Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI
AB ÆVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT ;

RECUSIO CHRONOLOGICA
OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA

ECCLESIÆ SÆCULA,
JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,

PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;
DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
ONNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS

DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI

SUBSEQUENTIBUS, DONATA;
CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEN

SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM

ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;
DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES
ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM

SCRIPTURÆ TEXTUS COMMENTATI SINT.
EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA , EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS , COADUNATORUM.

SERIES SECUNDA,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE

A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.

Accurante J.-P. Migne,
SIBLIOT I BC & ALBRI UNIVBRIR,

SIVE
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRECO-LATINA.

VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINÆ ; OCTINGENTIS ET MILLE TRECENTA GRÆCO-LATINÆ. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TUM

ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR ; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR

PATROLOGIÆ TOMUS CLXIV.

S. BRUNO ASTENSIS, ABBAS MONTIS CASINI ET EPISCOPI SIGNIENSIUM

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM, IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

185!

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

o

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P MIGNE EDITOREM
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM

SEU PETIT MONTROUGE

185%

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAROLI EMMANUELIS

PEDEMONTIL PRINCIPIS, ETC., ETC.

BRUNO BRUNI SCHOLARUM PIARUM.

Cum, Regia Celsitudo, novam operum S. Maximi episcopi iaurinensis editionem, jussu Pii sexti ponticis maximi absolvissem, eamque Augusto regi, Victorio Amedeo optimo parenti tuo, ipsius nomine ornalam, eodem pontifice maximo jubente, Taurini reddidissem; prospere etiam mihi contigit, quod jamdin magnopere oplaveram, ul te quoque præsentem colerem; atque ex ipsius pontificis mandalo eadem S. Maximi opera libi humillimus offerrem. Tunc sane quæ absens de le celebrari, summisque laudibus extolli audiveram; egregiam nempe indolem tuam, ingenii aciem, singularem humanitatem, animique præslautiam, quibus certam spem præbes proavis tuis ducibus, ac regibus imparem non futuruin, coram ' sum admiralis. Sed multo magis me in obseqnium, el admirationem abripuit sapientia tua; vis namque

Instratis aliquibus S. Maximi homiliis; statim de ejus latini sermonis elegantia, de doctrinæ copia, de orationis robore, tanquam peritissimus judex, quam recte, præclareque sentires, significasti. Hæc admiratio desiderium in me accendit, ut aliquid pro exiguis viribus meis pararem, quod regia celsitudine lua non indignum foret, meamque erga le venerationem leslalam facerel. Neque diu cogitandum mihi suit, quid eligerem; cum novissem, quanti rex parens luus æstimaral munus pontificium editionem scilicet conciopum; el Iraclaluum sancti Maximi, qua nominis ejus celebritas, laus Ecclesize Taurinensis, atque regalis familiæ gloria confirmata, et illustrata esl. Ægre jamdiu ferebam alterum Ecclesiæ lumen in Redemontii regione ortum, atque excultum, a probatissimis scriptoribus commendatum, in quadam oblivione, et obscurilale jacere; quod scripla ejus non salis diligenter conquisita fuerint, nulla aulem cura typis tradita pene in contemplum abierint. Is esi S. Bruno Astensis ex nobilissima Soleria gente, medio sæculo xi pro. creatus, Signiæ in Campania episcopis, atque insignis monasterii Casinensis abbas. Scripsit antem Bruno doctissimos commentarios in plures utriusque Testamenti libros, sermones etiam quamplurimos in Evangelia, atque tractalis ecclesiasticæc eruditionis non paucos, quibus cum præclara doctrinæ, et sapientiæ argumenta præbuissel, sanctus Gregorius VII, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Romani ponlifices, eum plurimi fecerunt, cique gravissima munera demandarunt. Collatis igitur S. Brunonis operibus quæ edita sunt cum optimis mss. ejusdem ævi, aul paulo inferioris, novi illa immerito huc usque neglecia, ab er ratis mendisque librariorum expurgari posse, suppleri onissa, el singula nativæ suæ lectioni restitui. Comperi eliam maximam homiliarum partem, quarum ipsum S. episcopum auciorem fuisse constat evidentissime, notho scriplori Græco non sine fraude tributam, nonnullosque alios librus a S. Brunone exaralos alio nomine publici juris faclos. Quare operæ pretium duxi, injuriosas hujusmodi S. antislitis æstimationi rapinas delegere, scripla ejus ab usurpatione vindicare, emendatiorem persectioremque editionem releri mendosze opponere, alque cooflalas in eum censuras diluere ac propulsare. Causam ago doctissimi sanctissimique viri, cujus in rempublicam Christianam merita, amplissimæque doctrinæ ornamenta lanc me vere prædicasse putabo, cum clarissimis Pedemontanis episcopis jure optimo comparandum Brunonem dicam. fli quidem sunt, qui luctuosis lemporibus Ecclesiæ laboranti firmissimo præsidio fuerunt; qui magna, el ardua pro Dei gloria egerunt, qui invielo animo pro doctrina catholica decertarunt. Eusebium Vercellensem cum nominem, quis ignoral eilin fidei Niczenæ asserlorem validissimum, inalleum Arianoruin appellari ? Si buic addam Valerianum Cimeliensem seu Nicæensem episcopum medio y sæculo homiliarum auctorem illustrem, Maximum Taurinensem sacro e suggeslu oralorem disertissimum, Turibium ilem episcopum Asturicensem sanctitate, alque doctrina lola in Hispania celebratissimum ab ipso S. Leone Magno snis litteris commendatum, cos in faslis ecclesiasticis laudatissimos commemorabo. Horum gloriam ei in Ecclesiam merila æmulati sunt posteriores Alto Vercellensis ob commentarios in Sacras litteras, Iracialus theologicos, el conciones ad populum nemini secundus, atque Anselmus archiepiscopus Cantuariensis jurium Ecclesiasticorum vindex post hominum memoriam invictissimus doctissimusque lheologus. Age vero nonne inler islos splendidissiinum obtinet locuin S. Bruno Astensis Signiensium episcopus, ut acia Vilæ ejus et scripla luculentissime teşlanlur ? Ille enim operarius in vineam Domini missus fuit ea ælale qua hæresis Berengariana, Guiberti Ravennalis schisma, Simonia, cleri corruptio, ecclesiasticorum jurium usurpatio sacra omnia conterebant. Bruno igitur, refugientibus et pertimescentibus cæteris callidissimi hominis audaciam, decertare cum Berengario in concilio Romano non dubitavil, et longam acerrimanque de sanctissimo Eucharistiæ sacramento instituere disputationem; cujus landem fuit exitus, " PATROL. CLXIV.

1

« PoprzedniaDalej »