Obrazy na stronie
PDF

nias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.

13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.

14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.

15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.

16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

17. Omnes ita que generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.

18 Christi autem generatio sic erat: Cum esset 18 Luc. desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam con-1, 27 ss. venirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.

19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.

20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus 20 Luc. Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili 1, 35. David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.

21 Pariet autem filium : et vocabis nomen eius 21 Luc. IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a 1, 31; peccatis eorum.

22 Hoc autem totum factum est, ut adimple- 12. retur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem:

Act. 4.

23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

23 Is. 7, 14.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

24 Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.

25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium 25 Luc. suum primogenitum : et vocavit nomen eius Iesum. 2. 7. 21.

CAPUT II.
Magorum adoratio. Fuga sanctae Familiae in Aegyptum,

caedes puerorum, reditus eiusdem ex Aegypto.

1 Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam,

2 Dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum.

3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Ierosolyma cum illo.

4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

5 At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudae: Sic enim scriptum est per Prophetam :

6 Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam mi- 6 1o. 7, nima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, 42. qui regat populum meum Israel.

7 Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis :

8 Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

9 Qui cum audissent regem, abierunt: et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.

2 (Num. 24, 17.)

6 Mich. 5, 2.

10 Ιδόντες δε τον αστέρα εχάρησαν χαράν μεγάλης σφόδρα. 11 Και ελθόντες εις την οικίαν είδον το παιδίον μετα Μαρίας της μητρός αυτού, και πεσόντες προσεκύνησαν αυτώ, και ανοίξαντες τους θησαυρούς αυτών προσήνεγκαν αυτω δώρα, χρυσών και λίβανον και σμύρναν. 12 Και χρηματισθέντες κατ' όναρ μη ανακάμψαι πρός Ηρώδην, δι' άλλης οδού ανεχώρησαν εις την χώραν αυτών.

13 'Αναχωρησάντων δε αυτών, ιδού άγγελος Κυρίου φαίνεται κατ' όναρ τω Ιωσήφ λέγων· Εγερθείς παράλαβε το παιδίον και την μητέρα αυτού, και φεύγε εις Αίγυπτον, και ίσθι εκεί έως αν είπω σοι· μέλλει γαρ Πρώδης ζητείν το παιδίων του απολέσαι αυτό. 14 Ο δε εγερθείς παροέλαβεν το παιδίον και την μητέρα αυτού νυκτός, και ανεχώρησεν εις Αίγυπτον, 15 Και ήν εκεί έως της τελευτής Ηρώδου, ένα πληρωθή το ρηθέν υπό Κυρίου διά του προφήτου λέγοντος· Εξ Αιγύπτου εκάλεσα τον υιόν μου.

16 Τότε Ηρώδης ιδών ότι ενεπαίχθη υπό των μάγων, εθυμώθη λίαν, και αποστείλας ανείλεν πάντας τους παίδας τους εν Βηθλεέμ και εν πάσι τοις ορίοις αυτής από διετούς και κατωτέρω, κατά τον χρόνον ον ηκρίβωσεν παρά των μάγων. 17 Τότε επληρώθη το ρηθέν διά Ιερεμίου του προφήτου λέγοντος: 18 Φωνή εν Ραμα ηκούσθη, κλαυθμός και οδυρμός πολύς· Ραχήλ κλαίουσα τα τέκνα αυτής, και ουκ ήθελεν παρακληθήναι, ότι ουκ εισίν.

19 Τελευτήσαντος δε του Ηρώδου, ιδού άγγελος Κυρίου φαίνεται κατ' όναρ τω Ιωσήφ εν Αιγύπτω 20 Λέγων· Εγερθείς παράλαβε το παιδίων και την

11 (Is. 60, 6.) Ps. 71, 10. 15 Os, 11, 1. 18 Ιer. 31, 15. 20 (Ex. 4, 19.)

10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.

12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.

14 Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in Aegyptum:

15 Et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.

16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis.

17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem :

18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph in Aegypto,

20 Dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem

11 (Is. 60, 6.) Ps. 71, 10. 20 (Ex. 4, 19.)

15 Os. 11, 1.

18 Ier. 31, 15.

« PoprzedniaDalej »