Obrazy na stronie
PDF
ePub

potest et admirabilia complura secreta circa attributa ejus, et multò magis circa regimen et dispensationem super Universum, etiam sobriè ex iisdem elici et manifestari queunt; estque istud argumentum a nonnullis utilitèr pertractatum. Verùm ex intuitu rerum naturalium, atque humanæ rationis principiis, de fidei mysteriis vel ratiocinari vel etiam suadere vehementiùs, aut rursùs ea curiosius introspicere et ventilare, et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo judicio fuerit. "Da Fidei quæ Fidei sunt." Nam vel ethnici in illustri illâ et divinâ, de Aureâ Catenâ, fabulâ hoc ipsum concedunt, "quòd Jovem de cœlo ad terras deducere nec homines potuerunt nec Dii; e contrario, quòd Jupiter pertrahere eos potuerit e terrâ ad cœlum." Quare frustrà sudaverit, qui cœlestia religionis arcana nostræ rationi adaptare conabitur. Decebit potiùs mentes nostras ad cœlestis veritatis thronum adorandum attollere. In hâc igitur parte Theologiæ Naturalis tantùm abest ut defectum aliquem observem, ut excessum potiùs reperiam; ad quem subnotandum paullùm sum digressus propter maxima incommoda et pericula, quæ ex eo tum religioni, tum philosophiæ impendent; utpotè qui et religionem hæreticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam.

Secùs est, quod ad Angelorum et Spirituum naturam attinet, quæ nec inscrutabilis est nec interdicta; ad quam etiam ex affinitate, quam habet cum animâ humanâ, aditus magnâ ex parte est patefactus.

Præcipit certè Sacra Scriptura; "Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum, et religione Angelorum, ingerens se in ea quæ non novit." Attamen si hoc monitum diligentèr perpendas, duo duntaxat in eo vetita reperies: adorationem scilicèt, qualis Deo debetur, Angelorum; et fanaticas de iis opiniones vel ultra creaturæ sortem eos efferentes, vel ampliorem de iis cognitionem quàm quis reverà adeptus sit venditantes. Ceterùm sobria circa illos inquisitio, quæ vel per rerum corporearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, vel in animâ humanâ veluti in speculo eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de Spiritibus statuendum immundis, qui a statu suo deciderunt. Consortium cum iis atque usus operæ eorum illicitus est, multò magis qualiscunque cultus vel veneratio. At contemplatio et cognitio illorum naturæ, potestatis, illusionum non solùm ex locis Scripturæ Sacræ, sed ex ratione aut experientiâ, haud postrema pars est sapientiæ spiritualis. Sic certè Apostolus," Stratagematum ejus non ignari sumus." Ac non minùs Dæmonum naturam investigare in Theologiâ Naturali conceditur, quàm venenorum in Physicâ, aut vitiorum in Ethicâ. Hanc autem scientiæ partem de Angelis et Dæmonibus inter Desiderata numerare non licet, quippè quæ ab haud paucis sit tentata. Æquius esset, ut scriptorum in hoc genere pars haud parva aut vanitatis, aut superstitionis, aut subtilitatis inutilis arguantur.

CAPUT III.

Partitio Naturalis Philosophia, in Speculativam et Operativam: quòdque illæ duæ et in intentione tractantis, et in corpore tractatûs, segregari debeant. MISSA igitur Theologia Naturali (cui inquisitionem de Spiritibus, ut Appendicem attribuimus) accedamus ad secundam partem; videlicèt illam de Naturâ, sive Philosophiam Naturalem. Optimè Democritus ; "Scientiam de Naturâ in profundis mineris sive puteis latere demersam." Non malè Chemici; “ Vulcanum alteram naturam esse; quinetiam id celeritèr perficere, quod Natura per ambages et temporis moras solet." Quidni igitur Philosophiam in duas partes secemus, Fodinam et Fornacem; et duo constituamus Philosophorum munera, operarios in mineris et fabros? Sanè utcunque videamur hæc per lusum loqui, tamen hujus generis partitionem utilissimam esse censemus, cùm proponetur vocabulis familiaribus et scholasticis; hoc est, ut dividatur doctrina de Naturâ in inquisitionem Caussarum et productionem Effectuum, Speculativam et Operativam. Altera Naturæ viscera perscrutatur; altera Naturam veluti super incudem efformat. Neque me fugit quàm arcto copulentur vinculo Caussæ et Effectus, ut explicationem eorum aliquatenùs conjungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida et fructuosa Naturalis Philosophia duplicem adhibeat scalam eamque diversam, Ascensoriam et Descensoriam ;

VOL VIII,

M

ab experientiâ ad axiomata, et ab axiomatibus ad nova inventa; consultissimum judico, ut hæ duæ partes, Speculativa, et Operativa, et in intentione tractantis et in corpore tractatûs separentur.

CAPUT IV.

Partitio Doctrina Speculativa de Naturá, in Physicam Specialem, et Metaphysicam ; quarum Physica Caussam Efficientem et Materiam, Metaphysica Caussam Finalem et Formam inquirit. Partitio Physicæ in Doctrinas de Principiis Rerum, De Fabricâ Rerum sive de Mundo, et de Varietate Rerum. Partitio Physica de Varietate Rerum in Doctrinam de Concretis et Doctrinam de Abstractis. Partitio Doctrina de Concretis rejicitur ad easdem Partitiones, quas suscipit Historia Naturalis. Partitio Doctrinæ de Abstractis in Doctrinam de Schematismis Materiæ, et Doctrinam de Motibus. Appendices dua Physica Speculativa, Problemata Naturalia, Placita Antiquorum Philosophorum. Partitio Metaphysicæ in Doctrinam de Formis, et Doctrinam de Caussis Finalibus.

NATURALIS Philosophiæ partem, quæ Speculativa est et theoretica, in Physicam Specialem et Metaphysicam dividere placet. Atque in hâc partitione attendant homines nos vocabulum Metaphysicæ usurpare sensu a recepto et vulgato discrepanti. Hic autem locus admonendi videtur de nostro, in genere, circa usum vocabulorum instituto. Id hujus

modi est, ut tam in præmisso vocabulo Metaphysicæ, quàm in aliis ubì conceptus et notiones nostræ novæ sunt et a receptis recedunt, maximâ certè cum religione antiqua vocabula retineamus. Cùm enim futurum speremus ut ordo ipse et dilucida rerum explicatio, quam subjungere conamur, nos a pravâ vocabulorum quibus utimur intelligentiâ liberent, in ceteris omninò avemus (quatenùs sine veritatis ac scientiarum dispendio fieri possit) vel minimum ab antiquorum aut opinionibus aut loquendi more deflectere. Quâ in re Aristotelis confidentiam proïndè subit mirari, qui impetu quodam percitus contradictionis, et bellum universæ antiquitati indicens, non solùm nova artium vocabula pro libitu cudendi licentiam usurpavit, sed etiam priscam omnem sapientiam exstinguere et delere annisus est. Adeò ut neque nominet uspiam auctores antiquos, neque dogmatum eorum mentionem ullam faciat, nisi quò aut homines perstringeret, aut placita redargueret. Sanè si famam nomini suo ac sequacium turbam affectaverit, hoc rationibus suis in primis accommodatum. Siquidem in veritate philosophicâ afferendâ et recipiendâ idem contingit, quod in veritate Divinâ; "Veni in nomine Patris, nec recipitis me; si quis venerit in nomine suo, eum recipietis." Sed ex hoc cœlesti aphorismo, si quem præcipuè designaverit spectemus (nempè Antichristum omnium sæculorum impostorem maximum); colligere licet istud ipsum, "Venire in nomine suo," nullâ antiquitatis aut si ita loqui licet paternitatis habitâ ratione, rem mali ominis esse ad veritatem; utcunque eam

« PoprzedniaDalej »