Obrazy na stronie
PDF
ePub

S

NOTE

Terga nudatis] Similitudine desumta a militibus, quibus turpe est propositis magnis præmiis, et ducibus generosis præeuntibus, terga vertere in prælio, significatur turpe pariter menti humanæ, ipsam, proposita vita æterna, pluribusque sanctis viris exemplum monstrantibus, averti a Deo

et ad res ceteras converti. Hinc additur: superata tellus sidera donat,' quasi dicatur: quæ mens inconcussa corpus vicerit, hæc Deo æternum adhærebit. Matth. 11. Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.'

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

DE CONSOLATIONE

PHILOSOPHIE

LIBER V.

a

PROSA I.

DIXERAT, orationisque cursum ad alia quædam tractanda et expedienda vertebat. Tum ego, Recta quidem, inquam, exhortatio, tuaque prorsus auctoritate dignissima. Sed quod tu dudum de Providentia quæstionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re' experior. Quæro enim an esse aliquid omnino, et quidnam esse casum arbitrere. Tum illa, Festino, inquit, debitum promissionis absolvere, viamque tibi qua patriam reveharis, aperire. Hæc autem etsi perutilia cognitu, tamen a propositi nostri tramite • Philosophia. c In patriam reducaris.

b Reipsa.

c b

1 Pluribus implicitam Delph. Hack.-2 Sic orsa est Vulg. Ms. Rittersh. et NOTE

Ad alia quædam tractanda] Quæ enim jam dicenda sunt de casu, hæc non pertinent ad præsens institutum, nisi instar cujusdam appendicis accessionisve, et, sicut loquuntur, per accidens. Quocirca statim dicet

Philosophia, hæc, etsi perutilia cognitu, tamen a propositi sui tramite paulisper aversa esse.'

b Patriam reveharis] 'Usurpatum ab auctoribus,' inquit Servius, ut in quæstione quo vel addant vel detrahant

[ocr errors]

h

с

i 2

paulisper aversa sunt: verendumque est, ne deviis fatigatus, ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. Ne id, inquam, prorsus vereare. Nam quietis mihi loco fuerit, ea quibus maxime delector, agnoscere: simul cum omne disputationis tuæ latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur. Tum illa, Morem, inquit, geram tibi; simulque sic exorsa. Siquidem, inquit, aliquis eventum d temerario motu, nullaque causarum connexione productum, casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo, et præter subjectæ rei significationem, inanem prorsus vocem esse decerno:' quis enim, coërcente in ordinem cuncta Deo, locus esse ullus temeritati reliquus potest? Nam nihil ex nihilo existere, vera sententia est: cui nemo unquam Veterum refragatus est:" quanquam id illi non de operante principio, sed de materiali subjecto, hoc est, de natura, omnium rationum quasi quoddam jecerint fundamentum." At si nullis ex causis aliquid oriatur, id de nihilo ortum esse videbitur. Quod si hoc fieri nequit, nec casum quidem hujusmodi esse pos

e Extraneis quæstionibus. 8 Dubitetur. h Obsequar.

d Ab instituto nostro aliquatenus aliena. f Omnis circumspectio tuæ quæstionis.

cœpit. k Quodsi.

i In

Quæ nullam rem subjectam significet. m Contradixit. "Non de causa efficiente, sed de materia tantum sive de re quæ modificetur : quasí dixerint modum sive rationem non esse nihili.

edd. prædictæ : sic exorsa est.—3 Vulg. videtur.-4 Thuan. uterque, Reg. et NOTE

præpositionem.' Sic Virgil. Æn. 1. vs. 6. 'Italiam fato profugus Lavinaque venit Littora.'

c Omne disputationis tuæ latus] Ut antecedentia, comitantia, consequentia: vulgo dicimus facies' quæstiones: les choses que nous considerons, dit l'Auteur du Livre de la Recherche de la Verité, ne nous paroissent jamais entierement evidentes, que lorsque l'entendement en a examiné tous les côtez et tous les rapports.

d Siquidem, inquit, aliquis eventum, &c.] Deinceps Philosophia varios usus Delph. et Var. Clas.

[ocr errors]

exponit hujus nominis, casus,' docetque quo modo' casus' rejici debeat et admitti. Scilicet casus' dicitur a' cadere' ea notione, qua' cadere,' idem est, quod 'evenire:' quamobrem casus' generatim nihil est aliud quam eventus. Verum eventus ille duobus modis dici potest: primum quidem nulla, deinde aliqua causarum connexione productus. Si 'casus' dicatur eventum temerario motu, nullaque causarum connexione productum;' certe casus' nihil est, præter inanem vocem:' cum enim 2 A

Boëth.

sibile est, qualem paulo ante definivimus. Quid igitur ? inquam nihilne est quod vel casus vel fortuitum jure appellari queat? An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant? Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit. Quonam, inquam, modo? Quoties, ait, aliquid cujuspiam rei gratia geritur, aliudque quibusdam de causis, quam quod intendebatur, obtingit, casus vocatur: ut si quis colendi agri causa fodiens humum, defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito 4 quidem creditur accidisse: verum non de nihilo est: nam proprias causas habet: quarum improvisus inopinatusque concursus casum videtur operatus. Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loco 5 pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inventum. Hæ sunt igitur fortuiti causæ compendii, quod ex obviis sibi, et confluentibus causis, non ex gerentis intentione provenit. Neque enim vel qui aurum obruit, vel qui agrum exercuit, ut ea pecunia reperiretur intendit: sed, uti dixi, quod ille obruit, hunc fodisse con• Philosophus. P 11. lib. cap. 5. 4 Quæstus sive utilitatis.

uterque Vict. Hoc igitur fortuitu.-5 Eo loci Delph. Hack. Reg. eo loco. Thuan. secundus: in eo loco.-6 Ms. Rittersh. edd. Delph. et Hack. quo ille obruit. Reg. et Vict. secundus: quod ille obruit.

NOTE

nihilum non possit esse ullius rei causa, eventum omne aliquam habeat causam, saltem exteriorem, necesse est. Si vero 6 casus' dicatur eventum aliqua causarum connexione productum, sed præter notionem voluntatemque agentis; distinguendum est. Vel enim causa hæc, præter cujus notionem voluntatemque eventum dicitur fieri, est prima, nimirum Deus; vel est secunda, nempe homo. Si causa hæc fuerit prima, nullus omnino 'casus' est: quandoquidem nullum eventum producitur præter notionem voluntatemque Dei: cum concurrere ac confluere causas,' ut

[ocr errors]

nunc dicitur, 'faciat ordo ille inevitabili connexione procedens, qui de Providentiæ fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit.' At si prædicta causa fuerit secunda, 'casus' potest admitti: quia sæpe eventum producitur præter notionem et voluntatem hominis: ut si quis colendi agri causa fodiens humum, defossi auri pondus inveniat :' quanquam enim causa aliqua fuerit, quæ aurum obruerit, quanquam etiam alíqua causa sit, quæ exercendo terram aurum detexerit; quia tamen aurum præter notionem voluntatemque agricolæ invenitur ab ipso agricola, idcir

T

venit atque concurrit. Licet igitur definire, casum esse inopinatum, ex confluentibus causis, in his quæ ob aliquid geruntur, eventum. Concurrere vero atque confluere causas facit ordo ille inevitabili connexione procedens, qui de Providentiæ fonte descendens, cuncta suis locis temporibusque disponit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

RUPIS Achæmeniæ scopulis, ubi versa sequentum
Pectoribus figit spicula pugna fugax,

Quemadmodum Tigris et Euphrates profluunt, veluti ex eadem origine, ex saxis montis Persici, ubi Parthus dimicans fugiendo infigit sagittas conversas cordibus

NOTE

e Rupis Achæmenia scopulis] Ex monte Persico. Achæmenia enim Persis est, aut saltem, ipsius Persidis pars, sic dicta ab Achæmene, qui, apud Herodotum 1. Hist. iv. primus Persarum Rex, a quo omnes Reges usque ad Darium descenderunt. Hinc Horatius 1. II. Carm. Od. 12. 'Num tu quæ tenuit dives Achæmenes,' id est, Persarum Rex, et lib. III. Od. 1. Achæmeniumque costum,' hoc est, unguentum Persicum. Achæmenia autem hic quibusdam est Armenia, mons vero ille est mons Taurus: quod Sallustius, auctor certissimus, ut le gitur in Fragmentis historiæ ejusdem Sallustii,' asserit Tigrim et Euphratem uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius divi

dantur, spatio medio relicto multorum millium; quæ tamen terra, quæ ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur.'

Ubi versa sequentum, &c.] Hic agitur de Parthis, iis scilicet populis, qui e Scythis oriundi ad eas usque Asiæ regiones, quæ Tigri et Euphrate fluminibus alluuntur, suum protulerunt imperium. Hi autem populi erant formidolosi suis præsertim sagittis, quas inter fugiendum in insequentes ita retorquebant, ut in versa hostium pectora has vibrarent: tum versis subito equis pugnam instaurarent; unde Virgil. Georg. III. vs. 31. 'Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,'

« PoprzedniaDalej »