Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam sancta coadunatio vocatur Ecclesia, hæc dicitur mons Sion. In hunc montem descendit Dominus, servata quodammodo similitudine, et tempore, quo ascendit in montem Sinai, Jam enim, inquit Moyses, advenerat dies tertius, et mane inclaruerat, et cœperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, etc. Dicamus ergo et nos Jam advenerat tertius mensis, et Pentecostes, id est quinquagesimus dies inclaruerat, et, sicut beatus Lucas evangelista scribit Act. cap. 11, Factus est repente de cœlo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis, seditque super singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sanclo, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Ecce enim in utroque et sonus auditur, et ignis videtur. Sed in illo nubes caliginosa, in hoc autem clarissimi luminis splendor apparet; quoniam illa umbra erat, atque figura : hoc autem veritas. Quod enim ibi tonitrua, hic apostolorum voces intelliguntur : quod ibi micantia fulgura, hic miracula ubique fulgentia nubes vero densissima, quæ montem operiebat, apostoli sunt salutaribus pluviis Ecclesiam irrigantes. Clangor vero buccinæ perstrepens vehementer, doctorum omnium prædicationem longe lateque intonantem significat. Reddit deinde A. N. rationem cur Spiritus sanctus sub specie ignis apparuerit, et dispertitæ linguæ incumbere super singulos apostolos visæ

apostolis misit, et tantam gratiam illis dedit, ut A bus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. Hæc linguis omnium loquerentur, et infirmitates sanarent. Descripserat pridem S. Bruno, exponens illa verba ps. XLVI, Ascendit in jubilatione, et Dominus in voce tuba, maximam angelorum lætitiam, et exsultationem, cum Christum Dominum ascendentem in cœlum viderent, eique triumphatori plaudentes, et benedicentes occurrerint. Præstat commentationem ejus referre, p. 393 In jubilatione ascendit Dominus, id est in magno gaudio et lætitia apostolorum, qui eum in tanta gloria, tantaque virtute ascendere videbant. Sive enim in jubilatione angelorum, quos omnes summa cum exsultatione obviam ei venisse dubitare non debemus; quorum voces et laudes, quæ excellentissimæ erant, quamvis nesciamus quales erant, per vocem tubæ intelligere B possumus. Et quis unquam dicere et cogitare valeat quanta tunc lætitia in cœlis fuerit, quando Christus Dominus in cœlos ascendit? Videor videre omnes angelos et archangelos illam gloriosissimam Salvatoris nostri humanitatem humiliter adorantes, et pro tanta, talique victoria de boste superbissimo sic superato gratias agentes. Et hoc totum in his verbis significatum esse puto, quod hic dicitur: In jubilatione et in voce tube. Suscepit ergo Pater Filium, dizerat S. Bruno in Comment. ps. I, pag. 303, c. 2, ad se incarnatum, et hominem factum revertentem glorificavit, et in suæ majestatis sedem exaltavit. Ubi enim cum suscepit? in illo altissimo, et clarissimo secretario gloriæ suæ. Cum enim Deus ubique sit, est tamen aliquis locus ubi gloriam suam cla- C fuerint: Nunc autem (ita in serm. 11, de Spiritu rius et manifestius revelavit. ›

§ XI. De adventu Spiritus sancti.

Pollicitus fuerat Christus apostolis, cum ad Pafrem suum remeasset, se n issurum ad illos sanctum Paraclitum, qui eos omni veritate, virtute, omnique gratiarum genere cumulasset. Portentosæ hujusce divinæ apparitionis, ut adnotat A. N., figura præcesserat, quando Deus apparuit Moysi in monte Sina, eique dedit, populo Israelitico audiente, inter tonitrua, fulgura, el coruscationes, præcepta sua, ut in testimonium essent supernæ ejus potestatis et majestatis. Eximia est comparatio, et ad proban lum utriusque Testamenti consensum valde opportuna. Commentatio Brunonis in cap. xix Exod., p. 70, c.1, ita se habet: Jam advenerat tertia dies, mane inclaruerat, et ecce coeperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, et nubes densisima operire montem, clangorque buccino vehementer obstrepebat. Vide, inquit S. episcopus, quam bene utrumque testamenLum sibi respondeat, et quam convenienter in utroque celebretur. In Actibus apostolorum, cap, 1, 12, scriptum est: Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti; et cum introissent in coenaculum, ascenderunt, ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, el Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieri

sancto) quid ille ignis, et quid illæ linguæ significent, videamus, quæ super apostolos apparuerunt: cum omnes, ut Evangelista dicit, in uno essent loco congregati, Heb. xi, 29: Deus enim noster ignis consumens est. Merito itaque Spiritus sanctus in igne apparuit, ut peccata consumeret, mentis oculos illuminaret, et totum hominem in Dei amorem inflammaret. Hic ille baptismus, quem Joannes Baptista promittebat, cum diceret: Ego vos baptizo in aqua, sed alius venit post me, qui vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni Luc. cap. III, 17. In linguis quoque debuit apparere Spiritus sanctus: siquidem ipse est qui in apostolis loquitur; quis enim loquitur nisi lingua? Hoc officium non est alterius membri. D Qui hac lingua loquuntur, non habent necesse cogi-: tare quomodo aut quid loquantur. Hac igitur lingual suscepta loquebantur apostoli magnalia Dei. › § XII. De Charitate.

Cum vero ignis ille, quem Deus misit in terram, non aliam ob causam descendit, nisi ut eo humana corda incenderentur, S. Bruno, qui toto vitæ suæ tempore illo exarsit, oblata opportunitate interpretandi cap. vi Levit., ubi præcipitur quod ignis in altari semper ardeat, curæque sit sacerdoti ligna subjicere, ne exstinguatur, hæc eleganter comple- . clitur p. 136, c. 2: Ignis vero iste, ait, qui nunquam deficit in altari, sed perpetuo ardere convenit, intermissæ dilectionis in corde fidelium ardorem

vero salvus erit quasi per ignem. ›

Cum autem ex sacris Scripturis, ex traditione, et ex Ecclesiæ oraculo nobis constet justos aliquos inter sanctos, id est coeli habitatores esse habendos, eorum invocatio pia, et utilis erit; quod idem S. Bruno docet in Comment. super cap. x1 Job, pag. 244, c. 1. Sancti tunc oriuntur, quando carnem deponentes moriuntur; quia tunc primum immortalem vitam suscipiunt. Sed quomodo oriuntur? Ut lucifer, id est clari, et immortales. Tunc habent fiduciam, proposita spe, quia indubitanter ea, que speraverant, consequuntur. Plurimi autem eorum faciem deprecabuntur; quod tales fieri desiderant; sicut de Ecclesia dicitur: Vultum tuum deprecabun· tur omnes divites plebis; sive illuc venire concupiscunt, ubi eos videant, et eis associentur.›

imponit: si enim hic ignis ab intellectu abfuerit, A Si cujus opus exarserit, detrimentum patietur; ipse omne prorsus sacerdotis officium inutile erit. In hoc ergo sacerdos diligenter studeat, ut amoris ignem continuo nutriat, et per singulos dies ligna subjiciat recordetur scilicet misericordiæ Dei; recordetur quid fecerit, et quid diligentibus se præbere promiserit. His enim, et similibus lignis, de sanctarum Scripturarum silva collectis, ignis iste succinditur, et in Dei dilectione inflammatur. Super hunc igitur ignem, o sacerdos, pone holocaustum, ut immoles Deo sacrificium laudis; hic est enim adeps pacificorum, cujus pinguedine Deum demulces. Iste est ignis perpetuus qui nunquam deficiet in altare. Aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, Cant. vii, 7. Felices ergo illæ animæ, quæ cœlesti igne incensæ, eo semper usque ad vitæ exitum B ardebunt, et ad æternam felicitatem transeuntes, ubi reliqua dona cessabunt, charitas nunquam excidet, sed purior, vehementiorque tota in æternitate fiet. Docet tamen S. Bruno in cap. xxv Exodi, p. 87, col. 2, sanctos, qui Dei visione fruentur, perfectam omni ex parte beatitudinem non habituros, donec animabus corporibusque conjunctis, tota simul sanctorum multitudo super coelos elevetur. Sed non statim post obitam, justi qui in charitate decedunt, ingressum in cœlum obtinebunt, si aliquid culpæ eis expiandum remanserit.

§ XIII. De purgatorio, de cultu et invocatione

sanciorum.

Satis superque notum est unum ex erroribus Græcorum schismaticorum fuisse negare purgatorii C existentiam, hoc est loci in inferis destinati pro animabus justorum, quibus adhuc vel leves culpæ, vel reatus remissorum peccatorum restant expiandi. Contra illos ergo concilium ecumenicum Florentinum definivit, purgatorium, tanquam dogma catholicum, esse admittendum. Ut igitur Florentinorum Patrum definitio confirmetur, et quam jure meritoque etian hoe ex capite videantur proscripti recentiores hæretici Lutherus, Calvinus, Zuinglius, etc., quid de hac catholica doctrina senserit S. Bruno, in medium proferam. Ille ergo exponens caput XXII Levitici, p. 126, c. 2: ‹ Justi, ait, post hanc vitam Deo offeruntur, et in societatem sanctorum statim recipiuntur, vel deinceps, si forte purgatorio indigebunt. Non enim omnes, qui salvantur, mox ut obierint, in beatitudinem recipientur. Idem repetit A. N. declarans verba illa ps. xxxi : Beatus ille, cui non imputavit Dominus peccatum. ‹ Gaudeant, inquit, itaque pœnitentes, quia peccata dimissa sunt eis; timeant tamen, quia nesciunt an adhuc pœna peccati dimissa sit eis. Quacunque enim die conversi fuerint, si tamen digne conversi fuerint salvi erunt sed ignis manet; peccatum dimissum est, sed non pœna peccati. Legimus quosdam post mortem miraculis claruisse, et tamen purgatorio deputatos fuisse. De quibus dubitari non potest, et peccata eis dimissa fuisse, et pœnam peccati dimissam non fuisse. De talibus dictum est, I Cor. ш, 15:

.

D

Quod vero pictæ eorum imagines, et præcipue B. M. V. culta quodam, et obsequio prosequendæ sint, idem S. Bruno insinuat in Comment. super eumdem ps. XLIV. Non solum, inquit, filium suum adorabunt filiæ Tyri, sed et te quoque deprecabuntur, tibique vota persolvent. Nam si ejus vultum, et imaginem intelligamus, non erit inconveniens; cum sic ubicunque depingitur eam omnes venerari debemus. ›

§ XIV. De æternitate pœnarum infernalium.

Alterum catholicum dogma assertum a S. Brunone reperimus; miserrimam nempe iniquorum sortem, qui in peccato gravi decedentes, æternis infervi pœnis damnantur. Hujusmodi veritatem contra Origenistas, æternitatem ignis et enarum in inferno negantes, stabilivit S. episcopus, declarans illa Job, pag. 259, c. 2: Devorabit eum ignis, qui non succendetur, affligetur relictus in tabernaculo suc.

Ignis

enim ille, inquit, inexstinguibilis est, et semei succensus non indiget, ut ulterius succendatur. Relictus autem in tabernaculo carnis suæ semper affligetur; quia caro, et anima in æternum cruciabitar. › In commentario etiam super ps. II, pag. 352, col. 2, ait: Impii, et peccatores in judicio damnati misericordiam ulterius non invenient. Plura alia ad doctrinam theologicam spectantia tradit S. Bruno, non tam in commentariis super utrumque Testamentum, quam in reliquis scriptis, quæ singula si producere vellem, nimis hanc prolusionem protraherem. Aliqua tamen majoris momenti annotabo.

§ XV. De divinarum Scripturarum et traditionis auctoritate.

Quanto in pretio habendæ sint divinæ litteræ, hoc est utriusque Testamenti libri, docet A. N. in cap. XXXIV, Exod. pag. 119, ubi relatis verbis Apostoli Rom. cap. VII, 8: Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces rem proximi tui. ‹ Credamus ergo, inquit S. episcopus, testimonio legis, quæ quia semper verum dicit, et nunquam mentitur, non immerito testimonium appellatur huic enim testimonio nemo contradicere audet; ultima probatio legis est auctoritas. Hæc autem scripta est manu

Dei, opera Dei, Scriptura Dei; nihil humanum est A tum conspiratio semper eis resistat, inanesque eo¬ in ea, tota divina est, tota Deo dictante et scribente composita est; unde veritate et auctoritate plena 'est.

Traditionis etiam auctoritatem cum in rebus fidei, tum in ritibus ab Ecclesia pro sacramentorum administratione constitutis, duplici in loco statuit S. Bruno. Et quidem quod attinet ad mysteriorum intelligentiam, ait, in Comment. ad Exod., pag. 89, c. 2, nos non debere aliter credere quam SS. Patres 'docuerunt, et crediderunt; corum enim dogmata tanquam divinitus revelata retinenda sunt; nec quemquam licet plus velle sapere quam ipsi credendum pronuntiarunt. Fides ergo sanctorum, inquit, nobis sufficiat ; neque ultra quæramus quæ illis divinitus sunt revelata. Et qui nos ipsos, et ea quæ in nobis sunt, intelligere non valemus, ad ea quæ super nos sunt, nos extendere non laboremus. ▸ Ex eodem fonte, ex traditione scilicet, idem S. Antistes sacrorum rituun observantiam esse repetendam docuit, in tractatu de Sacramentis, et Mysteriis, ubi agens de baptismo, dicit, pro validitate sacramenti, id est pro obtinenda ejus virtute et gratia, aquam, et Spiritum, hoc est invocationem sanctissimæ Trinitatis, quæ materiam, et formam constitunnt, esse necessarias. Sed cum alia posterius addita fuerint, ea omitti nequeunt. Hæc ergo sola, ait, sufacere poterunt ad baptismi sacramentum, sed SS. Patres nostri, qui ista Spiritu Dei constituerunt, voluerunt nobis satisfacere, non solum in his quæ pertinent ad virtutem sacramenti, verum etiam in illis quæ pertinent ad significationem. Sufficit enim aqua, et Spiritus ad baptismi perfectionem: cætera vero, quæ adduntur, ad significationem pertinent. Non enim oleum, et chrisma habuit Philippus apostolus, quando eunuchum baptizavit. Hæc tamen prætermittenda non sunt, quæ ad significandum aliquid sanctorum diligenti dispositione addita sunt, » Bitus igitur, et sacrorum administratio, quam per traditionem accepit Ecclesia, originem quamdaın divinam habuere, quatenus a Deo inspirati SS. Patres eos constituerunt, eorumque custodem Ecclesiam ipsam reliquerunt. Quare nemini privato fas est illos omittere, vel immutare; cum traditionis auctoritati ex consensu Ecclesiæ majus pondus accedat.

§ XVI. De auctoritate Ecclesiæ in doctrina fidei. Semper in Ecclesia maximi ductus est consensus ejus in doctrinis dogmata fidei continentibus; quo magna illa constituitur differentia mundum inter et ipsam Ecclesiam; ille enim a continua mobilitate, et varietate in scientiis, in legibus, in regiminis principiis agitatur; hæc autem firmitate ac stabilitate sua gaudet. Quamvis enim nonnunquam insurgant hæretici, qui tanquam procellosi venti eam commovere, ac scindere nitantur, non prævalent tamen, neque firmitatem, stabilitatemque ejus subvertere queunt; cum doctrinæ orthodoxæ concordia, ac depositi fidei servandi sanctorum episcoporuin, et sacerdo

B

rum conatus reddat. Hæc copiose tradit S. Bruno in Comm. ad ps. LXV, p. 432, exponens illa verba: Qui constituit mare in aridam, el flumina pede pertransibunt; ibi lætabimur in idipsum. ‹ Per mare, inquit, mundum, per aridam vero Ecclesiam intel◄ ligamus. Illud procellis et tempestatibus erigitur; hæc semper firma et stabilis manet. Convertitur autem mare in aridam, quando gentiles, et idololatræ ad Ecclesiam transeunt, et Christianorum fidem suscipiunt. Per flumina vero, quia aquæ multæ populi multi, diversæ hujus mundi gentes et nationes significantur. Quæ autem flumina transire possumus, ca ingredi non timemus. Quando igitur sancti prædi-, catores, episcopi, et sacerdotes secure, et sine timore in populis prædicant, tunc dicere possumus quia per flumina pede transeunt. Ubi prius erat timor, ibi lætitia nuntiatur. Ibi ergo, id est in populis, qui per flumina significantur, lætantur modo sancti in idipsum, id est simul, et communiter omnes. Omnium communis lætitia est, quia fides omnium est, nullus nulli contradicit, sed omnes pariter Christum laudant, et benedicunt. Omnem autem vim confringentem hæreticorum errores a conciliis adhiberi fatetur idem S. episcopus, p. 370, c. 1, ubi explanans verba illa psalmi xxxvII, Arcus eorum contritus est, ait: Arcus hæreticorum contritus est, quia omnis eorum hæresis, et deceptio in multis. conciliis damnata est. De concilio quidem Nicæno 1, jam dixerat cap. XIV in Genesim, pag. 24, col. 1, C ab eo hæresim Arianam damnatam fuisse, fidemque catholicam confirmatam. Sive igitur Ecclesia in conciliis generalibus congregata sit, sive dispersa, quoties aliquid docet, vel tanquam credendi regulam definit, audienda est, eique credendum quod, ut habemus ex Apostolo I, Timot. cap. 111, 15, Columna, elc., fundamentum veritatis sit a Deo constituta. Quanta vero polleat Ecclesia potestate, quibusque divinis muneribus fulgeat exornata, repræsentat S. Bruno in nube quæ supra montem Sinai descendit, atque in eo cap. xxiv. Exod. gloriam Domini apparuisse legitur: Nubes, ait, pag. 85, c. 2, quæ montem Sinai operuit, est omnis scientiæ, et sapientiæ plenitudo, quæ super Ecclesiam descendit, et in eo gloriam Domini apparere demonstravit; quoniam virtus miraculorum, et gratia Spiritus sancti usque ad sæculi consummationem Ecclesiam non relinquit; secundum illud, quod Dominus ait: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. His igitur privilegiis, et prærogativis munita Ecclesia, divinique auctoris sui præsidio semper adjuta, plenam super filios suos exercet potestatem, ut eos instruat, in veritate contineat, et perfectos mandatorum observatores reddat. Ut autem apostolis prædicantibus fides haberetur, per os eorum se loqui dixit, adeoque audientes illos fassus est, se docentem audire, Luc. cap. x, 16: Qui vos audit, me audit, et despicientes, ipsum Redemptorem despicere: Qui vos spernit, me

perspicue de hæretico intelligimus, unde et merito rebellis vocatur. Magna enim superbia est, ut tota Ecclesia reclamante, et fidei dogmata ostendente, aliquis contra rebellare, suamque sententiam contentiose defendere velit. Talis ergo peribit, cujuscunque generis sit, cujuscunque ordinis, cujuscunque conditionis et religionis. Perire autem de populo Dei, idem est ac ab excommunicationis sententia a cœtu fidelium separatum esse, et ab Ecclesiæ communione depulsum. Id perspicue patet ex sequenti Brunonis interpretatione de homine, quem Israelitæ extra castra ducentes, quoniam in Sabbato ligna collegerat, lapidibus obruerunt. Per hoc autem, inquit, pag. 183, c. 2, datur intelligi, quod illi, qui pactum Dei violant, et Ecclesiæ Dei instituta cam cæteris fidelibus custodire et observare recusant, ab Ecclesia pelli, et ab omnibus damnari, et excommunicari debeant; tot enim lapidibus obruitur, quot assentientibus excommunicatio obfirmatur. ›

spernit. Prosequitur au'em A. N. in comment. A num rebellis fuit, peribit de populo Dei. Hoc autem ad hunc locum Luce, factis comprobans promissiones quas cis Dominus fecisse dixerat. Apostolos enim, ut superius dictum est, miserat Dominus binos ante faciem suam, in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus. Nunc autem, inquit S. Bruno, reversi, Domino omnia scienti cum gaudio referebant ea, quæ non ipsi, sed ipse in illis fuerat operatus. Gaudebant enim de nomine Christi, cujus et virtutem experti erant. Gaudebant et de gratia immensa sibi a Domino attributa; quoniam non solum infirmitates curabant, verum etiam dæmonibus imperabant, et sibi subjectos esse videbant. Præter evangelicam prædicationem, et signorum ostensionem, quibus corum missio comp obatur, non tam suasione, quam auctoritate ipsis proprie attributa, B eam apostoli exercuerunt, suisque successoribus xercendam reliquerunt, ut malos a bonis separarent, eosque suo judicio subjicerent. Hanc legem in Levitici cap. XII, adumbratam ostendit A. N. p. 149, c. 1, disserens de cognitione lepræ sacerdotibus reservata. Sicut enim leprosus, ita cognitus, ex Dei præcepto a reliquo cœtu separabatur; eodem: modo qui spirituali lepra infectus dignoscitur, a consortio fidelium est separandus. Sed hæc cognitio, et separationis sententia ad Ecclesiam spectat, nec cuiquam licitum est, eam sibi usurpare. Audia- ́ tur Bruno, qui eodem in loco diversa excommunicationis genera exponit. Solis episcopis, inquit, et sacerdotibus secundum animam condemnandi, et absolvendi potestas a Domino data est. Peccat autem, qui leprosum aliquem, et peccatorem a communione sua separandum putat, priusquam ab episcopis et sacerdotibus judicetur. Ducatur ergo leprosus ad sacerdotem. Sic enim Dominus ait: Ostendite vos sacerdotibus, Luc. cap. xvi, 14. Consideret sacerdos, diligenter perquirat, si lepra est. Habet enim lepra sua signa neque celari potest, facileque cognoscitur. Quis enim adulterum, homicidam, perjurum, sacrilegum, furem, et raptorem dubitet esse leprosum? Talem ergo cum sacerdos invenerit, nec timore, nec amore mutet judicium dicat enim esse leprosum, et secundum ejus arbitrium separetur secundum ejus quidem, non secundum alterius ipsius enim est eum judicare'; ips'us est separare.

Quomodo separare? Multis enim modis fit ista separatio alii enim a corpore et sanguine Christi, alii ab Ecclesiæ introitu, alii a communione fidelium separantur. Separantur etiam a quibusdam cibis, et potibus, aliisque carnis voluptatibus, ut jam nunc licite non utantur his rebus, quibus prius licite utebantur. >

Sed quid de hæreticis judicare debeat Ecclesia, declarat S. Bruno in Comment, ad cap. xv. Numer. p. 183, c. 2, ubi postquam de diverso sacrificii genere, pro expianda diversorum reatuum qualitate egerit, ad peccatum superbiæ veniens, ait: Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sire civis ille sit, sive peregrinus, quoniam adversus Domi

Si hace de judicio, deque potestate episcoporum, et sacerdotum jure meritoque asseruntur, multo magis de summo sacerdote, et episcopo episcoporum sunt affirmanda, cui cum graviorum causarum reservata sit cognitio in Ecclesia, potestate clavium a Christo Domino ei tradita uti poterit, quoties expedire judicabit. Quamvis autem a nobis, cum de S. Petro apostolorum principe ageremus, plura allata sint gravissima Brunonis testimonia de suprema Romani pontificis in Ecclesiam universam auctoriC tate, ut ea tanto magis confirmentur, maxime opportuna erunt, quæ idem episcopus Signiensis in tractatu De Sacrificio azimo habet. Objiciebant enim Græci consecrantes in pane fermentato Latinis, nos cum Hebræis Judaico more azymum comedere, qui sacrificium in pane azymo conficinius. Respondet autem S. Bruno: Absit hoc a catholica, atque apostolica, et Romana Ecclesia, quæ caput, et fundamentum, ac speculum dicitur, et probatur esse omnium Ecclesiarum, quam Deus, et Dominus noster Jesus Christus per semetipsum ædificare dignatus est, ac promittens specialiter suo dilecto discipulo Petro apostolo, dicens Matth. xvi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam : el portæ inferi non prævalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni cælorum. Atque iterum,' Luc. cap. xxn, Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquaudo conversus confirma fratres tuos. Cum autem S. episcopus hunc scripsisset tractatum rogatus a monachis Benedictinis Constantinopoli monasterium habentibus, his lucubrationem suam absolvit. Quapropter, amantissimi fratres, state viriliter in sodalitate ac firmamento orthodoxæ columnæ, et nemo cum suasoribus verbis a sancie fidei catholicæ, atque apostolicæ præfatæ sedis, matris Ecclesiæ Romanæ consuetudine vos separet," quia teste Augustino luculentissimo doctore, et Africano episcopo, non est alia sedes in cœlo, aut in terra diguior, sive prior, nisi illa, quam Romana

D

tenet Ecclesia. flanc tenete, hanc puro corde dili- A revocari nequit hanc esse constantem, firmatamque gite, et ab ejus unitate non recedite; cum scriptum in omni ævo SS. Patrum sententiam, hujus supremæ sit, Prov. cap. XXII, v. 28: Terminum, quem antiqui sedis doctrinam pro regula fidei esse tenendam, ac posuerunt Patres, ne transgrediaris. Et Eccl. x, v. 8 : proinde nemini licere ab ea recedere, eique non Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber; serpens obtemperare. Commiserandi profecto sunt, qui tanto siicet ille, qui ejecit Adam de paradiso, ex cujus in lumine cæcutire volunt, et qui malo spiritu acti pestifero ore Dominus vos semper eruat. › Cum hæc ab ulnis amantissimæ matris aufugiunt, et se, quosde apostolica sede non ambiguis verbis, sed apertis, que seducunt, ad æternam pertrahunt ruinam. certisque significationibus dicta sint; in dubium

VITA S. BRUNI SEU BRUNONIS

ASTENSIS

SIGNIENSIUM EPISCOPI ET ABBATIS MONTIS CASINI.

Elita lib. IV, c. 33, Chronici Casinensis a Petro Diacono, prout eam disposuerat Leo episcopus, et cardinalis Ostiensis; sed morte præventus explere non potuerat, ut testatur idem Petrus epistola nuncupatoria ad Reinaldum abbatem et cardinaiem

Beatissimus Brunus, sen Bruno, abbas hujus mo- B noveris esse. Quapropter ut ad Ecclesiam redeas ex nasterii quadragesimus, sedit annis tribus, mensibus decem. Hic Liguria provincia ortus ex illustri Astensium prosapia; sed illustriores ab infantia possideus mores, liberalibusque studiis a pueritia sufficienter instructus, Astensis episcopi canonicus exstitit, qui desiderio regui cœlestis patriam parentesque relinquens, huc properans, ut Deo liberius sub monachali habitu deservire valeret, Romanam primum accessit ad urbem. His porro diebus Urbanus II universali præsidebat Ecclesiæ. Factum est autem, ut eo tempore, quo idem vir ad hunc locum tendebat, Signiensis episcopus ex hac vita disce leret. Idem vero Romanus pontifex hunc spiritu fervere conspiciens, dixit ad eum: Sicut tranquillitas maris multoties confert periculum nautis, ita et C mozachis a sæculi turbine remotis, quies et securitas ipsa perniciosissimum solet inferre naufragium. Uude nostris monitis te obedire convenit, et Signiensis Ecclesiæ curam, quæ tibi a nobis injungitur, tanto religiosius, ac diligentius, quantum scientia, et sapientia polles, regere stude. Quibus cum ille sermonibus minime præberet assensum, præcepit ei ut ad civitatem prædictam pergeret; ibique vice Romani pontificis episcopum ordinans, iret quo vellet. Tunc supradictus vir illuc adveniens, cum s bi injuncta implere satageret, idem papa clam Signiensibus apices destinans, admonuit, ut eum episcopum ordinarent. Talia dum ad ejus notitiam pervenissent, intempesta noctis silentio, B. Mariæ Ecclesiam egrediens fugam arripuit. Itaque dum meditata implere satageret, in quodam trivio virgo, quæ imperiali trabea adornata, cujus facies resplendebat ut sol, illi cominus astitit. Quam ille qualis, quæve esset, et quo tenderet, cum requisivisset, illa respondit: Sponsam, quam non bene fugis, me

D

Dei omnipotentis parte præcipio. Et cave ne Dei ulterius velis resistere voluntati. Et his dictis disparuit. Perculsus ad hæc Bruno sanctæ virginis feminæ, Deique in sua ordinatione voluntatem advertens, succubuit, ac pontificalem cathedram lætantibus cunctis scandit. Ordinatus autem in ea qua fuerat mentis intentione permansit; unde adinventa opportunitate, sub supradicto abbate Oderisio, ad hunc locum perveniens, flentibus qui cum eo venerant, et nihil tale de ipso suspicantibus, monachus factus est. Signienses autem graviter illius ferentes absentiam Pascalem papam II adeunt, flentesque rogant, ut illum potius episcopatus sui cura.n gerere cogeret, quam sibi tantum consulentem in Casinensi cœnobio quietum, et remotum a sæculi turbine habitare permittat. Pontifex autem ad illorum verba permotus strenuos a suo latere destinat viros, per quos eidem Brunoni ex parte sedis apostolicæ man-' dat, ut curæ ovium suarum studeat, et Romano pontifici in causis ecclesiasticis semper adhæreat; arguens insuper illum, et increpans cur absque apostolicæ sedis licentia, ausus fuisset monasterium petere, quo illum omnino non permitteret esse. Ad hæc præfatus Bruno, per episcopos et cardinales amicos hæc rescripsit: Cuncti, procul dubio, qui in Romana sunt Ecclesia, noscunt, quia nisi contra Ecclesiam schismaticorum sæviret insania, hoc quod nunc egi, a multis jam annis opere implevissem. Nunc vero quia in Romana Ecclesia, Petro clavum regente, tota per orbem Christi Dei nostri gratulatur Ecclesia, ventorum jam turbines silent, maria pacata quiescunt, idcirco, quod Deo semel devoveram, reddere cogor. Melius est enim non vovere, quam vovere, et non reddere. Quod si quis fortasse mihi objiciat, quod semel acceptum episcopatum relin

« PoprzedniaDalej »