Obrazy na stronie
PDF
ePub

1095. Ex eodem Mabillonio mutuatus Papebrochius A autres saints, comme dans le chapitre 2. I parle Flodoardi carmen de Paschali papa, quod exhibet in Actis sanctorum, appendice ad 14 Maii, tom VII, pag. 775

d'Eusèbe. qu'il appelle præsul, qu'on dit avoir souffert à Rome sous Constance, avec Orose, etc., de Saint Eusèbe de Verceil, de Victorin le Rhéteur, et de saint Denis de Milan; il fait mention de la translation de ce dernier, faite par saint Basile, qui envoya son corps à Saint Ambroise. (J'ai la lettre de saint Basile, adressée à saint Ambroise, d'un ancien manuscrit, où il est fait mention de cette translation.) Dans le 3e chapitre, où il traite de saint Damase, pape, il y parle de saint Jérôme. Dans le 8o chapitre il parle du schisme de Laurens, de Paschase, diacre.. Dans le 19°, de Hormisde, pape, de la paix d'Orient de saint Germain de Capoue, de la restitution d'Afrique, de saint Rémy, de la conversion de Clovis, de la couronne qu'il envoya à Rome, des habits consulaires qu'il reçut de l'emperea Dans le 10 chapitre, de saint Jean, pape, de Symmaque, et de Boëce, que Théodoric fit tuer. dans le chapitre 12, de assiodore, de ce qu'a fait Bélisaire contre les Goths en Italie et en Afrique, Enfin il traite fort au long de saint Grégoire, et de ce qui

est arrivé en son monastère.

Non dubium haberi debet idem hoc esse opus Flodoardi, quod Treviris in summo templo asservari testatus est apud Miræum ad Sigebertum Vossiumque Joannes Bonderius an. 1555, in Indice codicum mss. per Belgicam, De triumphis Italicis martyrum et confessorum, lib. xv, metro scriptos Clare hoc patet ex Theodorici Ruinarti observatione de ms. Carmelitarum Sangermanensi, quam infra subjungam, cum prius notavero in eadem Bibliotheca Trevirensi, Bonderio teste, etiam asservatos libros 3, De Triumphis Christiet sanctorum Palæstinæ, et libros 2, De Triumphis Christi et Antiochiæ gestis, itidem carmine epico, a priore opere diversos. Etiam lib.

B

Hist Eccles., c. 6. Flodoardus, miracula in basilica B. Virginis Remensis credita referens, quorum plurima, inquit, quæ ante nostram ætatem sunt gesta, nobis habentur incognita. Nos tamen ea quæ coram positi vidimus, vel personis quæ viderant referentibus agnovimus, silenti hic quoque præterire incongruum rati sumus, licet ea versibus olim exaravimus. » Sed Ruinartum lingua sua, plerisque eruditis hodie familiari, quæ in ms illo codice observavit, exponentem audiamus.

« J'ai examiné ce manuscrit, dont le commencement est déchiré; l'ouvrage commence par la fin du premier chapitre du troisième livre. Il y est parlé des martyrs qui ont souffert sous la persécution de Valérien.

Le ive livre commence par le pape S. Félix, et traite des persécutions d'Aurélien, de Claude, de Numérien et de Dioclétien. Il y parlé des papes, selon le temps qu'ils ont vécu.

"

Le ve et le vie livre ne s'y trouvent pas, quoiqu'il semble n'y rien manquer.

1

Le vire ne traite que de la persécution de Dioclétien.

Le vure livre est intitulé De Persecutione Maxi-C miani Il commence par l'histoire de S. Marcel et de tous les martyrs, qui sont dans ses faux actes; ensuite il parle des saints martyrs qui sont révérés dans les villes d'Italie. Le chapitre 15 est de sainte Afre d'Augsbourg. Le 16 est de Saint Eusébe, pape

Le xe livre parle de saint Valentin martyr à Rome, ensuite des martyrs des environs et des actes de saint Silvestre, de Gallican, de saint Jean et de saint Paul, et de plusieurs autres martyrs que l'on met à Rome sous Julien l'Apostat

Le xe livre commence par saint Jules, pape, et finit à Vitalien et à Adéodat. Il y mêle plusieurs

«Lexie livre comprend l'histoire des Papes depuis Agathon jusqu'à Christophe. Dans le chapitre 5e, il parle au long de saint Boniface d'Allemagne, qu'il appelle docteur et martyr. Dans le chapitre 6, de Carloman, prince français, qui se fit religieux. Dans le chapitre 7, du pape Etienne 11, de son voyage en France, de sa guérison miraculeuse à l'abbaye de saint Denis, etc

« Le xe livre contient l'Histoire depuis Léon IV jusqu'à Léon VII. Dans le chapitre 1er il parle des deux pallium d'Hincmar, de l'établissement de l'octave de la fête de l'Assomption de Notre-Dame. Dans le chapitre 2, de Jean, évêque de Ravenne Dans le chapitre 3. d'Hicmar et de Charles le Chauve. Dans le chapitre 4, de Foulques, archevêque de Reims, et de plusieurs commissions que les papes lui ont données. Dans le chapitre 5, de la translation de saint Calixte, pape, à Reims, qu'il appelle urbem nostram. Il traite au long des actions de Formose, à qui il dit que Charles, roi de France, demanda de lui envoyer du pain bénit, panem benedictum.

« Le xme livre est des saints dont saint Grégoire traite dans ses dialogues. et d'autres saints d'Italie. « Le xive livre est des saints patrons, martyrs et autres des villes d'Italie.

·

Il finit par saint Colomban et ses disciples. « A la fin est une épitaphe de Flodoard même. « Ce manuscrit n'est guère moins ancien que Flodoard. »

DE FLODOARDO TESTIMONIA ET ELOGIA.

I

D

Sigebertus Gemblacensis in libro De illustribus Ecclesiæ Scriptoribus, cap. 132.

Flavaldus monachus Remensis scripsit gesta pontificum Remensium. Orditur narrationem suam a conditione ipsius civitatis, quæ a qualitate civium. qui in bello erant duri cordis, primo aucupata est sibi nomen Cordurus. Postea milites Remi, a Romulo fratre suo, a facie Romuli fugientes ad eam profugerunt, eamque a nomine principis sui Remi, Remum denominaverunt. Hic scriptor digne scriptoribus ideo connumeratur, quia digressus ab opere suo, memoriam faciens sanctorum martyrum, vel, confessorum quiescentium in ecclesiis Remensi ecclesiæ adjacentibus vel subjacentibus, Vitas vel passiones eorum legentibus notificavit.

II.

Joannes Trithemius De scriptoribus ecclesiasticis.

Flavaldus monachus Remensis, ordinis S. Benedicti, in Scripturis divinis eruditus, et in sæcularibus litteris egregie doctus, ingenio subtilis, et disertus eloquio. scripsit non contemnendæ lectionis opuscula, quorum studio nomen suum cum gloria transmisit ad posteros. E quibus fertur opus insigne, a conditione Remensis civitatis, quam milites Remi a fratre Romulo necati fugatos, ob memoriam domini sui construxisse, et sic appellasse commemorant, usque ad sua tempora: in quo multa de sanctis martyribus et aliis rebus ac gestis interserens, volumini hunc titulum dare voluit, Gesta Remensium pontificum lib. 1. Vilas quoque multorum sanctorum

lib. 1. Alia insuper multa scripsisse dicitur, quæ ad A fundus, gesta Remensium pontificum, ab urbe Remis

notitiam meam non venerunt.

condita, quam milites Remi a fratre Romulo necati fugatos, ob memoriam Domini sui construxisse commemorant, usque ad sua tempora tribus voluminibus, quibus complures SS. martyrum historias recitat, deduxit.

III.

Dominicus Grimanus cardinalis S. Marci in Dario ad Des. Erasmum can. ordin. S. Augustini, quod excusum est Basilaæ anno 1508, apud Michaelem Furterium et Joannem Scotum, folio 32, nota 13.

Dum Remis agerem, obtulit mihi D. Robertus Briconetus archiepiscop clariss. Galliæ cancellarius registrum ms. continens quatuor libros Historiæ Remensis Ecclesiæ, auctore et collectore Flodoardo, illius quondam canonico, exinde monacho. Mutatio status, et ex canonico factum fuisse monachum, indicat pietatem viri. Docte scripsit et diligenter. Plurima enïm ilius registri iis contuli quæ hic in Vaticana asservantur, eaque fideliter exscripta inveni abest ab eo veteratorum rubigo, et novorum auctorum asperitas. Et si nostri temporis ærumnosa miseria non præferret studio historia lucrum vitæ, nec magis consuleret avaritiæ quam antiquitatis notitiæ, dignus esset prelo auctor.

IV.

Guillelmus Eysengrein in Catalogo testium veritatis orthodoxæ matris Ecclesiæ.

Flavaldus, Remensis Benedictinæ professionis monachus, vir tam divinis quam profanis scripturis eruditus, historicus perfectus, theologus vero pro

V.

Papirius Massonus lis. 11 Annalium Francorum in
CAROLO MAGNO.

Frodoardus sub Carolo Simplice et Ludovico ftoruit, Vitasque pontificum Remensium diligentissime scriptas ad posteros transmisit, cujus operis exemplaria aliquot Lutetiæ vidimus.

VI.

Idem in CAROLO SIMPLICE.

B

Sequensi anno (hoc est 920) magni motus in Gallia sunt exorti, de quibus et aliis publicis negotiis dicemus ex Chronicis ejusdem Frodoardi (quem alii Flodoardum vocant) Remensis Ecclesiæ presbyteri. Is enim auctor præter Vitas pontificum Remensium scripsit chronica ab anno nongentesimo decimo nono usque ad annum nongentesimum sexagesimum sextum, quo excessit e vita quinto Kalendas Aprilis septuagesimo sexto [dicendum tertio] ætatis anno : nosque illum scriptorem deinceps in Carolo, Roberto, Rodulpho, Ludovico et Lotario sequemur præteritis Vitichindo, et aliis minoris diligentiæ de fidei scaiptoribus.

FLODOARDI

CANONICI REMENSIS

HISTORIE REMENSIS ECCLESIÆ

LIBRI QUATUOR,

Opera et studio Georgii Colvenerii, S. theologia doctoris et regii ac ordinarii professoris, collegiata ecclesiæ S. Petri præpositi et Academiæ Duacensis cancellarii, in lucem editi, Scholiis et notis amplissimis illustrati.

(Bibliotheca Patrum, tom. XVII.)

PRÆFATIO AD LECTOREM.

Benevole lector, quid a nobis præstitum sit in C plar monasterii S. Remigii, qood littera r designahujus auctoris editione paucis accipe. Collatio facta mus, ad exemplar ecclesiæ metropolitanæ B. Mariæ est in universum ad septem exemplaria. Tria enim et ad tertium, quod particulari nomine non designat, inter se contulit piæ memoriæ dominus Nicolaus sed credo fuisse Igniacense. Ex his secundum diverChesneau, decanus et canonicus S. Symphoriani in sum fuit ab eo quod ad me postea transmissum est, urbe Remensi, qui hanc historiam, seu verius histo- de quo infra. Nam sæpe notat in margine aliter legi riæ hujus bonam partem in Gallicam linguam trans- in exemplari B. Mariæ quam habeatnr in eo quod nos tulit, et eadem lingua edidit Remis excusam, anno babuimus ut exempli gratia lib. 1. c. 20, in codice 1581, per Joannem Foygni. Hujus decani exemplar metropolit. dicit legi secus amnem Saram, cum in eo Latinum manuscriptum, ex quo ille vertit in Galli- quod habuimus legatur Faram Lib. 111, c. 4, notat cum, attulit ad me Thomas Witus J. U. licentiatus, legi Algardis abbatissa, uti et in codice S. Remigii, tradente ei R. viro domino Antonio Beauchesne cum in nostro sit Adalgardis. Ibidem, c. 7, dicit legi Remensis ecclesiæ canonico et succentori, qui testa- in codice S Mariæ et S. Remigii cum palmis, in alio menti prædicti domini Chesneau fuerat exsecutor. autem exemplari cum psalmis, quomodo etiam haHoc notamus littera c. Porro collatum est ad exem-D bebat nostrum B. Mariæ. Hoc igitur exemplar domini

Chesneau curavi meis sumptibus describi, et postea A
exacte relegi. Verum deprehendens quibusdam locis
nonnulla deesse, quærere cœpi alia exemplaria ex
quibus impleri possent istæ lacunæ. Tum mihi op-
portune, opera dicti domini Witi, duo alia exemplaria
integra Remis transmissa sunt, unum ex archivis
ecclesiæ métropolitana B. Mariæ, in membrana
antiqua manu exaratum, quod signamus littera m,
alterum recenti, anno videlicet 1596, descriptum in
charta, ex eodem veteri exemplari per dominum
Georgium Montgerard priorem coenobii S. Martini
Sparnacensis, partim correctis, partim mutatis hic
et ibi verbis quibusdam. Signamus littera s, et
atrumque fere semper junctis notis ms. quandoqui-
dem et pro uno exemplari habenda sint hæc duo,eo
quod posterius ex priori sit desumptum. Duo tamen
numeramus, quia multis locis correctio aut mutatio
facta est His acceptis integris exemplaribus, depre-
hendi in exemplari dicti Domini Chesneau facile
deesse quartam partem operis. Quapropter descri-
ptis locis singulis quæ deerant, novo labore totum,
exemplar meum ita suppletum contuli, et integre
relegi cum prædictis duobus integris exemplaribus,
et postmodum quam fieri potuit accuratissime di-
spunxi. Ad hæc pro majori luce etiam ad exemplar
Gallicum omnia recensui, et ex eo plerumque patria
lingua obscuriora nomina propria in margine adno-
tavi, lectori gratum id fore non dubitans. Ex omni-
bus autem correctius visum est exemplar monasterii
S Remigii, ex quo exemplar metropolitanæ eccle-
siæ, alioqui satis correctum, multis locis suppleri
debuit, non tantum in verbis, sed etiam integris
sententiis, quæ omissæ fuerant. Sciebam Parisiis et
alibi plura exstare calamo descripta exemplaria.
Commemorat enim Papirius Massonus lib. I suo-
rum Annalium, se aliquot ejus exemplaria vidisse
Lutetiæ. Sed quio puriores ex ipso fonte hauriri so-
lent aquæ, idcirco ex archivis Remensibus ea potius
petenda esse judicavi, pro quibus magnas ago gra-
tias thesaurariis et archivorum dictæ metropolitanæ
ecclesiæ magistris, qui ea duorum annorum spatio
mihi utenda communicarunt. Prædictis exantlatis
laboribus,prodiit hoc opus sine ullis tamen notis aut
scholiis. Parisiis anno 1611, cura et studio R. P.
Jacobi Sirmondi Soc. Jesu presbyteri. Quod exemplar
nactus denuo, ad capite ad calcem, omnia cum eo
relegi et sicut illius ope non paucas mendas sus-
tuli, sic ibi complures esse derelictas deprehendi, et
nonnunquam integras lineas deesse. Hoc exemplar
notamus littera I.

In orthographia nihil etiam mutavimus, nisi eas, quæ insolentes et depravatæ censentur, ut dompnus, dampnatio, sompnus, contempnet, solempnitas, ebdomas, parrochus, parrochia, carta, summittere, Nicholaus, Nichosius, subiciens, adiciens, exenium, et similes. In aliis placuit scripturam illo tempore usitatam relinqui in gratiam antiquitatis, ut Karolus, Karlomanus, Pippinius, Theodulfus, dulfus.

Ro

Cæterum nihil est a nobis immutatum, vel in textu positum, quod non erat in exemplaribus, vel in originalibus in iis quæ aliunde citantur, nisi idipsum expresse in margine, vel in scholiis significaverimus, vel ubi exploratum erat mendum esse, et lapsum scriptoris, unam litteram pro alia scribentis. Ubi diversa erat lectio, nec certo constabat quæ vera esset, probabiliorem in textu retinuimus, alteram plerumque ad oram relegavimus.

Omnia scripturæ loca quæ citantur, plerumque etiam ea ad quæ respicitur, margini adjecimus Similiter et ea quæ ex aliis citantur auctoribus, quæ omnia ad originalia contulimus, et sæpius ex iis emendavimus. Quædam tamen reperiri non potueQua ratione nonnulla sunt emendata, alio quæ qui vix emendari potuissent, cum exemplaria auctoris multis locis fuerint depravata, et præ vetustate, legentium oculos fugientia.

B

Quæ tertio libro habentur (qui totus est de gestis et scriptis Hinemari) contuli ad opuscula et epist. ejusdem Hincmari, tam a R. P. Joanne Busæo, quam a Joanne Cordesio Ecclesiæ Lemovicensis canonico edita.

Ad hæc collatio facta est ad tomos Conciliorum et epistolas Romanorum pontificum, ubi de conciliis agitur. Item cum Annalibus ecclesiasticis Cæsaris Baronii, et præcipuis Galliæ ac Belgii historiographis, Gregorii Turonensi, Aimoino, Sigeberto, Christiano Massæo, Jacobo Meyeo, Papirio Massono, et aliis. Ex quibns auctoribus plerumque certa temporis cujusque rei gestæ nota est adjecta in margine, vel in scholiis post calcem operis adpositis.

C

Hæc enim in scholia omnino necessaria esse judicavimus tum quod auctoris dictio ob hoc frequenter obscura sit, quod longas textat periodos, quæ implicantur varietate et multitudine eorum quæ contigerit et interserit; tum etiam quod interdum utatur vocabulis illo quidem ævo tritissimis, sed quæ jam abierunt in desuetudinem. Hæc indice separato recensuimus. Denique per hoc multam auctori lucem attulisse credimus, quod in his scholiis quæcunque possent in dubium verti explicuerimus; pleraque etiam auctoris dicta aliorum testimonio firmaverimus, et unde plura in eam rem de qua agitur peti possint, indicaverimus.

D

Postremo catalogum omnium Remensium archiepiscoporum adjecimus, non sola nomina recensentes sed et tempus sessionis eorum et decessus, quam potuimus certa fide, et principalia eorum gesta. Si tamen in tempore, in tanta vetustate, scriptorum raritate, et opinionum diversitate, scopum ubique non attigimus, veniam dabit æquus lector et candide emendabit. In hoc catagolo plurimum adjuti sumus iis quæ nobis communicare dignatus est Claudius Despretz Atrebas, dominus de Queant, J. U. L. consultissimus, depromptis ex variis antiquitatibus locorum Galliæ, partim mss., partim excussls. Qui etiam nobis suppeditavit statua synodalia per domi

num Sonnacium, epistolam Adelagi ad Flodoardum, A Qui et si usque ad quinquagesimum quartum archiet nonnulla alia de eorum testimonia Juvit præterea episcopum non habeat nisi nuda nomina, in sequencatalogus ad calcem exemplaris ecclesiæ metropoli- tibus est copiosior. tanæ B. Mariæ Remensis diversa manu ascriptus.

PROLOGUS AUCTORIS

AD R. EPISCOPUM.

Domino venerabili, et in Christi charitate admo

nimum in correctione meorum terere moras opuscu

dum diligibili, præclaro præsuli R. FLODOARDUS, tan- B lorum, cum veterum nonnulli scriptorum magis in tæ benignitatis famulus, omnes sanctarum virtutum in Christo gaudium.

retractatione suorum, quam meditatione demorati ferantur liborum. Sed nec adhuc omnes ad perfectum me puto eliminasse mendas; et si quæ reperientur scriptoris forte vitia, industriæ vestræ poterunt expurgari sagacia. Non enim me ita perfectum reor ad unguem fore perscrutatorem, ut ferre nolim si quem diligentiorem in eliminandis vitiis invenero correctorem. Igitur quia sanctitatis vestræ circa tantitatem nostra profusa videtur exuberasse dilectio, hunc studii nostri fructum, vestri dignum duxi tutaminis delegare patrocinio, ut quæ a nostra sunt dicta in tenebris humilitate, ab industriæ vestræ sublimitate dicantur in lumine.

Creberrimis admonitionum vestrarum stimulis instigatus, discusso tandem desidiæ pigritantis torpore,abjectisque diversarum curarum occupationibus relego ferventis studii vestri solertiæ quadrifidum, nostri laboris opus undecunque collectum, et capitulatim, prout jubere dignati estis, dispositum, nostræ scilicet Ecclesiæ Remensis historiarum librum. Haud mirari vel cumque potens sanctitatem culminis vestri super hac rememoratione obsequii nostri, utpote diversis occupationibus præpediti, hiemali quoque glacialis gelu rigoris obstricti, charaxatorum insuper indigentia coarctati. Neque mirum, me mi

LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM.

De conditione urbis Remensis. Fidei nostræ fundamina proditurus, ac nostræ Patres Ecclesiæ memoratrus, monium nostrorum locatores vel instructores exquisisse, non ad rem adeo pertinere videbitur, cum ipsi salutis æternæ nil nobis contulisse, quinimo erroris sui vestigia lapidibus insculpta reliquisse doceantur. De urbis namque nostræ fundatore. eu nominis inditore, non omnimodis a nobis approbanda vulgata censetur opinio, quæ Remum Romuli fratrem, civitatis hujus institutorem ac nominis tradit auetorem, cum urbe Roma geminis auctoribus, Romulo Remoque, fundata, fratris militibus Remum certis accipiamus scriptoribus, interfectum; nec illum prius a fratre recessisse, dum uno partu editi, et inter pastores educati, D latrociniisque dediti,urbem constituisse reperiantur; ortaque simultate ac Remo fratre interfecto, civitati Romulus ex nomine suo nomen dedisse legatur. Nam ut Titi Livii verbis utamur (decad. I, lib. 1) « Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in his locis ubi expositi ubique educati erant, urbis condendæ, et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium,præ ca urbe quæ conderetur,

C fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset ut dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio reget, Palatinum Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt. Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures: jamque nuntiato augurio, cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat tempore illi præcepto: at hi numero avium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi a certamine irarum ad cædem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit Vulgatior autem fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros. Inde ab irato Romulo (cum verbis quoque increpitans adjecisset : Sic deinde, quicunque alius transiliet mea monia; interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus, condita urbs conditoris nomine appellata » Ita Livius. Probabilius ergo videtur, quod a militibus Remi patria profugis urbs nostra condita, vel Remorum gens instituta putatur, cum et moenia Romanis auspiciis insignita, et editior porta Martis Romanæ stirpis, veterum opinione, propagatoris ex nomine vocitata, priscum ad hæc quoque nostra cognomen reserva

verit tempora. Cujus etiam fornicem, prodeuntibus A perata facere, et oppidis recipere, et frumento cœdexterum, lupa Remo Romuloque parvis ubera præbentis fabula, cernimus innotatum; medius autem duodecim mensium, juxta Romaneorum dispositio nem, panditur ordinatione desculptas tertius, qui et sinister cygnorum vel anserum figuratus auspicio. Nautæ siquidem cygnum bonam prognosim prodere ferunt, ut ait Æmilius:

terisque rebus juvare. Reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque, qui ripas Rheni incolunt sese cum his conjunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem, ut ne Suessones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem jure, eisdem legibus tantur, unumque magistratum cum illis habeant, deterrere potuerint, quin cum his consentirent. » Item (Ibid.): « Cæsar, postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit, neque jam longe abesse, ab his, quos miserat, exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam (Aisne), quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. Quæ res et latus unum castrorum B ripis fluminis munitum et post eum quæ erant, tuta ab hostibus reddebat, et commeatus ab Remis, reliquisque civitatibus, ut sine periculo ad eum portari possent, efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi præsidium ponti, et in altera parte fluminis Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibusreliquit.Castra in altitudinem pedum duodecim fossamque pedum octodecim munire jubet. Ab ipsis castris oppidum Remorum, nomine Bibrax, quod aberat millia passuum octodecim (Orig, octo) ex itinere, magno impetu Belgæ oppugnare cœperunt. Ægre eo die sustentata est Gallorum atque Belgarum oppugnatio hæc. Ubi circumjecta multitudine hominum totis moenibus, undique in murum lapides jaci cœpi sunt, murasque defensoribus nudatus est, testudine facta portis succedunt, murumque subruunt, quod (ms., aditu) tum facile fiebat. Namque tanta multitudo lapides ac tela conjiciebant, ut in muro consistendi potestas esset nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido præfuerat, unus ex his, qui legati de pace ad Cæsarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi mittatur, sese diutius sustin re non posse. Eo de media nocte Cæsar, iisdem ducibus usus, qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit. Quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit, et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati, agrosque D Remorum depopulati, omnibus vicis, ædificiisque, quo adire poterant, incensis, ad castra Cæsaris omnibus copiis contenderunt, et a millibus passuum minus duabus castra posuerunt. » Et post pauca : « Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse ctiam post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis repertis, partem copiarum suarum transducere conati sunt, eo consilio, ut, si possent, castellum, cui præerat Quintus Titurius legatus,expugnarent pontemque interciderent (Orig... inter scinderent). Si minus potuissent agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatusque nostros sustinebant. Cæsar, certior factus a Titurio, omnem æquitatem

C

Tunc rex Evandrus Romanæ conditor arcis. Eutropius quoque in libro Historiarum sic loquitur dicens : « Romulus, cum inter pastores latrocinaretur, octo decem annis natus, urbem exiguam in Parlatino monte constituit, conditam civitatem ex nomine suo Romam vocavit. Post hunc Tullus Hostilius eam, adjecto Cœlio monte, ampliavit. Indeque cæteri diversis diversi temporibus principes, ejus editores vel amplificatores extitere. » Urbis autem nostræ nomen Durocortorum quondam dictum, Cæsaris astruitur Historia, in qua libro sexto sic legitur: ■ Vastatis regionibus, exercitum Cæsar Durocortorum Remorum reducit, concilioque in eum locum Galliæ indicto, de conjuratione Senonum et Carnutum quæstionem habere instituit. » Ethicus etiam in Cosmographia sic memorat : « A Mediolano per Alpes Cottias Viennam M. P. CCCCIX. Inde Durocortorum, M. P. CCCXXXIII, quæ fiunt leugæ CCXXI. Item a Durocortoro Divodorum usque, M.P.LXII. Item alio itinere a Durocortoro Dividorum usque, M. P. LXXXVIII. Item a Durocortoro Treveros usque Bagaco Nervicorum Durocortoleugæ XCIX. Item a Bagaco Nervicorum Durocortorum Remorum usque, M. P. LIII.» CAPUT II.

1

Cygnus in auspiciis semper latissimus ates.

Hunc optant nautæ, quia se non mergit in undas. Anseres quoque nocturnas excubias celebrant, quas cantus assiduitate testantur. Denique Romana etiam capitolia Gallo servasse traduntur ab hoste.

Nec mirum tamen, urbis nostræ conditionem vel originem non in propatulo dari, cum de ipsius gentium, vel orbis dominæ Romæ conditione, Isidoro teste (1. xv Originum, cap. 1), oriatur plerumque dissensio, ut ejus diligenter agnosci non possit origo. Nam Sallustius (In Catilin.) : ‹ Urbem, inquit, Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habitavere initio Trojani, qui, Ænea duce, sedibus incertis vagabantur. » Alii dicunt ab Evandro secundum quod Virgilius (Eneid. vin) :

De amicitia Romanorum atque Remorum. Constat itaque Remorum populum populo Romanorum tenacissima priscis olim temporibus amicitia junctum, prælibatæ Julii Cæsaris Historiæ libris 1. init.) hoc ipsum astipulantibus, ubi legitur: Eo, scilicet ad fines Belgarum, ipso Cæsare de improviso, celeriusque omnium opinione, perveniente, Remos, proximi Galliæ ex Belgis sunt ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis suæ, misisse, et se suaque omnia offerentes in fidem atque amicitiam populi Romani omnino conjurasse, paratosque esse et obsides dare, et im

« PoprzedniaDalej »