Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt potiores.

Atque sic doctrinam, quæ circa

Corpus Hominis versatur, quod Animæ pro tabernaculo duntaxat est, claudimus.

CAPUT III.

Partitio Philosophiæ Humanæ circa Animam, in Doctrinam de Spiraculo et Doctrinam de Anima Sensibili sive Productá. Partitio secunda ejusdem Philosophiæ in Doctrinam de Substantiâ et Facultatibus Anima et Doctrinam de Usu et Objectis Facultatum. Appendices duæ Doctrina de Facultatibus Animæ ; Doctrina de Divinatione Naturali, et Doctrina de Fascinatione. Distributio Facultatum Anime Sensibilis,

in Motum et Sensum.

VENIAMUS ad doctrinam de Animâ Humanâ; e cujus thesauris omnes ceteræ doctrinæ depromptæ sunt. Ejus duæ sunt partes; altera tractat de Animâ Rationali, quæ divina est; altera de Irrationali, quæ communis est cum brutis. Notavimus autem paullò superiùs (ubì de Formis loquebamur) differentes illas duas Animarum emanationes, quæ in primâ utriusque creatione se dant conspiciendas; nimirùm, quòd altera ortum habuerit a spiraculo Dei, altera e matricibus elementorum. Nam de Animæ Rationalis generatione primitivâ ita ait Scriptura; " Formavit hominem de limo terræ, et spiravit in faciem ejus spiraculum vitæ." At generatio Animæ Irrationalis, sive Brutorum, facta est per verba illa, "Producat aqua,"" Producat terra ;"hæc autem Anima (qualis est

in homine) Animæ Rationali organum tantùm est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodùm in brutis, e limo terræ. Neque enim dictum est, "Formavit corpus hominis de limo terræ," sed "Formavit hominem;" integrum scilicèt hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinæ generalis circa Animam Humanam, doctrinam de Spiraculo appellabimus; Secundam verò, doctrinam de Animâ Sensibili sive Productâ. Neque tamen, cùm hactenùs Philosophiam solam tractemus (quippè Sacram Theologiam in fine operis collocavimus) partitionem istam a Theologiâ mutuaremur nisi etiam cum principiis Philosophiæ conveniret. Plurimæ enim et maximæ sunt Animæ Humanæ præcellentiæ supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifestæ. Ubicùnque autem tot et tantarum invenitur excellentiarum symbolum, ibì meritò semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimiùm placet confusa illa et promiscua philosophorum de Animæ functionibus tractatio: ac si Anima Humana gradu potiùs quàm specie discriminata esset ab animâ brutorum; non alitèr quàm sol inter astra, aut aurum inter metalla.

Subjungenda est etiam partitio alia doctrinæ generalis circa Animam Humanam, antequàm de speciebus fusiùs loquamur. Etenìm quæ de specicbus posteà dicemus utramque partitionem, tum illam quam jam modò posuimus, tum istam quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de Substantiâ et Facultatibus

Animæ, et doctrinam de Usu et Objectis Facul

tatum.

Præmissis itaque his partitionibus geminis, ad Species accedamus. Doctrina de Spiraculo, eademque de Substantiâ Animæ Rationalis, complectitur inquisitiones illas de naturâ ejus; utrum Nativa sit illa, an Adventitia; Separabilis, an Inseparabilis ; Mortalis, an Immortalis; quatenùs legibus materiæ alligata, quatenùs minimè; et similia? Quæ verò hujus sunt generis, licèt etiam in philosophiâ et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint quàm adhuc habetur, utcunque tamen in fine religioni determinanda et definienda rectiùs transmitti censemus; alitèr enim erroribus haud paucis, et sensûs illusionibus, omninò exponentur. Etenim cùm substantia Animæ in creatione suâ non fuerit extracta aut deducta ex massâ cœli et terræ, sed immediatè inspirata a Deo, cùmque leges cœli et terræ sint propria subjecta philosophiæ; quomodò possit cognitio de Substantiâ Animæ Rationalis ex philosophiâ peti et haberi? Quinimmò ab eâdem inspiratione divinâ hauriatur, a quâ substantia animæ primò emanavit.

Doctrina verò de Animâ Sensibili sive Productâ, etiam quatenùs ad Substantiam ejus, verè inquiritur: at ea inquisitio nobis quasi desiderari videtur. Quid enim ad doctrinam de Substantiâ Animæ faciunt actus ultimus et forma Corporis, et hujusmodi nugæ logica? Anima siquidem Sensibilis sive Brutorum planè substantia corporea censenda est, a calore attenuata et facta invisibilis; aura (inquam) ex naturâ flammeâ et aëreâ conflata, aëris mollitie

[merged small][ocr errors][merged small]

ad impressionem recipiendam, ignis vigore ad actionem vibrandam dotata; partìm ex oleosis, partìm ex aqueis nutrita; corpore obducta, atque in animalibus perfectis in capite præcipuè locata, in nervis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata; quemadmodum Bernardinus Telesius, et discipulus ejus Augustinus Donius, aliquâ ex parte non omninò inutilitèr asseruerunt. Itaque de hâc doctrinâ diligentior fiat inquisitio: eo magis, quòd hæc res non benè intellecta opiniones superstitiosas et planè contaminatas, et dignitatem Animæ Humanæ pessimè conculcantes, de Metempsychosi et lustrationibus animarum per periodos annorum, denique de nimìs propinquâ Animæ Humanæ erga animas brutorum per omnia cognatione peperit. Est autem hæc Anima in brutis anima principalis, cujus corpus brutorum organum; in homine autem, organum tantùm est ipsa Animæ Rationalis, et Spiritûs potiùs appellatione quàm Animæ indigitari possit. Atque de Substantiâ Animæ hactenus.

Facultates autem Animæ notissimæ sunt; Intellectus, Ratio, Phantasia, Memoria, Appetitus, Voluntas, denìque universæ illæ, circa quas versantur scientiæ Logicæ et Ethicæ. Sed in doctrinâ de Animâ origines ipsarum tractari debent, idque physicè, prout Anima innatæ sint et adhæreant; usus tantùm ipsarum, et objecta, illis alteris artibus deputantur. Atque in hâc parte nihil egregii, ut nobis videtur, adhuc repertum est; quanquam desiderari eam haud sanè dixerimus. Habet etiam pars ista, De Facultatibus Animæ, Appendices duas; quæ et ipsæ, quemadmodum tractantur, potiùs fumos nobis exhibuerunt

quàm flammam aliquam lucidam veritatis. Altera harum est doctrina de Divinatione Naturali; altera de Fascinatione.

Divinationem ab antiquis, nec malè, in duas partes divisam habemus; Artificialem, et Naturalem. Artificialis ratiocinando, ex indicatione signorum, prædictionem colligit: Naturalis, ex ipsâ animi præsensione internâ, absque signorum adminiculis, præsagit. Artificialis duplex; altera argumentatur ex caussis, altera ex experimentis tantùm cœcâ quâdam auctoritate: quæ posterior, ut plurimùm, superstitiosa est; quales erant ethnicorum disciplinæ circa inspectionem extorum, volatum avium, et similia. Etiam Chaldæorum astrologia sollennior, non multò melior. At Artificialis Divinatio utraque inter diversas Scientias spargitur. Habet Astrologus prædictiones suas, ex situ astrorum: habet etiam Medicus suas de morte ingruente, de convalescentiâ, de symptomatibus morborum superventuris ex urinis, pulsibus, aspectu ægrorum, et similibus. Habet et Politicus suas; "O urbem venalem, et citò perituram si emptorem invenerit:" cujus vaticinii fides non, diù morata est; impleta primùm in Syllâ, posteà in Cæsare. Hujusmodi igitur prædictiones præsentis non sunt instituti, verùm ad artes proprias remitti debent. Naturalis autem Divinatio, ex vi scilicèt internâ animi ortum habens, ea demùm est de quâ nunc agitur. Hæc duplex est; altera Nativa, altera per Influxum. Nativa hoc nititur suppositionis fundamento; quòd Anima in se reducta atque collecta, nec in corporis organa diffusa, habeat ex vi propriâ

« PoprzedniaDalej »