Obrazy na stronie
PDF
ePub

serpentes, qui humi reptant; circumgerentes animas instar speculi sanè, sed menstruati.

Venimus jam ad doctrinam circa Usum et Objecta Facultatum Animæ Humanæ. Illa duas habet partes, easque notissimas et consensu receptas, Logicam et Ethicam nisi quòd Doctrinam Civilem, quæ vulgò ut pars Ethicæ collocatur, jam antè emancipaverimus, et in integram doctrinam de Homine Congregato sive in societate constituerimus; hîc tantùm de Homine segregato tractantes. Logica de Intellectu et Ratione, Ethica de Voluntate, Appetitu, et Affectibus disserit: altera Decreta, altera Actiones progignit. Verum quidem est, quòd Phantasia in utrâque provinciâ, tam judiciali quàm ministeriali, legati cujusdam aut internuncii, aut procuratoris reciproci vices gerit. Nam Sensus idola omnigena Phantasiæ tradit, de quibus postèa Ratio judicat: at Ratio vicissìm idola electa et probata Phantasiæ transmittit, priusquàm fiat executio decreti. Siquidem motum voluntarium perpetuò præcedit, eumque incitat Phantasia; adeò ut Phantasia sit utrique, tam Rationi quàm Voluntati, instrumentum commune: nisi quòd Janus iste bifrons sit, et duas obvertat facies. Facies enim, Rationem aspiciens, veritatis habet effigiem; facies autem, Actionem aspiciens, effigiem bonitatis: quæ tamen sint facies, quales decet esse sororum."

Neque verò merus et nudus internuncius est Phantasia, sed auctoritatem non exiguam vel accipit, vel usurpat, præter delationem simplicem mandati. Rectè enim Aristoteles; "Id imperii habet Anima

in Corpus, quod dominus in mancipium: Ratio verô in Phantasiam, quod in liberâ civitate magistratus in civem," ad quem possit suâ vice redire dominatio. Videmus enim quòd in iis, quæ sunt fidei et religionis, Phantasia supra ipsam Rationem scandat et evehatur : non quòd illuminatio divina locum habeat in Phantasiâ (quin potiùs in ipsâ arce mentis et intellectûs); verùm quemadmodum Gratia Divina in virtutibus utitur motibus Voluntatis, ita similitèr Gratia Divina in illuminationibus utitur motibus Phantasiæ; undè fit ut Religio semper aditum sibi ac viam ad animum quæsiêrit per similitudines, typos, parabolas, visiones, insomnia. Rursùs haud humile est regnum Phantasiæ in persuasionibus, a vi eloquentiæ insinuatis. Nam ubì per orationis artificia hominum animi demulcentur, inflammantur, et in quamcunque partem pertrahuntur; totum illud fit per exsuscitationem Phantasiæ, quæ impotens jam facta non solùm Rationi insultat, verùm eidem vim quodammodò facit partìm occœcando, partìm exstimulando. Neque tamen caussa videtur, cur a partitione priore discedamus. Nam Phantasia Scientias ferè non parit: siquidem Poësis (quæ a principio Phantasiæ attributa est) pro lusu potiùs ingenii quàm pro scientiâ habenda. Potestatem autem Phantasia in naturalibus doctrinæ de Anima paullò antè assignavimus. Eam verò quam habet cum Rhetoricâ cognationem illi ipsi arti, de quâ infrà tractabimus, remitti par est.

Pars ista Humanæ Philosophiæ, quæ ad Logicam spectat, ingeniorum plurimorum gustui ac palato

minùs grata est; et nihil aliud videtur quàm spinosæ subtilitatis laqueus ac tendicula. Nam sicut verè dicitur, Scientiam esse animi pabulum;' ita in hoc pabulo appetendo et deligendo plerique palatum nacti sunt Isrraëlitarum simile in deserto, quos cupido incessit redeundi ad ollas carnium, mannæ autem fastidium cepit: quæ licèt cibus fuerit cœlestis, minùs tamen sentiebatur almus et sapidus. Eodem modo (ut plurimùm) illæ Scientiæ placent, quæ habent infusionem nonnullam carnium magìs esculentam; quales sunt Historia Civilis, Mores, Prudentia Politica, circa quas hominum cupiditates, laudes, fortunæ vertuntur et occupatæ sunt. istud lumen siccum plurimorum mollia et madida ingenia offendit et torret. Ceterùm unamquamque rem propriâ si placet dignitate metiri, Rationales Scientiæ reliquarum omninò claves sunt. Atque quemadmodum manus instrumentum instrumentorum, anima forma formarum, ita et illæ artes artium ponendæ sunt. Neque solùm dirigunt, sed et roborant; sicut sagittandi usus et habitus non tantùm facit ut meliùs quis collimet, sed ut arcum tendat fortiorem.

At

Artes Logicæ quatuor numero sunt, divisæ ex finibus suis in quos tendunt. Id enim agit homo in Rationalibus, aut ut inveniat quod quæsiverit, aut judicet quod invenerit, aut retineat quod judicaverit, aut tradat quod retinuerit. Necesse igitur est, ut totidem sint Artes Rationales; Ars Inquisitionis seu Inventionis, Ars Examinis seu Judicii, Ars Custodiæ seu Memoriæ, et Ars Elocutionis seu Traditionis. De quibus jam sigillatìm dicemus.

CAPUT II.

Partitio Inventivæ in Incentivam Artium, et Årgumentorum: quodque prior harum, quæ eminet, desideretur. Partitio Inventive Artium in Experientiam Litteratam, et Organum Novum. Delineatio Experientia Litteratæ.

INVENTIONIS duæ sunt species, valdè profectò inter se discrepantes; una Artium et Scientiarum, altera Argumentorum et Sermonum. Priorem harum desiderari prorsùs pronuncio. Qui quidem talis mihi videtur esse defectus, ac si quis in Inventario conficiendo bonorum alicujus defuncti ita referat, Numeratæ pecuniæ nihil.' Ut enim cetera omnia pecuniâ parantur, ita et per hanc artem reliquæ acquiruntur. Atque sicut India Occidentalis nunquam nobis inventa fuisset, nisi præcessisset Acûs Nautica inventio; licèt regiones illæ immensæ, Versoriæ motus pusillus sit: ita non est cur miretur quispiam in Artibus perlustrandis et promovendis ampliores progressus factos non esse, quandoquidem Ars ipsa inveniendi et perlustrandi Scientias hactenùs ignoretur.

Hanc Scientiæ desiderari partem planè in confesso est. Primò enim Dialectica nihil profitetur, immò ne cogitat quidem de inveniendis Artibus sive Mechanicis sive (quas vocant) Liberalibus; aut etiam de illarum operibus, harum verò axiomatibus eliciendis; sed quasi præteriens homines alloquitur et dimittit, edicens ut cuique in suâ arte credant. Celsus vir

VOL. VIII.

S

prudens, non solum medicus (licèt moris sit omnibus
in laudes artis propriæ effundi) gravitèr et ingenuè
de Empiricis et
et Dogmaticis medicorum sectis
loquens, fatetur; "Medicamenta et remedia priùs
fuisse inventa, de caussis verò et rationibus posteriùs
disceptatum: non ordine converso, caussas ex naturâ
rerum primò erutas fuisse, easque inventioni reme-
diorum præluxisse." At Plato non semèl innuit,
"Particularia infinita esse; maximè rursùs generalia
minùs certa documenta exhibere: medullam igitur
Scientiarum, quâ artifex ab imperito distinguitur,
in mediis propositionibus consistere, quas per singulas
Scientias tradidit et docuit experientia. Quin et
illi, qui de primis rerum inventoribus aut Scientia-
rum originibus verba fecerunt, casum potiùs quam
artem celebrârunt; atque animalia bruta, quadru-
pedes, aves, pisces, serpentes magis quàm homines,
tanquam Scientiarum doctores, introduxerunt:

"Dictamnum Genitrix Dictæâ carpit ab Idâ,
Puberibus caulem foliis, et flore comantem

Purpureo: non illa feris incognita capris

Gramina, cùm tergo volucres hæsêre sagittæ."

Adeò ut minimè mirum sit, cùm in more apud antiquos fuerit rerum utilium inventores consecrare, apud Ægyptios gentem priscam (cui plurimæ Artes initia sua debent) templa plena fuisse simulacris brutorum, hominum verò simulacris propè

vacua;

66

Omnigenûmque Deûm monstra, et latrator Anubis,

Contrà Neptunum, et Venerem, contràque Minervam, &c.”

Quòd si malis, ex traditione Græcorum, Artes

« PoprzedniaDalej »