Obrazy na stronie
PDF
ePub

blandiatur aliqua doctrina. Hâc enim in re ingeniorum indulgentia et procacitas Musarum majestatem in immensum minuit; ut cùm duces vitæ et signiferi esse debeant, sint non rarò cupiditatum pedissequæ et oblectatrices.

In primis verò nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quæ ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia jampridèm repudiavit. Atque nôrint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes pretium potiundi in immensum augent (sive honores appetant, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque) se res relictas petere, et a compluribus per omnia ferè sæcula post experimentum dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quòd hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit; primùm quòd hedera hyeme virescat, deindè quòd circa tot res (arbores, parietes, ædificia) serpat ac circumfundatur et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigora bruma hedera) virescit, ac vigorem acquirit. Secundò, affectus aliquis in humanâ animâ prædominans omnes ejus actiones et decreta tanquam hedera circumsepit; neque ferè quidquam purum invenias, cui illa claviculas suas non imprimat. Neque mirum est, si superstitiosi ritus Baccho attribuantur; cùm omnis ferè malesanus affectus in pravis religionibus luxurietur, adeò ut hæreticorum colluvies bacchanalia ethnicorum superârit, quorum etiam superstitiones

non minùs cruentæ quàm turpes exstiterunt. Neque itidèm mirum est, si furores a Baccho immitti putentur; cùm et omnis affectus in excessu suo veluti furor brevis sit, et si vehementiùs obsideat et incumbat, in insaniâ sæpiùs terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo inter orgia Bacchi laceratis evidentem parabolam habet: cùm affectus quisque prævalidus erga duas res sit asperrimus, atque infensissimus; quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fit tantùm contemplationis aut spectandi gratiâ, tanquam arbore conscensâ absque omni animi malignitate; neque rursùs, si admonitio illa multâ cum suavitate et dexteritate adhibeatur: verùm utcunque non tolerant orgia aut Pentheum, aut Orpheum. Postremò, illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam rectè traduci potest; quandoquidèm res gestæ nobiles et claræ, atque merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et rectâ ratione et magnanimitate, interdum autem a latente affectu et occultâ cupiditate (utcùnque famæ et laudis celebritate utraque res paritèr gaudeat) proveniant, ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Jovis.

Verùm in theatro nimìs diù moramur; transeamus ad palatium animi; cujus limina majori cum veneratione et curâ ingredi convenit.

FRANCISCI BACONI

BARONIS

DE

VERULAMIO,

VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER TERTIUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Scientiæ in Theologiam, et Philosophiam. Partitio Philosophiæ in Doctrinas tres; de Numine, de Natura, de Homine. Constitutio Philosophie Primæ, ut matris communis omnium.

HISTORIA Omnis, Rex optime, humi incedit, et ducis potiùs officio quàm lucis perfungitur. Poësis autem doctrinæ tanquam somnium: res dulcis, et varia, et volens videri aliquid in se habere divini; quod etiam somnia vendicant. Verùm jam tempus est mihi ut evigilem, et me humo attollam, Philosophiæ et Scientiarum liquidum æthera secans.

Scientia aquarum similis est. Aquarum aliæ descendunt cœlitùs, aliæ emanant e terrâ. Etiam

Scientiarum primaria partitio sumenda est ex fontibus suis horum alii in alto siti sunt, alii hìc infrà. Omnis enim scientia duplicem sortitur informationem. Una inspiratur divinitùs, altera oritur a sensu. Nam quantum ad illam quæ docendo infunditur scientiam, cumulativa ea est, non originalis; sicut etiam fit in aquis, quæ præter fontes primarios ex aliis rivulis in se receptis augescunt. Partiemur igitur scientiam in Theologiam, et Philosophiam. Theologiam hìc intelligimus Inspiratam sive Sacram, non Naturalem, de qua paullò post dicturi sumus. At illam (Inspiratam nimirùm) ad ultimum locum reservabimus, ut cum eâ sermones nostros claudamus; cùm sit portus et sabbatum humanarum contemplationum omnium.

Philosophiæ autem objectum triplex, Deus, Natura, Homo: et triplex itidèm radius rerum. Natura enim percutit intellectum radio directo; Deus autem, propter medium inæquale (creaturas scilicèt), radio refracto; Homo verò, sibi ipsi monstratus et exhibitus, radio reflexo. Convenit igitur partiri Philosophiam in doctrinas tres; Doctrinam de Numine, Doctrinam de Naturâ, Doctrinam de Homine. Quoniam autem partitiones Scientiarum non sunt lineis diversis similes, quæ coëunt ad unum angulum, sed potiùs ramis arborum, qui conjunguntur in uno trunco (qui etiam truncus ad spatium nonnullum integer est et continuus, antequàm se partiatur in ramos); idcircò postulat res, ut priusquàm prioris partitionis membra persequamur, constituatur una scientia universalis quæ sit mater reliquarum, et habeatur in progressu doctrinarum tanquam portio viæ

communis antequàm viæ se separent et disjungant. Hanc Scientiam Philosophiæ Primæ, sive etiam Sapientiæ (quæ olìm Rerum Divinarum atque Humanarum Scientia definiebatur), nomine insignimus. Huic autem scientiæ nulla alia opponitur; cùm ab aliis scientiis potiùs limitibus, intra quos continetur, quàm rebus et subjecto differat, fastigia scilicèt rerum tantummodò tractans. Hanc ipsam utrùm inter Desiderata reponere oporteat, hæsito; sed arbitror tamen poni debere. Equidem invenio farraginem quandam et massam inconditam doctrinæ ex Theologia Naturali, ex Logicâ, ex partibus quibusdam Physicæ (veluti de Principiis, et de Animâ) compositam et congestam; et sublimitate quâdam sermonis hominum qui seipsos admirari amant, tanquam in vertice scientiarum, collocatam. Nos verò misso fastu id tantùm volumus ut designetur aliqua scientia, quæ sit receptaculum Axiomatum, quæ particularium scientiarum non sint propria, sed pluribus earum in commune competant.

Plurima autem id genus Axiomata esse nemo ambigat. Exempli gratiâ, "Si inæqualibus æqualia addas, omnia erunt inæqualia :" regula est ex Mathematicis. Eadem et in Ethicis obtinet, quatenùs ad Justitiam Distributivam: siquidem in Justitiâ Commutativâ, ut paria imparibus tribuantur, ratio æquitatis postulat; at in Distributivâ, nisi imparia imparibus præstentur, iniquitas fuerit maxima. "Quæ in eodem tertio conveniunt, et inter se conveniunt," regula est itidèm ex Mathematicis ; verùm simul tam potens in Logicà, ut syllogismi sit funda

« PoprzedniaDalej »