possimus? Quare ne

[ocr errors]

Confusa perturbatio. mutabilis. a Rogandi. non potest satis æstimari.

m Deum. n Rogandi. • Roget. P ImRecta nostri abjectione meremur Dei gratiam, quæ • Deo.

tamen audiendi veteres : metuit liber.' Idem.-13 Ms. Rittersh. cumque nihil consil.-14 Vitia quoque Delph. Hack.-15 Uterque Thuan. Reg. Vict. secundus, et Flor. speret quisque.

NOTE

speciatim, ex parte ipsius libertatis humanæ, prædicta concordia non posse stare: quia ubi non est potestas ad utrumlibet, ibi non est hominis viatoris libertas: sapientissime enim Ecclesia damnavit hanc propositionem: 'ad merendum et demerendum in sta. tu naturæ lapsæ non requiritur in homine libertas a necessitate; sed sufficit a coactione:' optime etiam nunc dicitur hac potestate sublata fore ut 1. nec 'virtus' esset nec vitium,' adeoque nec præmium,' nec supplicium.' 2. Deus esset auctor om

6

6

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

cesse erit, humanum genus, uti paulo ante cantabas, disseptum atque disjunctum suo fonte fatiscere."

[blocks in formation]

Quænam causa discors dirimit concordiam rerum? quis Genius ponit tantam

NOTÆ

* Quænam discors.. Causa] 1. Boëthius, facta divinæ præsensionis et libertatis humanæ comparatione, miratur quod hæc et illa seorsum firmis demonstrari videantur argumentis, conjunctim vero altera ab altera destrui: hinc causam' tanti mysterii inquirit. 'Causa' autem hæc vocatur 'discors,' quia videtur fœdus inter divinam prænotionem libertatemque humanain factum, aut saltem faciendum, dirimere.

Quis Deus] Cum effectum non sit sine sua causa, prædicta divinæ Providentiæ et libertatis humanæ discordia, cujus Boëthius jam conscius est, causam aliquam habeat, necesse est : quæ causa, utpote ignota, dubitatur an sit Deus aliquis. Sic Antiquis dicebatur Deus ex machina,' sive ex improviso apparens: quod, inquit Tullius 1. de Nat. D. ' quia quemadDelph. et Var. Clus.

modum natura efficere sine aliqua mente possit, non videtis, ut tragici poëtæ, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum, cujus operam profecto non desideraretis, si immensam et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis.' Quod Tullius accepisse videtur ex Platonis Craty lo ubi nisi sane,' inquit, 'quemadmodum tragœdiarum scriptores, sicubi hæserint, ad machinas confugiunt, Deos sustollentes.'

h Veris...duobus] Nempe divinæ Providentiæ, et libertati humanæ : ut enim verum est, Deum omnia prænoscere, sic etiam verum est, hominibus inesse arbitrii libertatem: al. terum tamen ita videtur cum altero pugnare, ut, quamvis seorsum stent, conjunctim tamen sese destruere vi. deantur.

Boëth.

2 B

Ut quæ carptim singula constent,16
Eadem nolint mista jugari?

An nulla est discordia veris,
Semperque sibi certa cohærent?
Sed mens, cæcis obruta membris,*
Nequit oppressi luminis igne
Rerum tenues noscere nexus.

5

10

pugnam inter duas istas res veras, divinam scilicet Providentiam, et libertatem humanam, ut cum unaquæque seorsum subsistat, ambæ repugnent consistere simul? Nonne est aliqua discordia inter ea quæ vera sunt, semperne hæc certa conveniunt inter se? Est discordia, nec semper hæc convenire videntur menti humanæ, quippe quæ oppressa corpore cæcante non potest splendore luminis sopiti percipere minimos

16 Constant Delph. Hack.-17 Mss. et ed. Norimb. [Delph. Hack.] Sed NOTE

An nulla] Quasi 6 an non ulla ?' 'An' enim quæstio est, qua ita interrogatur, ut tamen interrogans videatur postulare id sibi concedi quod quærit. Sic Terentius: · an non hoc dixi esse futurum?' n'ai-je pas bien dit, que cela arriveroit? Sic ergo Boëthius ait nullane etiam inter ea, quæ vera sunt, occurrit discordia? num semper vera omnia ita inter se conveniunt, ut neutrum cum altero pug. net? non certe, non semper ita conveniunt: quod eleganter exprimitur hac particula proxime sequenti, 'Sed.' Nimirum si insitum menti nostræ lumen esset infinitum, quæ seorsum menti nostræ, utpote clare et distincte cognita, sunt vera, hæc etiam conjunctim eidem menti viderentur vera: quandoquidem infinitam lucem nihil latet: sic Deo quæ seorsum vera sunt, etiam conjunctim sunt vera. Verum quod idem mentis nostræ lumen suis, et quidem brevissimis, contineatur terminis, idcirco fieri potest, ut quæ a nostra mente clare et distincte cognoscuntur, adeoque illi sunt vera seorsum, hæc ab eadem mente ignorentur, adeoque illi non sint vera conjunctim: neque tamen

ullum ex his quæ clare et distincte cognoscuntur, propterea negandum est: nam non sunt neganda perspicua ex eo, quod obscura animo comprehendi nequeant. S. Aug. 1. II. de dono persev. c. 14. Numquid,' inquit,' ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest, quod occultum est? Numquid, inquam, propterea dicturi sumus, quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus invenire.'

[ocr errors]

Sed mens, cæcis obruta membris, &c.] Præterquam quod mens nostra finita est, hoc insitum menti humanæ lumen corpore, cum quo mens humana conjungitur, ita obscuratur, juxta illud sacri textus oraculum Sap. 9. corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem,' ut eadem mens non possit vel' tenues rerum nexus,' (in quo veritas judicii versatur) 'noscere:' quomodo igitur eadem mens sublimes divinæ Provi dentiæ et libertatis humanæ nexus comprehendet? 'difficile æstimamus,' continuat Sapiens prædicto loco,'quæ in terra sunt, et quæ in prospectu

« PoprzedniaDalej »