Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT IV.

Partitio Historic Civilis in Ecclesiasticam, Litterariam, et (quæ generis nomen retinet) Civilem: quòdque Historia Litteraria desideretur. Ejus conficiendæ Præcepta.

HISTORIAM Civilem in tres species rectè dividi putamus primò, Sacram, sive Ecclesiasticam; deindè, eam quæ generis nomen retinet, Civilem; postremò, Litterarum et Artium. Ordiemur autem ab eâ specie, quam postremò posuimus; quia reliquæ duæ habentur, illam autem inter Desiderata referre visum est. Ea est Historia Litterarum. Atque certè historia mundi, si hâc parte fuerit destituta, non absimilis censeri possit statuæ Polyphemi, eruto oculo; cùm ea pars imaginis desit, quæ ingenium et indolem personæ maximè referat. maximè referat. Hanc licèt desiderari statuamus, nos nihilominùs minimè fugit in scientiis particularibus jurisconsultorum, mathematicorum, rhetorum, philosophorum haberi levem aliquam mentionem aut narrationes quasdam jejunas de sectis, scholis, libris, auctoribus, et successionibus hujusmodi scientiarum ; inveniri etiam de rerum et artium inventoribus tractatus aliquos exiles et infructuosos: attamen justam atque universalem litterarum historiam nullam adhuc editam asserimus. Ejus itaque et argumentum, et conficiendi modum, et usum proponemus.

Argumentum non aliud est, quàm ut ex omni memoriâ repetatur, quæ doctrinæ et artes quibus mundi ætatibus et regionibus floruerint. Earum antiqui

tates, progressus, etiam peragrationes per diversas orbis partes (migrant enim scientiæ, non secùs ac populi), rursùs declinationes, obliviones, instaurationes commemorentur. Observetur simul per singulas artes inventionis occasio et origo, tradendi mos et disciplina, colendi et exercendi ratio et instituta. Adjiciantur etiam sectæ, controversiæ maximè celebres quæ homines doctos tenuerunt, calumniæ quibus patuerunt, laudes et honores quibus decoratæ sunt. Notentur auctores præcipui, libri præstantiores, scholæ, successiones, academiæ, societates, collegia, ordines, denìque omnia quæ ad statum litteratum spectant. Ante omnia etiam id agi volumus (quod Civilis Historiæ decus est, et quasi anima), ut cum eventis caussæ copulentur: videlicèt ut memorentur naturæ regionum ac populorum indolesque apta et habilis, aut inepta et inhabilis ad disciplinas diversas; accidentia temporum, quæ scientiis adversa fuerint aut propitia; zeli et mixturæ religionum; malitiæ et favores legum; virtutes denìque insignes, et efficacia quorundam virorum erga litteras promovendas, et similia. At hæc omnia ita tractari præcipimus, ut non criticorum more in laude et censurâ tempus teratur, sed planè historicè res ipsæ narrentur, judicium parciùs interponatur.

De modo autem hujusmodi historiæ conficiendæ, illud in primis monemus; ut materia et copia ejus non tantùm ab historiis et criticis petatur, verùm etiam ut per singulas annorum centurias, aut etiam minora intervalla, seriatìm ab ultimâ antiquitate facto principio libri præcipui, qui per ea temporis spatia conscripti sunt, in consilium adhibeantur; ut

ex eorum non perlectione (id enim infinitum quiddam esset) sed degustatione, et observatione argumenti, styli, methodi, genius illius temporis litterarius veluti incantatione quâdam a mortuis evocetur.

Quod ad usum attinet, hæc eò spectant non ut honor litterarum et pompa per tot circumfusas imagines celebretur, nec quia, pro flagrantissimo quo litteras prosequimur amore, omnia quæ ad earum statum quoquo modo pertinent usque ad curiositatem inquirere et scire et conservare avemus; sed præcipuè ob caussam magis seriam et gravem. Ea est (ut verbo dicamus) quoniam per talem, qualem descripsimus, narrationem ad virorum doctorum in doctrinæ usu et administratione prudentiam et sollertiam maximam accessionem fieri posse existimamus ; et rerum intellectualium non minùs quàm civilium motus et perturbationes, vitiaque et virtutes, notari posse, et regimen indè optimum educi et institui. Neque enim B. Augustini, aut B. Ambrosii opera ad prudentiam episcopi aut theologi tantum facere posse putamus, quantum si Ecclesiastica Historia diligentèr inspiciatur et revolvatur. Quod et viris doctis ex Historia Litterarum obventurum non dubitamus. Casum enim omninò recipit, et temeritati exponitur, quod exemplis et memoriâ rerum non fulcitur. Atque de Historiâ Litterariâ hæc dicta sint.

CAPUT V.

De Dignitate et Difficultate Historia Civilis. SEQUITUR Historia Civilis specialis, cujus dignitas

atque auctoritas inter scripta humana eminet. Hujus enim fidei exempla majorum, vicissitudines rerum, fundamenta prudentiæ civilis, hominum denìque Ad dignitatem rei

nomen et fama commissa sunt. accedit difficultas non minor. Etenim animum in scribendo ad præterita retrahere et veluti antiquum facere, temporum motus, personarum characteres, consiliorum trepidationes, actionum (tanquam aquarum) ductus, prætextuum interiora, imperii arcana cum diligentiâ scrutari, cum fide et libertate referre, denique verborum lumine sub oculos ponere, magni utique laboris est et judicii; præsertìm cùm antiquiora quæque incerta, recentiora periculo obnoxia reperiantur. Quamobrem et plurima Historiam istam Civilem circumstant vitia; dum plerique narrationes quasdam inopes et plebeias et planè dedecora historiarum conscribant, alii particulares relationes et commentariolos operâ festinatâ et textu inæquali consarciant, alii capita tantùm rerum gestarum percurrant, alii contrà minima quæque et ad summas actionum nihil facientia persequantur, nonnulli nimiâ erga ingenia propria indulgentiâ plurima audactèr confingant, ast alii non tam ingeniorum suorum quàm affectuum imaginem rebus imprimant et addant, partium suarum memores, rerum parùm fideles testes; quidam politica, in quibus sibi complacent, ubique inculcent, et diverticula ad ostentationem quærendo narrationem rerum nimìs levitèr interrumpant; alii in orationum et concionum aut etiam actorum ipsorum prolixitate parùm cum judicio nimii sint: adeò ut satìs constet, non inveniri

inter scripta hominum rarius quidquam, quàm historiam legitimam et omnibus numeris suis absolutam. Verùm nos in præsenti partitionem doctrinarum instituimus ut omissa, non censuram ut vitiosa, notentur. Nunc partitiones Historiæ Civilis persequemur, easque diversorum generum. Minùs enim implicabuntur species, si partitiones diversæ proponantur, quàm si una partitio curiosè per membra deducatur.

CAPUT VI.

Partitio prima Historia Civilis in Memorias, Antiquitates, et Historiam Justam.

HISTORIA Civilis tripartita est, tribus picturarum aut imaginum generibus non absimilis. Videmus enim ex picturis et imaginibus alias imperfectas, ut quibus ultima manus non accesserit, alias perfectas, alias verò vetustate mutilatas et deformatas. Historiam similitèr Civilem (quæ imago rerum et temporum quædam est) in tres species, illis picturarum congruas, partiemur; Memorias scilicèt, Historiam Justam, et Antiquitates. Memoriæ sunt historia inchoata, aut prima et rudia historia lineamenta; Antiquitates verò historia deformata sunt, sive reliquiæ historiæ quæ casu e naufragio temporum ereptæ sunt.

Memoriæ, sive præparationes ad historiam, duplicis generis sunt; quorum alterum Commentarios, alterum Registra vocare placet. Commentarii nudam

« PoprzedniaDalej »