Obrazy na stronie
PDF
ePub

ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, terrân, aquâ, aëre. Chemici autem fanaticam instruxerunt rerum universarum phalangem, inanissimo commento inveniri fingentes in quatuor illis suis elementis (cœlo, aëre, aquâ, et terrâ), species singulas parallelas invicem et conformes. Tertium exemplum est superiori finitimum; quòd homo fiat quasi Norma et Speculum Naturæ. Neque enim credibile est (si singula percurrantur, et notentur) quantum agmen Idolorum philosophiæ immiserit naturalium operationum ad similitudinem actionum humanarum reductio: hoc ipsum, inquam, quod putetur talia Naturam facere qualia homo facit. Neque multò meliora sunt ista quàm hæresis Anthropomorphitarum, in cellis ac solitudine stupidorum monarchorum orta; aut sententia Epicuri huic ipsi in Paganismo respondens, qui Diis humanam figuram tribuebat. non opus fuit Velleio Epicureo interrogare, " Cur Deus cœlum stellis et luminibus, tanquam ædilis, ornâsset?" Nam si summus ille opifex ad modum ædilis se gessisset, in pulcrum aliquem et elegantem ordinem stellas digerere debuisset, operosis palatiorum laquearibus consimilem; cùm e contrà ægrè quis ostendat in tam infinito stellarum numero figuram aliquam vel quadratam, vel triangularem, vel rectilinearem. Tanta est harmoniæ discrepantia inter spiritum hominis et spiritum mundi.

At

Quod ad Idola Specûs attinet, illa ortum habent ex propriâ cujusque naturâ et animi et corporis ; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et for

Pul

tuitis rebus quæ singulis hominibus accidunt. cherrimum enim emblema est illud de Specu Platonis. Siquidem si quis (missâ illâ exquisitâ parabolæ subtilitate) a primâ infantiâ in antro, aut cavernâ obscurâ et subterraneâ, ad maturam usque ætatem degeret, et tunc derepentè in aperta prodiret, et hunc cœli et rerum apparatum contueretur; dubium non est, quin animum ejus subirent et perstringerent quamplurimæ miræ et absurdissimæ phantasiæ. Nos verò scilicèt sub aspectu cœli degimus, intereà tamen animi in cavernis corporum nostrorum conduntur; ut infinitas errorum et falsitatum imagines haurire necesse sit, si e specu suâ rarò tantùm et ad breve aliquod tempus prodeant, et non in contemplatione naturæ perpetuò tanquam sub dio morentur. blemati siquidem ille de Specu Platonis optimè convenit parabola illa Heracliti, quòd homines scientias in mundis propriis et non in mundo majore quærant.

Em

At Idola Fori molestissima sunt, quæ ex fœdere tacito inter homines de Verbis et Nominibus impositis se in intellectum insinuârunt. Verba autem plerùmque ex captu vulgi induntur, atque per differentias quarum vulgus capax est res secant; cùm autem intellectus acutior aut observatio diligentior res meliùs distinguere velit, verba obstrepunt. Quod verò hujus remedium est, definitiones scilicèt, in plurimis huic malo mederi nequit ; quoniam et ipsæ definitiones ex verbis constent, et verba gignant verba. Etsi autem putemus verbis nostris nos imperare, et illud facilè dictu sit," Loquendum esse ut vulgus,

sentiendum ut sapientes ;" quinetiam vocabula artium, quæ apud peritos solùm valent, huic rei satisfacere videri possint; et definitiones, de quibus diximus, artibus præmissæ (secundum prudentiam Mathematicorum) vocabulorum pravas acceptiones corrigere valeant; attamen hæc omnia non sufficiunt, quo minùs verborum præstigiæ et incantationes plurimis modis seducant, et vim quandam intellectui faciant, et impetum suum (more Tartarorum sagittationis) retrò in intellectum, undè profecta sint, retorqueant. Quare altiore et novo quodam remedio ad hoc malum opus est; verum hæc jam cursìm perstringimus, interìm desiderari pronunciantes hanc doctrinam quam Elenchos magnos, sive de Idolis animi humani nativis et adventitiis, appellabimus. Ejus autem tractationem legitimam ad Organum Novum referimus.

Superest Artis Judicandi Appendix quædam insignis, quam etiam desiderari statuimus. Siquidem Aristoteles rem notavit, modum rei nullibì persecutus est. Ea tractat, quales demonstrationes ad quales materias sive subjecta applicari debeant; ut hæc doctrina tanquam Judicationes Judicationum contineat. Optimè enim Aristoteles "neque demonstrationes ab oratoribus, neque suasiones a mathematicis, requiri debere" monet. Ut si in probationis genere aberretur, judicatio ipsa non absolvatur. Quandò verò sint quatuor Demonstrationum genera, vel per Consensum immediatum et Notiones communes, vel per Inductionem, vel per Syllogismum, vel per eam, quam rectè vocat Aristoteles Demonstrationem in Orbem (non a notioribus scilicèt, sed tanquam de

plano); habent ha demonstrationes singulæ certa subjecta et materias Scientiarum in quibus pollent, alia a quibus excluduntur. Etenim rigor et curiositas in poscendo probationes nimiùm severas in aliquibus, multò magis facilitas et remissio in acquiescendo probationibus levioribus in aliis, inter ea sunt numeranda, quæ detrimenti plurimum et impedimenti Scientiis attulerunt. Atque de Arte Judicandi hæc dicta sint.

CAPUT V.

Partitio Artis Retinendi sive Retentivæ in Doctrinam de Adminiculis Memoriæ, et Doctrinam de Memoriâ ipsa. Partitio Doctrinæ de Memoriâ ipsâ in Prænotionem, et Emblema.

ARTEM Retinendi, sive Custodiendi, in duas Doctrinas partiemur; Doctrinam scilicèt de Adminiculis Memoriæ, et Doctrinam de Memoriâ ipsâ. Adminiculum Memoriæ planè scriptio est: atque omninò monendum, quòd Memoria sine hoc adminiculo rebus prolixioribus et accuratioribus impar sit, neque ullo modo nisi de scripto recipi debeat. Quod etiam in Philosophiâ Inductivâ, et interpretatione Naturæ, præcipuè obtinet. Tam enim possit quis calculationes Ephemeridis memoriâ nudâ absque scripto absolvere, quàm interpretationi naturæ per meditationes et vires memoriæ nativas et nudas sufficere,

nisi eidem memoriæ per tabulas ordinatas ministretur. Verùm missâ Interpretatione Naturæ, quæ Doctrina nova est, etiam ad veteres et populares Scientias haud quidquam ferè utilius esse possit quàm Memoriæ Adminiculum solidum et bonum; hoc est, digestum probum et eruditum Locorum Communium. Neque tamen me fugit, quòd relatio eorum quæ legimus aut discimus in Locos Communes damno eruditionis ab aliquibus imputetur, ut quæ lectionis cursum remoretur, et memoriam ad feriandum invitet. Attamen quoniam adulterina res est in Scientiis præcocem esse et promptum, nisi etiam solidus sit et multiplicitèr instructus, diligentiam et laborem in Locis Communibus congerendis magni prorsùs rem esse usûs et firmitudinis in studiis judicamus; veluti quæ Inventioni copiam subministret, et aciem judicii in unum contrahat. Verum est tamen inter methodos et syntaxes Locorum Communium, quas nobis adhuc videre contigit, nullam reperiri quæ alicujus sit pretii, quandoquidem in titulis suis faciem prorsùs exhibeant magis scholæ quâm mundi; vulgares et pædagogicas adhibentes divisiones, non autem eas quæ ad rerum medullas et interiora quovis modo penetrent.

Circa Memoriam autem ipsam, satìs segnitèr et languidè videtur adhuc inquisitum. Exstat certè de eâ ars quæpiam; verùm nobis constat tum meliora præcepta de Memoriâ confirmandâ et ampliandâ haberi posse quàm illa ars complectitur, tum practicam illius ipsius artis meliorem institui

« PoprzedniaDalej »