Obrazy na stronie
PDF
ePub

quàm ut salus ad fratres suos non perveniret; ecstasi quâdam caritatis, et impotenti desiderio Boni Communionis, incitati.

Hoc positum, ita ut immotum maneat et inconcussum, nonnullis ex gravissimis in Morali Philosophiâ controversiis finem imponit. Primò enim quæstionem illam determinat, de Vitâ Contemplativâ Activæ præferendâ; idque contra sententiam Aristotelis. Omnes siquidem rationes, quæ ab illo pro Contemplativâ afferuntur, Bonum privatum respiciunt, atque individui tantùm ipsius voluptatem aut dignitatem; quibus in rebus Contemplativa palmam haud dubiè reportat. Etenim Contemplativa non absimilis est comparationi, quâ usus est Pythagoras, ut philosophiæ et contemplationi honorem ac decus assereret. Qui ab Hierone, quisnam esset, interrogatus respondit; "Hieronem non latere, si fortè unquam Olympicis certaminibus interfuisse, id ibì loci contingere, ut veniant eò alii fortunæ suæ in agonibus periculum facturi; alii verò ut mercatores, ad merces distrahendas; alii ut amicos undìque confluentes convenirent, et epulis ac hilaritati indulgerent; alii denìque ut ceterorum essent spectatores: se autem unum esse ex illis, qui spectandi gratiâ venerit." Verùm homines nôsse debent, in hoc humanæ vitæ theatro, Deo et Angelis solùm convenire ut spectatores sint. Neque sanè fieri potuit, ut hâc de re dubitatio in ecclesiâ unquam suscitaretur (utcunque plurimis in ore fuerit dictum illud,' pretiosa in oculis Domini mors sanctorum ejus,' ex quo loco mortem illam civilem, et instituta vitæ monasticæ et regularis attollere so

eant), nisi illud etiam unà subesset, quòd vita illa monastica merè Contemplativa non sit, verùm planè in Officiis Ecclesiasticis versetur; qualia sunt jugis oratio, et votorum sacrificia Deo oblata, librorum itèm theologicorum multo in otio conscriptio ad legis divinæ doctrinam propagandam; quemadmodum et Moses fecit, cùm per tot dies in montis secessu moratus esset. Quin etiam Henoch ab Adamo septimus, qui videtur fuisse princeps Vitæ Contemplativæ (etenim cum Deo ambulâsse perhibetur) nihilominùs Ecclesiam prophetiæ libro, qui etiam a Sancto Judâ citatur, dotavit. Contemplativam verò quòd attinet meram, et in seipsâ terminatam, quæque radios nullos sive caloris sive luminis in societatem humanam diffundat, nescit eam certè Theologia.

Determinat etiam quæstionem, tantâ contentione agitatam, inter scholas Zenonis et Socratis ex unâ parte, qui felicitatem in virtute aut solâ aut adornatâ (cujus semper in officiis vitæ partes potissima) collocârunt, et reliquas complures sectas et scholas ex alterâ parte; veluti scholas Cyrenaïcorum et Epicureorum, qui eam in voluptate constituerunt, virtutem autem (sicut fit in comoediis aliquibus, ubì hera cum famulâ vestem mutet) planè ancillam statuerunt, utpotè sine quâ voluptati commodè ministrari non posset: nec minùs illam alteram Epicuri scholam quasi reformatam, quæ felicitatem nihil aliud esse prædicabat quàm animi tranquillitatem et serenitatem, a perturbationibus liberi et vacui; ac si Jovem de solio deturbare vellent et Saturnum cum aureo sæculo reducere, quandò neque estas nec bruma

fuissent; non ver, nec autumnus; sed una et æquabilis aëris temperies: denìque et illam explosam Pyrrhonis et Herilli scholam, qui sitam autumaverunt felicitatem in scrupulis quibusque animi prorsùs eliminandis; nullam statuentes fixam et constantem boni aut mali naturam, sed actiones pro bonis aut malis habentes, prout ex animo motu puro et irrefracto, aut contra cum aversatione et reluctatione, prodirent; quæ tamen opinio in hæresi Anabaptis. tarum revixit, qui cuncta metiebantur juxta motus et instinctus spiritûs, et constantiam vel vacillationem fidei. Liquet autem ista, quæ recensuimus, omnia ad privatam animorum tranquillitatem et complacentiam, nullo modo autem ad Bonum Communionis, spectare.

Porrò redarguit etiam Philosophiam Epicteti, qui hoc utitur præsupposito; felicitatem in iis poni debere quæ in potestate nostrâ sunt, ne scilicèt fortunæ et casibus simus obnoxii; quasi verò non multo fuerit felicius in rectis et generosis intentionibus et finibus, qui publicum bonum amplectantur, successu destitui et frustrari, quàm in omnibus quæ ad privatam tantùm fortunam nostram referuntur voti perpetuò compotes fieri. Sicut Consalvus, Neapolim digito militibus indicans, generosâ voce testatus est;

Multo sibi optatiùs fore, unum pedem promovendo, ad interitum certum ruere ; quàm unius pedis recessu, vitam in multos annos producere." Cui etiam concinit Cœlestis Dux et Imperator, qui pronunciavit 'Conscientiam bonam juge esse convivium;' quibus verbis apertè significat mentem bonarum intentionum

sibi consciam, utcunqùe successu careat, verius et purius et naturæ magis consentaneum præbere gaudium, quàm universum illum apparatum, quo instrui possit homo, vel ut desideriis suis fruatur, vel ut animo conquiescat.

Redarguit itidèm Philosophiæ abusum illum, circa Epicteti tempora grassari cœptum: nempè quòd Philosophia versa fuerit in genus quoddam vitæ professorium, et tanquam in artem; quasi scilicèt institutum Philosophiæ esset, non ut perturbationes compescerentur et exstinguerentur, sed ut caussæ et occasiones ipsarum evitarentur et summoverentur; ideòque particularis quædam vitæ ratio ad hoc obtinendum ineunda esset: introducendo sanè tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore, cujus meminit Aristoteles; illum scilicèt nihil aliud per totam vitam egisse quàm ut valetudinem curaret, et proindè ab infinitis rebus abstineret corporis interìm usu quasi multatus: ubì si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demùm valetudo maximè est expetenda quæ quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et vincere queat. Eodem modo et animus ille demùm verè et propriè sanus et validus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optimè Diogenes dixisse visus sit, qui eas vires animi laudârit quæ non ad cautè abstinendum sed ad fortitèr sustinendum valerent; quæque animi impetum etiam in maximis præcipitiis cohibere possint, quæque (id quod in equis benè subactis laudatur)

præstent, ut brevissimo spatio et sistere se et vertere possint.

Postremò, redarguit idem teneritudinem quandam et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis et maximè in veneratione habitis notatam ; qui nimis facilè se a rebus civilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent, atque magìs suâ opinione illibati et tanquam sacrosancti viverent: ubì consentaneum esset, constantiam hominis verè moralis talem fore, qualem idem Consalvus in homine militari requirebat ; nimirùm ut honor ejus contexeretur tanquam e telâ crassiore, minimèque tam tenui ut quidvis illud vellicare et lacerare possit.

CAPUT II.

Partitio Boni Individualis, vel Suitatis, in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Partitio Boni Passivi in Bonum Conservativum, et Bonum Perfectivum. Partitio Boni Communionis in Officia Generalia, et Respectiva.

REPETAMUS igitur jam et persequamur primùm Bonum Individuale, et Suitatis. Illud partiemur in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Etenim hæc quoque differentia Boni (non absimilis certè illis appellationibus, quæ Romanis in Economicis erant familiares, Promi scilicèt et Condi) in universâ rerum naturâ impressa reperitur: præcipuè autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se

« PoprzedniaDalej »