Obrazy na stronie
PDF
ePub

INDEX PRIORIS PARTIS.

Pagina

Ad primam editionem praefatio editoris.
Ad alteram editionem praefatio editoris.
De principiis textus graeci adornandi huic editioni
adhibitis

VII

XI

Sanctum Iesu Christi Evangelium secundum Matthaeum
Sanctum Iesu Christi Evangelium secundum Marcum
Sanctum Iesu Christi Evangelium secundum Lucam
Sanctum Iesu Christi Evangelium secundum Ioannem
Tabula codicum manuscriptorum et versionum Novi

Testamenti.

Tabula locorum hac altera editione mutatorum auctoritatibus instructa. Ad quattuor Evangelia Adnotationes criticae. Ad quattuor Evangelia

XXI

I

173

283

467

605

610

621

[ocr errors]

DE PRINCIPIIS TEXTUS GRAECI ADORNANDI

HUIC EDITIONI ADHIBITIS.

[OSTRA haec principia sunt eadem, quae olim

secutus est s. Hieronymus, qui eo rectius de hac re iudicare potuit, quo fuit propior temporibus originis Sacrarum Scripturarum Novi Testamenti. Is in operanda recensione sua textus latini a maxima parte ecclesiarum imperii romani adiutus librorum donis, quaedam eorum exemplarium, quae manu tractavit, et graeca et latina appellat vera et antiqua. Ultra eum retrogredi non possumus, cum praeter exiguam notitiam de Luciano et Hesychio, quorum scripta a Gelasio Papa damnata sunt, nusquam de anteriori graeci textus Novi Testamenti mentio fiat. Itaque Lachmannus ut magnus vir doctus in s. Hieronymo constitit eiusque fontes adoptavit. Cum enim eum textum graecum quaeramus, ex quo et posteriora apographa graeca et versiones latinae fluxerunt, constat fere inter omnes, duas esse sacri textus formationes, alteram orientalem, alteram occidentalem, quae ubi lectionibus consentiunt, certissimum est signum veritatis. Pertinent autem ad orientalem textus sacri formationem

in Evangeliis: BN C2PQTZREN et scriptor ecclesiasticus Origenes; contra ad occidentalem: A (Evang.), DXA a b c d Italae, Vulgata et Patres trium primorum saeculorum Irenaeus, Cyprianus, Hilarius, Lucifer. In Actibus Apostolorum ad orientalem classem testium pertinent: A B C et Origenes, ad occidentalem: DE H Labcde, Irenaeus, Cyprianus, Lucifer, Hilarius, Vulgata. In epistolis Pauli ad orientalem: A B C H et Origenes, ad occidentalem: DEFGde fg, Vulgata, syr. Pst., Irenaeus, Cyprianus, Lucifer, Hilarius; ex utraque classe mixti: K L P. In epistolis catholicis ad orientalem classem: A BN C, Origenes et Clemens Alexandrinus, ad occidentalem: Vulgata, syr. Pst., Irenaeus, Cyprianus, Lucifer, Hilarius; ex utraque classe mixti: KLP 13. 31 rel. In Apocalypsi ad orientalem classem: ANC, Origenes, Clemens Alexandrinus, Hippolytus, ad occidentalem: Vulg. codd. et edit., Irenaeus, Cyprianus, Lucifer, Hilarius

1 B pro uno codice habendi sunt. Itaque plerumque satis habere possumus, unum B pro utroque nominasse; raro tantum, maxime ubi deficit B, lectionem codicis & separate attulimus.

2 Editio Stephani (a. 1550) maxime in recentioribus et usitatis exemplaribus nitebatur.

3 Non attinet ad propositum nostrum, neque in auctoritatibus Patrum et scriptorum ecclesiasticorum ultra tertium saeculum descendere, neque codices noni et quod excedit saeculi afferre, nisi quod in gravioribus quibusdam locis eorum testimonio ad confirmandam veram lectionem uti possumus.

et Primasius; ex utraque classe mixti: P saec. IX, Q (al. B) Basil., Vatic. saec. VIII, minusculorum: 1. 6. 7. 14. 38. 91. 92. 95 rel. Qui si omnes congruant, veritas diplomatica obsignata est. Si non omnes, sed pars orientalium cum parte occidentalium congruit, in congruentibus veritas est, reliqui non. respiciendi sunt. Sin vero omnes orientales deficiunt, occidentales in eorum locum intrare debent. Etenim in promptu est, auctores versionum latinarum a b c diversos eximios fuisse Ecclesiae viros, qui non solum graeca bona apographa Novi Testamenti, sed etiam anteriores latinas versiones ante oculos habebant et veritatem evangelicam religiosissime quaesitam ut potuerunt aptissime vel suis vel aliorum translationum verbis expresserunt. Initio Evangelii enim teste s. Augustino quisque, dummodo facultatem sibi videbatur habere, Sacras Scripturas latine verterat, ita ut magnam diversitatem versionum oriri necesse esset. Postea vero versio Itala ob accurationem textus tanta fuit auctoritate, ut teste eodem s. Augustino apographa nova in Africa facta primum in Italiam ad correctionem mitterentur, antequam in usum ecclesiarum acciperentur. Similiter et auctorem codicis D pro eximio viro ecclesiastico graeco habere convenit, qui et graeca bona apographa et latina quoque praestantia ante oculos habebat et sensus veritatem ut potuit optime graece reddebat. Ita nos quoque non debemus putare veritatem evangelicam in graeco solum inveniri. Porro non debebant excellentes hi translatores latini verbum graecum pro verbo

« PoprzedniaDalej »