Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

bus stelliferis. Concordia ista moderatur elementa justis legibus, ut humida contraria alternis cedant siccis, et frigida ineant pacem cum calidis; ignis suspensus evolet sursum, et terra ponderosa subsistat deorsum sua gravitate. His legibus annus florum parens emittit odores tempestate tepida Veris, æstas calida coquit messem, autumnus revertitur onustus pomis, pluvia cadens aspergit hyemem. Hæc temperies nutrit producitque corpus omne quod agit vitam in mundo; sed eadem

NOTE

• Hæc concordia, &c.] 11. Eædem leges Providentiæ servantur in elementis. Elementum dicitur corpus dividuum, quod ita formatum est, ut ex ipso cetera componantur. Vulgo quatuor admittuntur elementa, nem. pe ignis, aër, aqua, et terra; quæ tum qualitatibus, quas vocant alteratrices, cum qualitatibus, quas dicunt motrices, inter se pugnare perhibentur. Qualitates alteratrices, inqui. unt, sunt calor, frigus, humor, et siccitas. Qualitates autem motrices sunt levitas et gravitas. Non agitur hic nisi de concordia ejusmodi elementorum, sive ratione qualitatum alteratricium, quæ sic exprimitur, 'cedant humida siccis, Jungantque fidem frigora flammis;' sive ratione qualitatum motricium, quæ ita notatur, pendulus ignis surgat in altum,

[ocr errors]

Terræque graves pondere sidant.'

t lisdem causis, &c.] 1. Iisdem Providentiæ legibus quatuor anni tempestates, nimirum ver, æstas, autumnus, et hyems sibi invicem succedunt. Ver suo tepore flores odoresque emittit. Estas suo fervore messes siccat. Autumnus pomis onustus subit; tandemque Hyems ab imbribus, sive ånd roû ve‹, pluere, dicta, pluviis agros irrigat: quæ omnia evidentissime hic proponuntur.

" Hæc temperies, &c.] Iv. His etiam divinæ Providentiæ legibus corpora viventia primum quidem in utero formata aluntur, deinde in auras prodeunt, tandemque peracto vitæ cursu moriuntur: quod admirabile quidem est generatim, sed longe admirabilius speciatim spectatum.

Eadem rapiens condit, et aufert,
Obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus,
Rerumque regens flectit habenas,
Rex et dominus, fons et origo,
Lex et sapiens arbiter æqui;
Et quæ motu concitat ire,
Sistit retrahens, ac vaga firmat.
Nam nisi rectos revocans itus,
Flexos iterum cogat in orbes,
Quæ nunc stabilis continet ordo,
Dissepta suo fonte fatiscant.

Hic est cunctis communis amor,"
Repetuntque boni fine teneri:

35

40

45

temperies tollit et occultat idem corpus vivens, illud delens morte ultima. Interim Deus, summus omnium creator, sedet, et disponens moderatur veluti frænis res omnes, ipse princeps, dominus, principium, origo, lex, et prudens moderator æqui; ac quæcumque dat motu cieri, hæc continens moratur firmatque commota. Nisi enim Deus prohibens itiones rectas, rursus promoveret circuitiones, ea, quæ jam cohærent serie firma, a suo principio avulsa perirent. Hoc est, studium commune omnibus,

[ocr errors]

NOTE

▾ Sedet interea, &c.] v. Philosophia docet, illas corporum vicissitudines oriri a Deo providente. Hinc Deus ab eadem Philosophia vocatur 'conditor,'' moderator,'' Rex,' 'dominus,' 'fons,'' origo,' 'lex,' et sapiens arbiter :' ut scilicet his nominibus eam quam insitam habemus Dei ideam notionemve, sed perturbationibus obscuratam, et veluti sopitam, illustret, suscitetque hac quippe idea seu potius Deo ipso docente, tandem aliquando cognoscemus, solum Deum esse proprie causam prædictorum motuum quos miramur sive in sideribus, sive in elementis, sive in aliis ejusmodi corporibus: sicut non mi nus pie quam docte demonstravit Auctor libri de inquisitione veritatis. Hinc eadem Philosophia nunc docet, non solum quietem, sed etiam motum corporum ; immo et modos quibus cor

[ocr errors]

pora moventur, esse ab ipso Deo providente. 'Sistit retrahens, ac vaga firmat:' ecce quietem: motu concitat ire' ecce motum ipsum : rectos revocans itus, Flexos iterum cogat in orbes' ecce modos motus. Atque ne putares Deum id officii commisisse naturæ' cuidam; 'formæ,'' qualitatibus,' 'accidentibus' et ceteris ejusmodi, Philosophia addit, fore ut, nisi Deus ipse hæc præstaret, Quæ nunc stabilis continet ordo, Dissepta suo fonte fatiscant.'

[ocr errors]

w Hic est cunctis communis amor] Amor proprie non est nisi mentis, huc, quo Deus saltem generatim impellit, propendentis: sed propter quandam similitudinem amor dicitur etiam corporum, quatenus illa huc etiam, quo Deus impellit, sed mente humana rectius tendunt. Quare cum Deus non agat nisi propter semetip

Quia non aliter durare queant,6

Nisi converso rursus amore

Refluant causæ quæ dedit esse.

omnia student teneri fine boni: quoniam quæ Deus condidit, hæc non possunt aliter perseverare, nisi amore iterum converso quidam fiat circuitus causarum.

cundus, cum edd. Delph. et Hack.

NOTÆ

sum, hæc corpora Deus non impellit nisi ad se: unde eadem corpora, utpote quæ student hoc pacto 'boni fine teneri,' ad Deum pariter tendunt. Sicque fit circuitus causarum primæ scilicet causæ et finis ultimi; quatenus omnia, quæ oriuntur a Deo

tanquam a causa prima, revertuntur ad ipsum Deum tanquam ad finem ultimum ita ut sine illo cum amoris tum causarum circuitu' quæ' Deus ' dedit esse,' hæc aliter durare non possent.

PROSA VII.

JAMNE igitur vides, quid hæc omnia quæ diximus, consequatur? Quid nam? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam." Et qui, inquam, fieri potest? Attende, inquit: Cum omnis fortuna vel jucunda, vel aspera, tum remunerandi, exercendive bonos, tum puniendi, corrigendique improbos causa deferatur, patet quod omnis bona est, quam vel justam constat esse, vel utilem. Nimis quidem, inquam, vera ratio: et si quam paulo ante docuisti Providentiam, Fatumve considerem, firmis viribus est nixa sententia. Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti, numeremus. Quid? =

8

[ocr errors]

Utramque fortunam, nempe prosperam et adversam esse bonam. x Quomodo. y Incredibiles.

z Quare.

7 Mss. corrigendive.-8 Deferatur; omnis bona est. Delph. Hack.-9 Qui

NOTE

* Inopinabiles] Incredibiles, et, ut cet vulgus, præcipitatione et præjuloquitur Cicero, 'paradoxas.' Scili- dicio judicans, id putat incredibile,

9

inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro," quorumdam malam esse fortunam. Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur? Ut placet, inquam. Nonne igitur bonum censes esse quod prodest? Ita est, inquam. Quæ vero aut exercet, aut corrigit, prodest? Fateor, inquam. Bona igitur? Quidni? Sed hæc eorum est qui vel in virtute positi, contra aspera bellum gerunt, vel a vitiis declinantes, virtutis iter arripiunt. Negare, inquam, nequeo. Quid vero jucunda, quæ in præmium tribuitur bonis? num vulgus malam esse decernit? nequaquam: verum uti est, ita quoque esse optimam censet. Quid reliqua, quæ cum sit aspera, et justo supplicio malos coërceat,10 num bonam populus putat? Immo omnium, inquam, quæ excogitari possunt, judicat esse miserrimam. Vide igitur, ne, opinionem populi sequentes, quiddam valde inopinabile confecerimus. Quid? inquam. Ex his enim, ait, quæ concessa sunt, evenit, eorum quidem qui sunt vel in posses

a Ita homines vulgo loquuntur, et quidem sæpius. b Quare non? credibile. d Intulerimus. e Consequitur.

c In

inquit Vulg. Thuan. primus, et Vict. primus: Et qui? inquit.-10 Aspera j. s.

NOTÆ

quod sapientibus clara et distincta cognitione judicantibus verissimum certissimumque videtur: cujus rei plura sunt exempla apud Philosophos, ut de lumine, de coloribus, et ceteris ejusmodi. Sic ergo 'id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorumdam malam esse fortunam.' Quare Philosophia ipsius vulgi sermonibus utens probat, omnem fortunam esse bonam, nec ni. si abutentium vitio malam aliquam

esse.

▾ Nonne igitur bonum, &c.] 1. Philosophia probat vulgo omnem fortunam esse bonam argumento, quod

vocant, 'ad hominem.' Cum utile quoddam sit genus boni, etiam vulgo, cui familiare est, bonum aliud honestum, aliud jucundum, aliud utile censeri, idcirco quicquid utile est, illud, etiam vulgo, bonum habeatur necesse est. Atqui fortuna utraque utilis est, quippe quæ aut exercet aut corrigit. Nimirum fortuna omnis vel proborum est vel improborum; quæ rursus vel adversa solet haberi vel prospera. 1. Si hæc fortuna adversa fuerit proborum, eorum videlicet qui virtutem colunt, hæc iisdem prodest, aut ad ipsos absolvendos a peccatis præteritis, aut ad ipsos a futuris ser

sione, vel in provectu, vel in adeptione virtutis, omnem, quæcumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus,

[blocks in formation]

Hoc, inquam, verum est,
Quare, inquit, ita vir sa-

tametsi nemo audeat confiteri. piens moleste ferre non debet, quoties in fortunæ certamen adducitur: ut virum fortem non decet indignari, quoties increpuit bellicus tumultus. Utrique enim, huic quidem gloriæ propagandæ, illi vero confirmanda sapientiæ difficultas ipsa, materia est. Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis. Neque enim vos in provectus positi virtutis, diffluere" deliciis, et emarcescere voluptate venistis: sed prælium cum omni fortuna nimis acre conseritis. Ne vos aut tristis opprimat, aut jucunda corrumpat, firmis 13 medium viribus occupate. Quicquid autem 14 infra subsistit, aut ultra progreditur, habet contemtum felicitatis, non habet præmium laboris. In vestra est 15 enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis. Omnis enim quæ videtur aspe-. ra, aut exercet, aut corrigit, aut punit."

& Progressu.

f Virtus a viribus est appellata.
h Abundare.
* Committitis. 1 Mediocritatem, in qua virtus versatur, tenete.

[ocr errors]

i Putrescere.

m. coërcet Delph. Hack.-11 omnem pessimam edd. eædem.-12 Uterque Thuan. Reg. et Vict. secundus: conformandæ.-13 Hunc locum sic expressum exhibent edd. Delph. et Hack. venistis, prælium... conseritis, ne vos.... corrumpat: firmis, &c.-14 Thuan. uterque et Reg. quicquid aut: bene.' Vallin.-15 Edd. Delph. et Hack. omittunt voculam est.-16' Nisi aut exercet, aut corrigit, punit. Sic omnes libri: Planudes quoque: Victorini vero, verbo auctiores: nisi aut exercet, aut corrigit, aut damnat, punit: sed male.' Vallin.

NOTE

vandos, aut ad eosdem ad virtutem majorem promovendos. 2. Si eadem fortuna prospera fuerit eorundem proborum; hæc vulgi etiam opinione optima est, non solum quia merces est virtutis præteritæ, sed etiam quia ejusdem virtutis futuræ materia est. 3. Si fortuna adversa fuerit improborum, hæc justum est vitiorum supplicium præteritorum, et futurorum frænum, 4. Si fortuna prospera fuerit

ipsorum improborum, hæc non nisi illorum vitio mala est: nam

z In vestra est enim situm manu, &c.] 11. Philosophia ostendit, fortunam nullam esse malam nisi abutentium vitio: quia quæ bona sunt extra hominis voluntatem, hæc, pro bona aut mala ejusdem hominis voluntate, bona censeri possunt aut mala. Voluntas quippe in moribus præcipue spectatur. Atqui fortuna sive prospera

« PoprzedniaDalej »