Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

̓Ανδρὸς ἱεροῦ σῶμα δυνάμεις οἰκοδομούσι." Fit autem sape uti bonis summa rerum gerenda deferatur, ut exuberans " retundatur improbitas. Aliis mista quædam pro animorum qualitate distribuit: quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient: alios duris agitari sinit, ut virtutes animi patientiæ usu atque exercitatione confirment. Alii plus æquo metuunt quod ferre possunt: alii plus æquo despiciunt quod ferre non possunt: hos, in experimentum sui, tristibus ducit. Nonnulli venerandum sæculi nomen gloriosæ pretio 10 mortis emerunt. Quidam suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris prætulerunt, invictam malis esse virtutem: quæ quam recte atque disposite, et ex eorum bono quibus accidere videntur, fiant, nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis. Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant: quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendant : læta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de hujusmodi felicitate debeant judicare, quam famulari" sæpe improbis cernant. In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicujus tam præceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia: hujus morbo Providentia collatæ

m Viri sacri corpus virtutes ædificant. teritatis famam illustri morte consecuti sunt.

0

P PosCommovere.

" Grassata.
a Ideo fieri.

Afligit.

uterque, et Vict. primus: regenda.-9' Mss. duris agitat, ut.' Bernart. Agitari sinit. In omnibus deest sinit: male.' Vallin. Ms. Alios duris agitari permittit, ut.' Sitzm.-10 Præfero quod in scripto: gloriosæ præconio.' Bernart.-11 Ms. Rittersh. quam familiarem.—12 Uterque Thuan. Reg. et Vict.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

pecuniæ remedio medetur.

12

Hic foedatam probris con

13

scientiam spectans, et secum fortunam suam comparans," forsitan pertimescit ne rei, cujus 14 jucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores, ac dum fortunam mețuit amittere, nequitiam derelinquit. Alios in cladem meritam præcipitavit indigne aucta felicitas.15 Quibusdam permissum puniendi jus, ut exercitii 16 bonis, et malis esset causa supplicii. Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. Quidni? cum a semetipsis, discerpentibus conscientiam vitiis, quique 17 dissentiant, faciantque sæpe quæ, cum gesserint, non fuisse gerenda decernant? 18 Ex quo sæpe summa illa Providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant. Sola est enim divina vis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicujus boni elicit effectum. Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit,19 hoc idem 20 licet in alium, tamen in ordinem relabatur, ne quid in regno Providentia liceat temeritati. ̓Αργαλέον δ ̓ ἐμὲ ταῦτα θεὸν ὡς πάντ' ἀγορεύειν : neque enim fas est homini cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare

I

s Difficile autem est me hæc omnia velut Deum eloqui.

[ocr errors]

uterque conscientiam expectans.-13 Alia in scriptis lectio, quam ego valde approbo: se cum fortuna sua comparans.' Bernart. Sic etiam habent edd. Delph. Hack.-14 Mss. et edd. Norimb. Flor. Delph. Hack. ne cujus ei.— 15 Vulg. acta felicitus. Vict. scoundus aucta f.-16 Thuan. primus: ut exercitium. 17 Thuan. uterque, Reg. et uterque Vict. quisque.-18 Gerenda decernam] Recte Mss. et ed. Flor. decernant.' Sitzm.-19 Ut ab assignata ordinis ratione discesserit Vulg. Mss. Erfurt. et ed. Norimb. ut quod a designata ordinis ratione decesserit. Reg. a signati. Forte, ab assignati: recte.' Vallin. Thuan. uterque, Vict. secundus, et Flor. decesserit.-20 Edd. Delph. et Hack. omittunt voculam idem.-1 Reg. et Vict. primus: divinæ operæ.-2 Hoc

NOTE

• Ordo enim quidam, &c.] Ut enim rerum omnium creatarum unum est principium unusque finis, sic necesse

est unus sit earundem rerum ordo, una Providentia, quam utpote infinitam neque animo comprehendere,

[ocr errors]

sermone. Hoc tantum prospexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor Deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat: dumque ea quæ protulit, in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de reipublicæ suæ terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat."3 Quo fit ut quæ in terris abundare creduntur, si disponentem Providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.4 Sed video jamdudum te, et pondere quæstionis oneratum, et rationis prolixitate fatigatum, aliquam carminis expectare dulcedinem. Accipe igitur haustum, quo refectus, firmior in ulteriora contendas.

[blocks in formation]

tantum perspexisse Delph. Hack.-3 Ms. Rittersh. et ed. Norimb. eliminet.— 4 Usquam esse perpendas Delph. Hack.

NOTE

neque verbis explicare possumus : optime enim Homerus Iliad. M. 'Apyaλéov d'èμè, &c. hoc est: difficile

autem hæc omnia me tanquam Deum eloqui.

METRUM VI.

Si vis celsi jura tonantis P
Pura solers cernere mente,¶

Si desideras advertere providentiam Dei summi, mente diligenti et pura, consi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Aspice summi culmina cœli.
Illic justo foedere rerum
Veterem servant sidera pacem.
Non Sol rutilo concitus igne
Gelidum Phoebes impedit axem:
Nec quæ summo vertice mundi
Flectit rapidos Ursa meatus,
Nunquam occiduo lota profundo,
Cetera cernens sidera mergi,
Cupit Oceano tingere flammas.
Semper vicibus temporis æquis
Vesper seras nuntiat umbras,

Revehitque diem Lucifer almum.
Sic æternos reficit cursus

Alternus amor: sic astrigeris

10

15

dera vertices cæli sublimis. Hic astra retinent concordiam antiquam rerum, certo fædere. Sol raptus flamma splendida non impedit currum frigidum Luna: neque Ursa, quæ vertitur circa summum polum mundi, licet hinc nunquam abluta fuerit oceano occiduo, inde vero videat cetera astra ablui, studet abluere suos ignes hoc eodem mari. Semper alterna sed justa successione temporis stella vespertina indicat tenebras nocturnas, eademque stella matutina refert lucem fœcundam. Sic amor reciprocus reparat motus perpetuos: sic bellum discors ejectum est e regioni

5 Uterque Thuan. et Reg. tinguere flammas.--6 Durare queunt Vict. seNOTE

videmus observari primum quidem in sideribus; deinde in elementis; postea in ipsis anni tempestatibus; denique in omnibus corporibus viventibus: de quibus seorsum Philosophia dictura est.

Servant sidera pacem] 1. Prædictæ Providentiæ leges observantur in sideribus, nimirum in Sole, Luna, Ursa, Lucifero et ceteris stellis. Nam quamvis Sol ita sit corpus lucidum, ut ignis haberi possit, juxta illud Eccl. 43. Sol exurens montes, radios igneos exsufflans;' Luna vero ita corpus opaeum, ut nisi alieno lumine reluceat, frigida potius quam calida haberi debeat, Sol tamen ita

movetur, ut Lunæ circuitum non impediat. Similiter Ursa' polo, cui nomen dedit, vicina ita movetur circa eundem polum, ut occidentibus ceteris sideribus nunquam occidat. Nec secus 'Venus,' quæ alternis noctem diemque prænuntiat, mane Lucifer, sero Vesper, nihil obstantibus ceteris astris constantissime suas alternat vices. Usque adeo verum est sidera præscriptas Providentiæ leges observare. Sed de Lucifero' Metro 5. lib. 1. de Ursa' Metro 5. 1. IV. et de sideribus, quæ, cum occidunt, poëtis dicuntur oceano mergi, passim dictum est.

« PoprzedniaDalej »