Obrazy na stronie
PDF
ePub

posse quàm quæ recepta est. Neque tamen ambigimus, si cui placet hâc arte ad ostentationem abuti, quin possint præstari per eam nonnulla mirabilia et portentosa: sed nihilominùs res quasi sterilis est, eo quo adhibetur modo, ad usus humanos. At illud interim ei non imputamus, quòd naturalem memoriam destruat et super-oneret, ut vulgò objicitur ; sed quòd non dextrè instituta sit ad auxilia memoriæ commodanda in negotiis et rebus seriis. Nos verò hoc habemus (fortassè ex genere vitæ nostro politica) ut quæ artem jactant, usum non præbent, parvi faciamus. Nam ingentem numerum nominum aut verborum semèl recitatorum eodem ordine statìm repetere, aut versus complures de quovis argumento extemporè conficere, aut quidquid occurrit satiricâ aliquâ similitudine perstringere, aut seria quæque in jocum vertere, aut contradictione et cavillatione quidvis eludere, et similia (quorum in facultatibus animi haud exigua est copia, quæque ingenio et exercitatione ad miraculum usque extolli possunt); hæc certè omnia, et his similia, nos non majoris facimus quàm funambulorum et mimorum agilitates et ludicra. Etenim eadem fermè res sunt; cùm hæc corporis, illa animi viribus abutantur, et admirationis forsitàn aliquid habeant, dignitatis parùm.

Ars autem Memoriæ duplici nititur intentione; Prænotione, et Emblemate. Prænotionem vocamus abscissionem quandam investigationis infinitæ. Cùm enim quis aliquid revocare in memoriam conatur, si nullam Prænotionem habeat aut perceptionem ejus

quod quærit, quærit certè et molitur, et hàc illàc discurrit tanquam in infinito. Quòd si certam aliquam Prænotionem habeat, statìm abscinditur infinitum, et fit discursus Memoriæ magìs in vicino, ut venatio damæ intra septa. Itaque et ordo manifestò juvat Memoriam. Subest enim Prænotio, id quod quæritur tale esse debere ut conveniat cum ordine. Similitèr carmina faciliùs discuntur memoritèr quàm prosa. Si enim hæretur in aliquo verbo, subest Prænotio, tale debere esse verbum quod conveniat cum versu. Atque ista Prænotio est Artificialis Memoriæ pars prima. Nam in Artificiali Memoriâ locos habemus jam antè digestos et paratos; imagines extemporè, prout res postulat, conficimus: at subest Prænotio, talem esse debere imaginem, qualis aliquatenùs conveniat cum loco: id quod vellicat Memoriam, et aliquo modo munit ad rem quam quærimus. Emblema verò deducit intellectuale ad sensibile: sensibile autem semper fortiùs percutit Memoriam, atque in eâ faciliùs imprimitur quàm intellectuale; adeò ut etiam brutorum memoria per sensibile excitetur, per intellectuale minimè. Itaque faciliùs retineas imaginem venatoris leporem persequentis, aut pharmacopoi pyxides ordinantis, aut pedantii orationem habentis, aut pueri versus memoritèr recitantis, aut mimi in scenâ agentis, quàm ipsas notiones inventionis, dispositionis, elocutionis, memoriæ, actionis. Sunt et alia, quæ pertinent ad Memoriam juvandam, ut modò diximus; sed Ars, quæ jam habetur, ex

his duobus jam præmissis consistit. Particulares autem artium defectus persequi, fuerit ab instituto nostro recedere. Igitur de Arte Retinendi, sive Custodiæ, hæc dicta sint. Jam verò ad quartum membrum Logicæ, quod Traditionem et Elocuti

onem tractat, ordine
pervenimus.

FRANCISCI BACONI

BARONIS

DE

VERULAMIO,

VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER SEXTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Traditiva in Doctrinam de Organo Sermonis, Doctrinam de Methodo Sermonis, et Doctrinam de Illustratione Sermonis. Partitio Doctrinæ de Organo Sermonis in Doctrinam de Notis Rerum, De Locutione, et De Scriptione; quarum dua posteriores duæ Grammaticam constituunt, ejusque partitiones sunt. Partitio Doctrina de Notis Rerum in Hieroglyphica, et Characteres Reales. Partitio Secunda Grammaticæ in Litterariam, et Philosophantem. Aggregatio Poëseos, quoad Metrum, ad Doctrinam de Locutione. Aggregatio Doctrina de Ciphris ad Doctrinam de Scriptione.

CONCEDITUR certè cuivis, Rex Optime, seipsum et sua ridere et ludere. Quis igitur novit, num fortè

« PoprzedniaDalej »