Obrazy na stronie
PDF
ePub

temporibus, Diaria in navigationibus tantùm et expeditionibus bellicis in usu sunt. Apud antiquos certè regum honori dabatur, ut acta palatii sui in Diaria referrentur; quod videmus factum fuisse sub Ahasuero Persarum rege, qui cùm noctem ageret insomnem Diaria poposcit, ubì conjurationem Eunuchorum recognovit. At in Alexandri Magni Diariis tam pusilla continebantur, ut etiam si fortè ad mensam dormiret in acta reponeretur. Neque enim sicut Annales tantùm gravia, ita Diaria tantùm levia complexa sunt; sed omnia promiscuè et cursìm Diariis excipiebantur, seu majoris seu minoris momenti.

CAPUT X.

Partitio secunda Historiæ Civilis in Meram, et Mixtam.

POSTREMA verò partitio Historiæ Civilis ea sit, ut dividatur in Meram et Mixtam. Mixturæ celebres duæ, altera ex Scientiâ Civili, altera præcipuè ex Naturali. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas non in serie Historiæ continuatas, sed ex delectu auctoris excerptas conscribat: deindè easdem recolat, et tanquam ruminet et sumptâ ab ipsis occasione de rebus politicis disserat. Quod genus Historiæ Ruminatæ nos sanè magnoperè probamus, modò hujusmodi scriptor hoc agat, et hoc se agere confiteatur. Historiam autem Justam ex professo scribenti politica ubìque ingerere, atque per illa filum historiæ interrumpere

intempestivum quiddam et molestum est.

Licèt

enim Historia quæque prudentior politicis præceptis et monitis veluti impregnata sit, tamen scriptor ipse sibi obstetricari non debet.

Mixta etiam est Historia Cosmographica, idque multiplicitèr. Habet enim ex Historiâ Naturali regiones ipsas, atque earum situs et fructus; ex Historiâ Civili urbes, imperia, mores; ex Mathematicis climata et configurationes cœli, quibus tractus mundi subjacent. In quo genere Historiæ, sive scientiæ, est quod sæculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est, hâc nostrâ ætate, mirum in modum fenestratus atque patens. Antiqui certè Zonas et Antipodas noverant ;

"(Nosque ubì primus equis Oriens afflavit anhelis,
Illic sera rubens accendit lumina Vesper),"

idque ipsum magis per demonstrationes quàm per peregrinationes. Verùm ut carina aliqua parva cœlum ipsum æmularetur, atque universum globum terrestrem magis etiam obliquo et flexuoso quàm cœlestia solent itinere circumiverit, ea est nostri sæculi prærogativa: ita ut præsens ætas jure in symbolo suo usurpare possit non tantùm illud Plus ultrà, ubì antiqui usurpabant Non ultrà, atque insupèr illud Imitabile fulmen ubì antiqui Non imitabile fulmen

(Demens qui nimbos et non imitabile fulmen);

verùm et illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile cœlum propter navigationes nostras, quibus circa universum terræ ambitum, cœlestium

corporum more, volvi et circumagi sæpiùs concessum fuit.

Atque hæc præclara, in re nauticâ atque orbe perlustrando, felicitas de ulterioribus etiam progressibus et Augmentis Scientiarum spem magnam facere possit; præsertìm cùm divino videatur consilio esse decretum, ut hæc duo co-æva sint. Sic enim Daniel Propheta, de novissimis temporibus verba faciens, prædicit: "Plurimi pertransibunt et augebitur scientia;" quasi pertransitus sive perlustratio mundi, atque multiplex Augmentum Scientiarum, eidem sæculo destinarentur. Sicut magnâ ex parte jam completum videmus; quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarum periodis aut Revolutionibus (alteri apud Græcos, alteri apud Romanos) eruditione non multùm cedant, eas verò in aliquibus longè superent.

CAPUT XI.

Partitio Historiæ Ecclesiasticæ in Ecclesiasticam specialem, Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos.

HISTORIA Ecclesiastica in genere easdem ferè cum Historiâ Civili partitiones subit. Sunt enim Chronica Ecclesiastica, sunt Vita Patrum, sunt Relationes de Synodis et reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio verò nomine, rectè dividitur in Historiam Ecclesiasticam (generis nomine servato) et Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos sive Provi

dentiæ.

Prima Ecclesiæ Militantis tempora et statum diversum memorat; sive illa fluctuet ut Arca in Diluvio, sive itineretur ut Arca in Eremo, sive consistat ut Arca in Templo: hoc est, Statum Ecclesiæ in Persecutione, in Motu, et in Pace. In hâc parte defectum aliquem non invenio, quin supersunt in illâ complura potiùs quàm desunt. Illud sanè optarem, ut massæ tam prægrandi virtus quoque et sinceritas narrationum responderent.

Secunda pars, quæ est Historia ad Prophetias, ex duobus relativis constat, Prophetiâ ipsâ et ejus Adimpletione. Quaproptèr tale esse debet hujus Operis institutum, ut cum singulis ex Scripturis prophetiis eventuum veritas conjungatur; idque per omnes mundi ætates, tum ad confirmationem fidei, tum ad instituendam disciplinam quandam et peritiam in interpretatione prophetiarum quæ adhuc restant complendæ. Attamen in hâc re admittenda est illa latitudo, quæ Divinis vaticiniis propria est et familiaris; ut adimpletiones eorum fiant et continentèr, et punctualitèr. Referunt enim Auctoris sui naturam, "Cui unus dies tanquam mille anni, et mille anni tanquam unus dies;" atque licèt plenitudo et fastigium complementi eorum plerùmque alicui certæ ætati vel etiam certo momento destinetur, attamen habent interìm gradus nonnullos et scalas complementi per diversas mundi ætates. Hoc opus desiderari statuo; verùm tale est ut magnâ cum sapientiâ, sobrietate, et reverentiâ tractandum sit, aut omninò dimittendum.

Tertia pars, quæ Historia Nemeseos est, sanè in

calamos nonnullorum piorum virorum incidit, sed non sine partium studio: occupata est autem in observandâ Divinâ illâ convenientiâ, quæ nonnunquàm intercedit inter Dei voluntatem revelatam et secretam. Quamvis enim tam obscura sint consilia et judicia Dei, ut homini animali sint penitùs inscrutabilia, quinetiam sæpiùs eorum oculis qui prospiciunt e tabernaculo se subducant; Divinæ tamen sapientiæ visum aliquandò per vices, ad suorum confirmationem et confusionem eorum qui tanquam sine Deo sunt in mundo, ea quasi majoribus characteribus descripta sic proponere conspicienda, ut (sicuti loquitur Propheta) " quivis etiam in cursu ea perlegere possit;" hoc est, ut homines merè sensuales et voluptarii, qui judicia illa Divina prætervehi festinant, neque cogitationes suas in ea unquam defigunt, tamen quamvis properè currant et aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt vindictæ seræ et inopinæ, salutes subitò affulgentes et insperatæ, consilia Divina per ambages rerum tortuosas et stupendas spiras tandem se manifestò expedientia, et similia: quæ valent non solùm ad consolandos animos fidelium, sed ad percellendas et convincendas conscientias improborum.

66

« PoprzedniaDalej »