Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

AB EVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

SIVE

QUI

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,
PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM
SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;
OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA : Altero scilicet RERUM, quo CONSULTO, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES

ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURÆ TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, Cæterisque omniBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA sibique in tOTO OPERIS decursu constANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQue ista collECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES SECUNDA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.

Accurante J.-P. Migne,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOs scientiæ ecclesiasticæ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA.
VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA Volumina edITIONIS LATINÆ; OCTINGentis et
MILLE TRECENTA GRÆCO-LATINE. MERE LATINA universos AUCTORES tum occideNTALES, TUM
ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR

PATROLOGIÆ TOMUS CLXIV.

S. BRUNO ASTENSIS, ABBAS MONTIS CASINI ET EPISCOPI SIGNIENSIUM.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFERNOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

[ocr errors][merged small]

C55011

1878, March 22.
Beqnect of
James "talker, P. D. L.L.D.
(4.U. 1814.)
President of Farv. Univ.

7681 41-203

15-1

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]


ODDONIS ASTENSIS MONACHI BENEDICTINI

EXPOSITIO IN PSALMOS

S. BRUNONI AB IPSO AUCTORE DICATA

Quam ad calcem Operum S. Brunonis edidit D Maurus Marchesius, Casinensis decanus, Venetiis anno 1651

ACCURANTE J.-P. MIGNE

BIBLIOTHECE CLERI

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE

TOMUS PRIMUS

[ocr errors]

UNIVERSE

[ocr errors][merged small]

1854

[ocr errors]

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P MIGNE EDITOREM

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM

SEU PETIT MONTROUGE

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CAROLI EMMANUELIS

PEDEMONTII PRINCIPIS, ETC., ETC.

BRUNO BRUNI SCHOLARUM PIARUM.

Cum, Regia Celsitudo, novam operum S. Maximi episcopi aurinensis editionem, jussu Pii sexti ponticis maximi absolvissem, eamque Augusto regi, Victorio Amedeo optimo parenti tuo, ipsius nomine ornatam, eodem pontifice maximo jubente, Taurini reddidissem; prospere etiam mihi contigit, quod jamdiu magnopere optaveram, ut te quoque præsentem colerem; atque ex ipsius pontificis mandato eadem S. Maximi opera tibi humillimus offerrem. Tunc sane quæ absens de te celebrari, summisque laudibus extolli audiveram; egregiam nempe indolem tuam, ingenii aciem, singularem humanitatem, animique præstantiam, quibus certam spem præbes proavis tuis ducibus, ac regibus imparem non futurum, coram sum admiratus. Sed multo magis me in obsequium, et admirationem abripuit sapientia tua; vix namque Instratis aliquibus S. Maximi homiliis; statim de ejus latini sermonis elegantia, de doctrinæ copia, de orationis robore, tanquam peritissimus judex, quam recte, præclareque sentires, significasti. Hæc admiratio desiderium in me accendit, ut aliquid pro exiguis viribus meis pararem, quod regia celsitudine tua non indignum foret, meamque erga te venerationem testatam faceret. Neque diu cogitandum mihi fuit, quid cligerem; cum novissem, quanti rex parens tuus æstimarat munus pontificium editionem scilicet conciorum, el tractatuum sancti 'Maximi, qua nominis ejus celebritas, laus Ecclesiæ Taurinensis, atque regalis familiæ gloria confirmata, et illustrata est. Ægre jamdiu ferebam alterum Ecclesiæ lumen in Pedemontii regione ortum, atque excultum, a probatissimis scriptoribus commendatum, in quadam oblivione, et obscuritate jacere; quod scripta ejus non satis diligenter conquisita fuerint, nulla autem cura typis tradita pere in contemptum abierint. Is est S. Bruno Astensis ex nobilissima Soleria gente, medio sæculo xi procreatus, Signiæ in Campania episcopus, atque insignis monasterii Casinensis abbas. Scripsit antem Bruno doctissimos commentarios in plures utriusque Testamenti libros, sermones etiam quamplurimos in Evangelia, atque tractatus ecclesiasticae eruditionis non paucos, quibus cum præclara doctrinæ, et sapientiæ argumenta præbuisset, sanctus Gregorius VII, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Romani pontifices, eum plurimi fecerunt, cique gravissima munera demandarunt. Collatis igitur S. Brunonis operibus quæ edita sunt cum optimis mss. ejusdem ævi, aut paulo inferioris, novi illa immerito huc usque neglecta, ab erratis mendisque librariorum expurgari posse, suppleri omissa, et singula nativæ suæ lectioni restitui. Comperi etiam maximam homiliarum partem, quarum ipsum S. episcopum auctorem fuisse constat evidentissime, notho scriptori Græco non sine fraude tributam, nonnullosque alios libros a S. Brunone exaratos alio nomine publici juris factos. Quare operæ pretium duxi, injuriosas hujusmodi S. antistitis æstimationi rapinas detegere, scripta ejus ab usurpatione vindicare, emendatiorem perfectioremque editionem veteri mendosæ opponere, atque conflatas in eum censuras diluere ac propulsare. Causam ago doctissimi sanctissimique viri, cujus in rempublicam Christianam merita, amplissimæque doctrinæ ornamenta tune me vere prædicasse putabo, cum clarissimis Pedemontanis episcopis jure optimo comparandum Brunonem dicam. Hi quidem sunt, qui luctuosis temporibus Ecclesiæ laboranti firmissimo præsidio fuerunt; qui magna, et ardua pro Dei gloria egerunt, qui invicto animo pro doctrina catholica decertarunt. Eusebium Vercellensem cum nominem, quis ignorat eum fidei Nicænæ assertorem validissimum, malleum Arianorum appellari? Si huic addam Valerianum Cimeliensem seu Nicæensem episcopum medio v sæculo homiliarum auctorem illustrem, Maximum Taurinensem sacro e suggestu oratorem disertissimum, Turibium item episcopum Asturicensem sanctitate, atque doctrina tota in Hispania celebratissimum ab ipso S. Leone Magno suis litteris commendatum, cos in fastis ecclesiasticis laudatissimos commemorabo. Horum gloriam et in Ecclesiam merita æmulati sunt posteriores Atto Vercellensis ob commentarios in Sacras litteras, tractatus theologicos, et conciones ad populum nemini secundus, atque Anselmus archiepiscopus Cantuariensis jurium Ecclesiasticorum vindex post hominum memoriam invictissimus doctissimusque theologus. Age vero nonne inter istos splendidissimum obtinet locum S. Bruno Astensis Signiensium episcopus, ut acta Vita ejus et scripta luculentissime testantur? Ille enim operarius in vineam Domini missus fuit ea ætate qua hæresis Berengariana, Guiberti Ravennatis schisma, Simonia, cleri corruptio, ecclesiasticorum jurium usurpatio sacra omnia conterebant. Bruno igitur, refugientibus et pertimescentibus cæteris callidissimi hominis audaciam, decertare cum Berengario in concilio Romano non dubitavit, et longam acerrimamique de sanctissimo Eucharistiæ sacramento instituere disputationem; cujus tandem fuit exitus, ut PATROL. CLXIV. 1

« PoprzedniaDalej »