Obrazy na stronie
PDF
ePub

actionum et eventuum seriem ac connexionem proponunt, prætermissis caussis rerum et prætextibus, initiis quoque earundem et occasionibus, consiliis itidèm et orationibus et reliquo actionum apparatu. Talis enim est propria Commentariorum natura, licèt Cæsari per modestiam quandam cum magnanimitate conjunctam præstantissimæ inter eas quæ exstant historiæ Commentariorum nomen indere placuerit. At Registra duplicis naturæ sunt. Complectuntur enim aut titulos rerum et personarum in serie temporum, quales dicuntur Fasti et Chronologiæ; aut actorum sollennitates, cujus generis sunt principum edicta, senatuum decreta, judiciorum processus, orationes publicè habitæ, epistolæ publicè missæ, et similia, absque narrationis contextu sive filo continuo.

Antiquitates, seu historiarum reliquiæ, sunt (uti jam diximus) tanquam tabulæ naufragii; cùm deficiente et ferè submersâ rerum memoriâ, nihilominùs homines industrii et sagaces, pertinaci quâdam et scrupulosâ diligentiâ ex genealogiis, fastis, titulis, monumentis, numismatibus, nominibus propriis et stilis, verborum etymologiis, proverbiis, traditionibus, archivis et instrumentis tam publicis quàm privatis, historiarum fragmentis, librorum neutiquàm historicorum locis dispersis; ex his inquam omnibus, vel aliquibus, nonnulla temporis diluvio eripiunt et conservant. Res sanè operosa, sed mortalibus grata, et cum reverentiâ quâdam conjuncta; ac digna certè, quæ deletis fabulosis nationum originibus in locum hujusmodi commentitiorum substituatur: sed tamen

eò minus habens auctoritatis, quia paucorum licentiæ subjicitur quod paucis curæ est.

In his imperfectæ historiæ generibus defectum aliquem non puto designandum, cùm sint tanquam imperfectè mixta; ut defectus hujusmodi sit ex ipsâ earum naturâ. Ad epitomas quod attinet (historiarum certè teredines et tineas), eas exulare volumus, quod etiam cum plurimis qui maximè sani fuerunt judicii facimus; utpotè quæ complura nobilissimarum historiarum corpora exederint et corroderint, atque in fæces inutiles demùm redegerint.

CAPUT VII.

Partitio Historia Justæ in Chronica, Vitas, et Relationes; earumque partium Explicatio.

AT Historia Justa trium est generum, pro ratione objecti quod sibi proponit repræsentandum. Aut enim portionem aliquam temporis repræsentat, aut personam singularem memoriâ dignam, aut actionem aliquam sive rem gestam ex illustrioribus. Primum Chronica, sive Annales, appellamus; secundum, Vitas; tertium, Relationes. Inter quæ, Chronica celebritate et nomine excellere videntur, Vitæ autem fructu et exemplis, Relationes rursùs sinceritate et veritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum, et personarum facies externas et in publicum versas, proponunt; minora autem, quæ tum ad res tum ad personas pertinent, omittunt et silentio involvunt. Cùm verò id Artificii Divini

sit proprium ut maxima e minimis suspendat, fit sæpenumerò ut hujusmodi historia, majora tantùm persecuta, negotiorum pompam potiùs et sollennia quàm eorum veros fomites et texturas subtiliores ostendat quinetiam, etsi consilia ipsa addat atque immisceat, tamen granditate gaudens, plus gravitatis atque prudentiæ quàm reverà habent humanis actionibus aspergat; ut satira aliqua possit esse verior humanæ vitæ tabula, quàm nonnulla ex ejusmodi historiis. Contrà, Vitæ si diligentèr et cum judicio perscribantur (neque enim de elogiis et hujusmodi commemorationibus jejunis loquimur), quandoquidem personam singularem pro subjecto sibi proponant, in quâ necesse est actiones non minùs leves quàm graves, parvas quàm grandes, privatas quàm publicas, componi et commisceri, sanè magìs vivas et fidas rerum narrationes, et quas ad exemplum tutiùs et feliciùs transferre possis, exhibent. At Relationes actionum speciales (qualia sunt Bellum Peloponnesi, Expeditio Cyri, Conjuratio Catilinæ, et similia) omninò puriore et magìs sincero veritatis candore vestiri par est, quàm Historias Justas temporum; quia argumentum in iis deligi et sumi potest habile et definitum, atque ejusmodi ut de eo notitia et certitudo bona et plena informatio haberi possit: cùm contrà Historia temporis (præsertim quæ ætate scriptoris multò antiquior sit) necessariò in memoriâ rerum sæpiùs fatiscat, et veluti spatia vacua contineat, quæ ingenio et conjecturâ occupari et suppleri satìs licentèr consueverunt. Hoc tamen ipsum, quod de Relationum sinceritate dicimus, cum

exceptione intelligendum est; nam fatendum certè est (cùm humana omnia ex parte laborent, et commoda cum incommodis ferè perpetuò conjuncta sint) hujusmodi Relationes, præsertim si sub ipsa rerum gestarum tempora edantur, cùm sæpiùs vel ad gratiam vel ad invidiam scribantur, omnium narrationum meritò maximè suspectas esse. Sed rursùs huic incommodo etiam illud connascitur remedium; quòd illæ ipsæ Relationes, cùm non ex unâ parte solummodò sed pro factionibus et partium studiis ex utrâque parte semper ferè edantur, viam hoc pacto quandam veritati tanquam inter extrema aperiunt et muniunt; atque, postquàm contentiones animorum deferbuerint, historico bono et prudenti non pessima historiæ perfectioris materia et sementis

sunt.

Quod verò ad ea, quæ in his tribus Historiæ generibus desiderari videantur; dubium certè non est, quin plurimæ historiæ particulares (de talibus loquimur, quæ esse possunt) alicujus dignitatis, aut etiam mediocritatis, cum maximo regnorum et rerumpublicarum quibus debentur honoris et nominis detrimento, hucusque prætermissæ sint, quas notare perlongum esset. Ceterùm exterarum nationum historias exterorum curæ relinquens (ne fortè sim in alienâ republicâ curiosus) non possum non apud Majestatem tuam conqueri de Historiæ Angliæ, quæ nunc habetur, vilitate et indignitate, quatenùs ad corpus ejus integrum; necnon Historiæ Scotia iniquitate et obliquitate, quatenùs ad auctorem ejus recentissimum et uberrimum. Reputans mecum honorificum

admodum Majestati tuæ futurum, atque opus posteritati gratissimum, si quemadmodùm insula hæc Magnæ Britanniæ se nunc in unam monarchiam cöalitam ad sequentes ætates transmittit, ita in unâ historia descripta a præteritis sæculis repeteretur; eodem modo quo historiam Decem Tribuum regni Israëlis et Duarum Tribuum regni Judæ, tanquam gemellam, Sacra Pagina deducit. Quòd si moles hujusmodi historiæ (magna certè et ardua) quominùs exactè et pro dignitate perscribatur, videatur obfutura, ecce tibi memorabilem multò angustioris temporis periodum, quatenùs ad Historiam Angliæ, nimirùm ab Unione Rosarum ad Unionem Regnorum, spatium temporis quod meo quidem judicio majorem recipit eventuum (quæ rarò se ostendunt) varietatem, quàm in pari successionum numero uspiam in regno hæreditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione coronæ mixtâ, partìm armis, partìm jure: ingressum siquidem ferrum aperuit, stabilimentum attulerunt nuptiæ; secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea; simillima fluctibus, post magnam tempestatem tumores et agitationes suas (sed absque aliquâ immani procellâ) retinentibus, atque gubernatoris prudentiâ, qui unus inter antecessores reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit rex, cujus actiones, licèt magis impetu quàm consilio administratæ, non leve tamen in rebus Europæ momentum attulerunt, eas subindè librando et inclinando prout ipsæ propendebant. Quo etiam regnante, cœpit fieri ingens illa statûs ecclesiastici mutatio,

« PoprzedniaDalej »