Obrazy na stronie
PDF
ePub

12

rationis propriæ possessione ceciderint. Nam ubi oculos° a summæ luce veritatis ad inferiora, et tenebrosa dejecerint, mox inscitiæ nube caligant,14 perniciosis turbantur affectibus; quibus accedendo, consentiendoque, quam invexere sibi, adjuvant servitutem, et sunt quodam modo propria libertate captiva.'s Quæ tamen ille," ab æterno cuncta prospiciens, Providentiæ cernit intuitus, et suis quæque meritis prædestinata disponit, πάντ ̓ ἐφορᾷ, καὶ πάντ ̓ ἐπακούει. Ρ

[blocks in formation]

ipsis inest ratio.-12 'Mss. rationis propria possessione ceciderunt.' Sitzm. 'Uterque Thuan. Reg. et Vict. secundus: ceciderint. Flor. cecidere.' Vallin. Ceciderunt Delph. Hack.-13 Reg. et Vict. secundus: inscientiæ.-14 Mss. et ed. Norimb. caligantur.-15 'Ms. Erfurt. et ed. Norimb. captiva: est autem elegans oğuμwpov in illis Libertate captiva.' Sitzm. Propria libertate captiva] Audivi scriptos. Vulgati corrupte captiva: levis mutatio, sed quæ sententiam non parum illustrat." Bernart. Captiva Delph. Hack.

NOTE

• Nam ubi oculos, &c.] Admirabilis prædictorum ratio Lectori potius attendenda, quam mihi exponenda.

- Πάντ ̓ ἐφορᾷ, καὶ πάντ ̓ ἐπακούει] Hoc est, omnia cernit et omnia audit, ut de Sole ait Homerus Iliad. г.

METRUM II.

PURO clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus: 9

Homerus, poëta eloquentiæ dulcis, canit Solem præstantem luce pura, qui Sol

NOTE

• Homerus] Homerus poëta celeberrimus: sic dictus, quod captus oculis duce indigeret. Hujus etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum: Colophonii esse dicunt suum; Chii suum vendicant; Salaminii hunc repetunt; Smyrnæi suum esse contendunt, unde

delubrum eidem in suo oppido constructum dedicaverunt. Quicquid sit de ejus patria, tam facundus fuit vates, ut Alexander Magnus in hoc præsertim dicatur fortunatus, quod suæ virtutis præconem Homerum nactus fuerit. Homerus autem sæpius commendat Solem ejusque lu

[blocks in formation]

nihilominus non potest pervadere viscera interiora terræ aut maris splendore imbecilli suorum radiorum. Non ita Deus creator magni mundi: terræ etiam crassissima non resistunt ei, quippe qui cernit omnia ex sublimi: nox obscuris suis tenebris non impedit ejusdem aspectum: videt, uno intuitu mentis, præsentia, præterita, et fu

16 'Veteres, versuum ordine moto, et sane concinnius: Quæ sint... uno.' Bernart. Quæ sint, quæ fuerint, veniantque Uno. Sic ambo tam Thuan. quam Vict. et Flor. recte: nemo enim non videt transpositionem factam in aliis editionibus omnibus.' Vallin.

NOTE

men, sed occasionem horum versuum Philosophia nobis videtur sumsisse ex Iliad. г. unde ultima verba Prosæ superioris desumta sunt, et ubi Homerus Solem allocutus sic canit: Ηέλιός θ' ὃς πάντ ̓ ἐφορᾷς καὶ πάντ ̓ ἐπακούεις : Sol quoque qui omnia vides et omnia audis.' Quasi Homerus putaverit, Solem, instar cujusdam Numinis, omnia videre et audire. Plinius 1. 11. cap. 6. 'Hic' (Sol) inquit, suum lumen ceteris quoque sideribus fœnerat, præclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi literarum Homero placuisse in uno eo video.'

[ocr errors]

r Qui tamen, &c.] Quamvis Sol ab Homero dicatur tanto præstans lumine, ut omnia videat, Sol tamen lumine adeo debili est, ut remissis cum a terra, tum etiam a mari ejusdem radiis, Sol nequeat illustrare, adeoque nec videre intima aut terrarum aut maris viscera: hæc videre solius est Dei, a quo hæc omnia creata conservantur.

8 Magni conditor orbis] Deus, qui revera est creator non solum hominis, qui dicitur parvus mundus, sed reliquorum omnium; quorum congeries vocatur magnus mundus.

Ex alto cuncta tuenti] Si Deus eam, quam habet rerum creatarum, notionem ipsis rebus creatis referret acceptam, cum ejusmodi res sint Deo longe inferiores, Deus diceretur res istas ex humili tueri. Quare cum Deus, alienæ opis nihil indigus ut ad volendum sic ad cognoscendum, harum rerum notionem ex semetipso habeat, optime dicitur res istas 'ex alto tueri.'

" Quæ sint, quæ fuerint, veniantque] Præsentia, præterita, et futura: nam cum cognitio Dei infinita sit, hæc nullis præsentis, præteriti, aut futuri temporis differentiis circumscribi potest. Quinetiam, quod eadem Dei cognitio sit infinita, hæc multiplex esse nequit unde Deus omnia 'uno mentis cernit in ictu.'

:

Quem, quia respicit omnia solus,"
Verum possis dicere Solem.

tura. Quoniam igitur Deus solus videt omnia, potes dicere Deum esse Solem

verum.

NOTE

▾ Quia respicit omnia solus, &c.] Videtur Philosophia respexisse cum ad prædictam Homeri sententiam, tum etiam ad hæc Ciceronis verba 1. de Divin. et II. de Nat. D. 'Sol,' inquit, 'dictus est, vel quia solus ex omnibus sideribus est tantus, vel quia cum exortus est, obscuratis ceteris

sideribus, solus apparet:' quasi sic argumentata esset Philosophia: quicumque omnia respicit et quidem solus, ille, judicio Homeri et Ciceronis, verus Sol dici potest. Atqui Deus omnia respicit et quidem solus. Ergo Deus verus Sol dici potest, judicio tantorum virorum.

[ocr errors]

PROSA III.

W

TUM ego, En, inquam, difficiliori rursus ambiguitate " confundor. Quænam, inquit, ista est? Jam enim, quibus perturbare," conjecto. Nimium, inquam, adversari ac repugnare videtur, prænoscere universa Deum, et esse

Boëthius. * Præsensio divina et humana libertas videntur sibi invicem contradicere.

17 Perturbere Delph. Hack.-18 Uterque Thuan. Reg. et uterque Vict,

6

NOTE

Difficiliori rursus ambiguitate] Ambiguitas versatur in hoc, quod proposita multiplici via dubitetur, qua eundum sit ambiguum' enim dicitur ab ambigo:' 'ambigo' autem ab ambe circum, et ago: quasi ille qui ambigit, circum agatur. Hinc ambi. guitas dicitur primo de corporibus, quæ paribus hinc inde virtutibus acta, neque hac potius quam illac moventur; secundo de mentibus, quæ, paribus utrinque argumentis impul sæ, non uni potius quam alteri quæs

tionis parti consentiunt. Quo magis autem Boëthius Philosophiam disserentem intelligit, eo ejus mens libratis argumentorum momentis incerta videtur circa divinam Providentiam libertatemque humanam, de quibus hactenus Philosophia disseruit, quæque ita videntur pugnare, ut altera alteram destruat. Hinc idem Boëthius proponit argumenta, quibus putat destrui posse concordiam divinæ Providentiæ et libertatis humanæ.

ullum libertatis arbitrium. Nam si cuncta prospicit Deus,* neque falli ullo modo potest, evenire necesse est quod Providentia futurum esse præviderit. Quare si ab æterno non facta hominum modo, sed etiam consilia, voluntatesque prænoscit, nulla erit arbitrii libertas: neque enim vel factum aliud ullum, vel quælibet existere poterit voluntas, nisi quam nescia falli Providentia divina præsenserit. Nam si res aliorsum 18 quam provisæ sunt, detorqueri valent, non jam erit futuri firma præscientia: sed opinio potius incerta quod de Deo nefas credere 19 judico. Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quæstionis nodum posse dissolvere. Aiunt enim, non ideo quid esse 20 eventurum, quoniam id Providentia futurum esse prospexerit: sed e contrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam Providentiam latere non possit: ' eoque modo necessarium est, hoc in contrariam relabi partem. Neque enim necesse est contingere quæ providentur: sed necesse est, quæ futura sunt, provideri.

4

y Non ideo aliquid futurum quod Deus id præsenserit, sed contra Deum id præsensisse quoniam futurum erat.

si aliorsum bene.' Vallin.-19 Credere nefas Delph. Hack.-20 Non esse ideo quid edd. eædem.-1 Mss. et edd. Norimb. Delph. Hack. non posse.—2 Edd. Delph. et Hack. omittunt voculam est.-3 Necesse esse edd. eædem.-4 Ne

NOTE

× Nam si cuncta prospicit Deus, &c.] 1. Generatim probatur prædicta concordia non posse stare: quia cum libertas hominis viatoris, ut jam dictum est, et experientia quotidiana, ipsi Ciceroni ceterisque paganis nota confirmatur, sit facultas ad utrumlibet, propterea quod ita necessarium est, ut aut nullatenus, aut non alio, quam quo existit modo, existere possit, illud homini non est liberum ; adeoque circa illud nulla est ipsius hominis libertas. Atqui, posita divina Providentia, omnia facta, dicta, cogitataque hominis ita se habebunt: cum enim divina Providentia sit horum omnium non solum præteritorum,

præsentiumque, verum etiam futurorum cognitio, si hæc possunt aut non existere aut alio, quam quo existunt, modo existere, divina Providentia non erit præsensio evidens, adeoque firma, et falli nescia; sed potius obscura, incerta, et errori obnoxia; quod de Deo cogitare nefas.

y Neque enim illam probo rationem, &c.] Boëthius sibi objicit, quod nonnulli respondere solent ad tuendam prædictam concordiam, videlicet, 'non divinam Providentiam futurorum eventuum, sed futuros eventus divinæ Providentiæ esse causam : ex quo sequitur, divinam Providentiam potius, quam futurum eventum, esse

Quasi vero,** quæ cujusque rei causa sit, præscientiane futurorum necessitatis, an futurorum necessitas Providentiæ, laboretur. At nos 5 illud demonstrare nitamur," quoquo modo sese habeat ordo causarum, necessarium esse eventum præscitarum rerum, etiam si præscientia futuris rebus eveniendi necessitatem non videatur inferre. Etenim si quispiam sedeat, opinionem quæ eum sedere conjectat, veram esse necesse est: at e converso rursus si de quopiam vera sit opinio, quoniam sedet, eum sedere necesse est. In utroque igitur necessitas inest: in hoc quidem sedendi, at vero in altero veritatis. Sed non idcirco quisque sedet, quoniam vera est opinio: sed hæc potius vera est, quoniam quempiam sedere præcessit. Ita cum causa veritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas. Similia de Providentia, futurisque rebus ratiocinari oportet. Nam etiam si idcirco, quoniam futura sunt, providentur; non vero ideo, quoniam providentur, eveniunt: nihilominus tamen a Deo vel ventura provideri, vel provisa evenire necesse est: quod ad perimendam arbitrii libertatem solum satis est. Jam vero quam præposterum est ut æternæ præscientiæ temporalium rerum eventus causa

[blocks in formation]

ba

Idipsum tamen probare conemur. b Perversum.

cesse esse, quæ futura sint edd. eædem.-5 Uterque Thuan. et Vict. secundus : ac non. Reg. ac nunc.-6' Perverse mutatum, cum in omnibus scriptis: ratiocinari patet: id est liquet: purus putus Hellenismus.' Bernart.—7 'Reg.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »