Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed vel ad gloriam, vel ad supplicium prædestinati A sunt, quia semper eos Dominus respicit, et eos sunt omnes. Sequitur:

De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem. Repetitio videtur corum, quæ dicta sunt.

‹ Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit in omnia opera eorum. Sigillatim omnium corda fecit Deus, quia neque omnibus omnem, neque æqualem omnibus sapientiam et intelligentiam dedit. Qui intelligit in omnia opera eorum, et quia omnium opera intelligit, unicuique secundum sua merita retribuit. Ab eo loco, ubi dicitur: de cœlo prospexit Dominus, usque ad hunc locum tenor sententiæ pendet; et hic tandem subaudiendum est id quod superius diximus.

Non salvabitur rex per multam virtutem suam, neque gigas salvus erit in multitudine fortitudinis suæ. Soli, inquit, illi salvabuntur, qui Deum timent, ejusque mandata custodiunt, et ad vitam æternam prædestinati sunt. Cæteri vero non confidant in multitudine fortitudinis suæ, quia neque rex poterit salvari per virtutem suam, neque gigas per fortitudinem suam.

Falsus equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suæ non erit salvus. His autem verbis nihil aliud significare videtur, nisi quia sola Dei misericordia est, quæ hominem salvare et poenis eripere potest. Nemo confidat in equi velocitate, quia sæpe mentitur, et subito cadens, neque seipsum, neque sessorem salvare valet. Quod autem de rege, de gigante et equo dicitur, de omnibus quoque aliis rebus intelligatur.

Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes autem in misericordia ejus, ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Hoc autem tale est ac si diceret: Illi, qui in seipsis, et in sua fortitudine, et virtute confidunt, non salvabuntur; ili vero, qui Deum timent, et in sola ejus misericordia sperant et confidunt, securi

B

C

rita et demerita, ut prior scilicet prædestinatio
effectivam connectat bonitatem, altera vero, id est
reprobatio, supponat opere completam pravitatem.
Ita docet S. Th. q. 23. art. 3: ‹ Sicut prædestinatio,
ait, est pars providentiæ respectu eorum qui divini-
tus ordinantur in æternam salutem, ita reprobatio
est pars providentiæ respectu illorum qui ab hoc fine D
decidunt. Unde reprobatio non nominat præscien-
tiam tantum, sed aliquid addit secundum rationem,
sicut et providentia, ut supra dictum est. Sicut enim
prædestinatio includit voluntatem conferendi gra-
tiam, et gloriam, ita reprobatio includit voluntatem
permittendi aliquem cadere in culpam, et inferendi
damnationis pœnam pro culpa. › Quod hæc fuerit
S. Brunonis mens, et non alia, ex sequentibus etiam
luculentius patet.

(504) Titulus Psalmo huic a Brunone præfixus idem est apud S. Augustinum. In Vulgata autem dicitur, Davidem vultum immutasse coram Achimelech. Sed in libro I Reg., cap. xxi, v. 13 legimus hoc factum esse coram Achis regem Geth et servis ejus. Hanc tantam diversitatem longa dissertatione conciliat S. Augustinus. Sed breviorem Bedæ præferimus, quam etiam affert Card. Thom.: Cum Saul persequeretur David, tunc fugit ad Achis regem; ubi

errare, et perire non permittit; alit enim eos cibis spiritualibus in fame, quam iniqui homines in hes sæculo patiuntur; de qua videlicet per prophetam dicitur: Immittam in eos non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei (Amos vIII, 11). Potest tamen de illa fame hoc intelligi, qua in inferno mali cruciantur. Unde et dives ille dicebat Abrahæ‹ Pater Abraham, mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia erucior in hac flamma (Luc. xvi, 24). ›

‹ Anima autem nostra sustinet Dominum, quia adjutor, el protector noster est. Et in ipso læ:abitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus spe‹ ravimus. › Hortatur seipsum et animam suam, et in seipso omnes alios, ut securi sint et patienter exspectent, quia et bonum habent præceptorem, et ea, quæ sperant et exspectant sine ulla dubitatione suscipient. Et hoc est, quod dicit :

Fiat, Domine, misericordia tua super nos, sicut speravimus in te. Magna est virtus spei, quæ per omnes psalmos tantum commendatur. Hanc autem maligni spiritus àmiserunt, et summo studio laborant, ut eos quos decipiunt ad desperationem perducant. Hoc est illud peccatum, quod non dimittetur hominibus neque in hoc sæculo, neque in futuro. Bene autem pluraliter posuit, anima nostra, quia sicut in Actibus apostolorum legitur: Omnibus est cor unum, et anima una (Act. IV, 32); unde, et alibi dicitur: Anima nostra sicut ‹ passer erepta est de laqueo venantium. ›

361 PSALMUS XXXIII.

PSALMUS DAVID CUM IMMUTARET CORAM ABIMELECK

VULTUM SUUM, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT (504).

Non legitur quod David immutasset vultum suum coram Abimelech, sed potius coram Achis rege Geth, quando se furiosum esse simulavit; timens ne ab eo occideretur, de cujus regno multos interfec e

dum esset invidia faciente suspectus, industriose mu-, tavit vultum suum, ita ut salivis ora compleret; quatenus anergumenus æstimatus, miseratione fa ciente dimitteretur illæsus. David ergo Christus est, Achis populus Judæorum : in quo ille incarnatus, sed invidentibus non agnoscendus apparuit; unde et Achis interpretari dicitur, quomodo est! Quod est verbum mirantis, et non agnocentis: quia Judæi virtutes Christi admirantes, ipsum Deum minime esse agnoverunt. Et bene David vultu mutatus salivas dimisit in barbam; saliva quippe_infirmitatem, harta autem virtutem designat; quia Christus, cum in forma Dei esset, seipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11). Nec in nomine regis error est; cum ex paire rege natus potuerit etiam Abimelech dici, qui interpretatur pater meus rex, sive patris mei regnum; sed et mysterii sensus arridet; quia Judæi patrem regem habuerunt, de quibus dicitur: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Dimisit autem eum, et abiit dimisit Judæos, et abiit credendus a gentilibus. Polest et ita dici, quia coram Abimelech sacerdote mutaverit vultum, quando, ut arma, panesque sibi, et sociis perciperet, a Saule se missum simulavit. lisdem pene verbis eadem interpretatio legitur in Cassiodoro.

:

Immittet angelum Dominus in circuitu timen<tium eum, et eripiet eos. Unde et Apostolus ait : quia Angeli sunt administratores spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis (Hebr. 1, 14). ›

rat. Vocat igitur Achis Abimelech, quia in saiva- A appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina tione sua qualis fuit Achis, talis fuit et Abimelech, illius (Deut. xxx, 3). Et certe doctrina illius intequoniam uterque illæsum eum abire permisit. Et sic- rioris hominis illustratio est. Qui autem sic illumiut Achis, ita et Abimelech vultum, id est animum nati fuerint, in judicio non confundentur; unde et et voluntatem, David eo ten pore non cognovit. Inde hie dicitur: Et vultus vestri non erubescent. enim Abimelech postea cum omnibus suis a Saule interfectus est, quia non tenuit David, et eum abire permisit. Sic igitur verum est, quia David immutavit vultum suum, et coram Achis et coram Abimelech. Et coram Achis quidem, qui se furiosum esse simulavit; coram Abimelech vero, quia cum ab eo interrogaretur cur solus venisset, respondit : Rex præcepit mihi sermonem, et non vult ut aliquis sciat. In qua re manifeste significat se in domo Abimelech securum non fuisse. Unde in hoc psalmo Deum laudat, et benedicit, qui et in domo Abime- I lech, et in domo Achis eum custodivit.

Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Docet nos Propheta qualiter nos Deum benedicere et laudare debeamus; non ad horam, sed omni tempore, et in prosperis, et in adversis.

In Domino laudabitur anima mea, audiant mansueti, et kætentur. › Ideo, inquit, omni tempore laudabo Dominum, quia quidquid sum ab eo sum, nihil in me laudabile invenitur, quod mecum sit. Ad ipsum igitur referatur virtus, et fortitudo mea, humilitas, sapientia et patientia mea, et quidquid boni inveniri potest in anima mea. Hoc audiant humiles el mansueti, et lætentur mecum, neque pœniteat eos humiles semper fuisse, et mansuetos. Sic et alibi C dicit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejas (Psal. cxxx1, 1). ›

· Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem. Benevolus est Propheta, socios quærit, hortatur alios ad laudem Dei, et quicunque secum fuerint in laudibus et in magnificatione, sint quoque participes in remuneratione.

Inquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. In hoc quoque suæ benevolentiæ affectum satis nobis manifeste ostendit, dum ad exemplum sui nos docet, quid in nostris tribulationibus nos agere debeamus; ideo in suis tribulationibus se Dominum inquisivisse et exauditum esse dicit, ut et nos similiter faciamus et similiter exaudiamur. Hoc est enim quod dicit.

Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Unde .hoc? Quia iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus liberavit eum. SeIpsum pauperem dicit, quia quamvis dives esset, in divitiis tamen spem non habebat, et mundi hujus divitias pro nihilo ducebat. Accedite, inquit, per pœnitentiam, qui ab eo recessistis per inobedientiam,

et illuminamini. 362 Ipse enim est lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc Landum (Joan. 1, 9). › De quo et Moyses dicit : « Qui

D

Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir, qui sperat in eo.› Iste qui hoc dicit, jam ejus degustaverat suavitatem. Et fortasse in eo loco, ubi ait: « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. cxvin, 105). Sed quæ sunt illa eloquia, quæ tantam sanctis dulcedinem præstant? Lege in Evangelio, et invenies: ‹ Cum exaltatus fuero a terris, omnia traham ad meipsum (Joan. x11, 32). › - Qui credit in me habet vitam æternam (ibid. v1, 47). » —‹ Ubi ego sum, ibi et minister meus erit (ibid. x11, 26). ► -Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui venit ad me, non ejiciam foras (Marc. xvi, 16). › —

Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in cœlis (Matth. v, 12). Hæc sunt et similia, quæ nos gustare persuadet; quatenus in his videamus, et cognoscamus quam dulcis est Dominus, et quam suavis. Beatus vir, qui sperat in eo. Unde et alibi dicit: Sperate in eo, omnis conventus plebis, et effundite coram illo corda vestra; quia Deus adjutor est in æternum (Psal. LXI, 9). › Beatus enim ille est, cujus Deus in æternum adjutor est.

Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Hinc est quod Salomon ait Time Deum, et mandata ejus custodi (Eccle. xn, 13). ‹ Propter hoc factus est omnis homo, ut Deum timeat et mandata ejus custodiat. Qui Deum timet, nihil negligit. Hoc est enim quod dicit:

Timete Dominum, omnes sancti ejus. Universa legis et prophetarum mandata comprehendit, et nihil fuit quod amplius dicere potuisset. Qui enim ex amore Dei timet, omnia facere desiderat que ipsi præcipit, et omnia fugere, quæ interdicit; nihilque illi deest ad perfectionem, qui ad banc pervenire potuit dilectionem. Unde et subditur : Quoniam nihil deest timentibus eum. › —‹ Initium sapientiæ timor Domini (Eccli. 1, 16). ›

‹ Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quanta sunt, quibus divites egent, et quam inulta unde penuriam patiuntur? Sancti vero omnia habent, quæcunque habere concupiscunt. Nam et si nondum habeant in re, omnia tamen habent in spe. Neque enim beati esse potuissent, si eis aliquid defuisset. Unde et Apostolus dicit: Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (11 Cor. vi, 10). Quomodo aliquid minus poterunt habere, qui siraul in Deo omnia possidebant?

‹ Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo A dicitur (Psal. cxx, 7): Dominus custodit te ab omni (vos. Dixit superius ut Deum timeant, nunc autem quomodo timere debeant ostendit. Venite, inquit, et redite ad me, quia peccando recessistis a me. Nunc autem collectis et in unum congregatis ail :

[ocr errors]

< Quis est homo qui vult vitam. et cupit videre dies bonos? Et quasi aliquis respondeat: Ego; subdidit dicens: ‹ Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam. › In his paucis verbis plena instructio est timoris Domini, et perfecta doctrina Christianæ religionis (505). Totum hic dicitur, et quid effugere, et quid agere debeamus. ‹ Qui enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. 11, 1); › et: Qui custodit B linguam suam, custodit animam suam (Prov. XIII, 3). Pacem vero quærit et sequitur qui omnes diligit, et neminem odit. Unde et Apostolus dicit: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18). › Et alibi: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7). ›

[ocr errors]

• Oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum. Vultus autem Domini super facien‹tes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. › Dixit quid facere, et quid non facere debeamus; nunc dicit inspectorem Deum desuper esse, qui uniuscujusque facta considerat; et justos quidem ad hoc respicit, ut exaudiat; injustos vero, ut de terra viventium perdat. Unde et sequitur :

‹ Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et (ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. › Sed quid mirum, si eos audivit, et de tribulationibus liberavit, qui semper cum illis est, et nunquam ab eis separatur? Et hoc est quod dixit :

[ocr errors]

C

malo; et statim quomodo intelligi debeat ostendit, dicens: Custodiet animam tuam Dominus, sic et in hoc loco non ossa corporis, sed ossa animæ intelligere debemus. Ossa animæ fides, spes, charitas, humilitas et misericordia, cæteræque virtutes intelliguntur, sine quibus debilis est, et in via mandatorum Dei currere non potest. Hæc sunt illa ossa, quæ Dominus custodit, et ex quibus nec unum frangi permittit Qui enim offendit in uno, factus est omnium reus (Jac. 11, 10). ›

Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent. Pessima quidem est illa mors, quæ et corpus et animam perdit. Et qui oderunt justum delinquent. Si in alio non delinquerent mali, nisi in eo quod justos sine causa odio habent, sufficeret illis ad perditionem. Possumus autem per justum Salvatorem nostrum intelligere, qui de seipso, suisque adversariis in Evangelio dicit: Quia odio habuerunt me gratis (Joan. xv, 25). De quibus bene dicitur, quia delinquent, quia usque hodie contra Christum peccare non cessant, neque cessabunt usque ad consummationem sæculi.

Redimet Dominus animas servorum suorum, et non derelinquet omnes qui sperant in eo. De illa redemptione satis convenienter intelligere possumus, quam sui sanguinis effusione Dominus fecit, neque credibile est ut eos derelinquat, quos tanto pretio redemit.

PSALMUS XXXIV.

IPSI DAVID.

Dicit rex et propheta David ut iste psalmus adscribatur ipsi David, id est Salvatori nostro, qui revera manu fortis vocatur. Loquitur autem in hoc psalmo Salvator noster, sed, sicut sæpe diximus, secundum humanitatem (506).

Judica, Domine, nocentes me, expugna impu‹gnantes me. Judica, inquit, Domine, nocentes me, et redde illis, sicut digni sunt; et expugna impugnantes me, ut suis non valeant resistere inimicis. Hoc autem contra illos dictum esse intelligere debemus, qui inconvertibiles fuerint, et usque in finem in sua malitia perstiterunt. Namque pro aliis in cruce positus oravit Dominus, et dixit: < Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,

Juxta est Dominus qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. › Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L): humiles autem spiritu ad distinctionem illorum mihi dicere videtur, qui torpore humiles sunt, id est, qui humilitatem foris ostendunt, quam interius non habent. Et tales qui dem facit hypocrisis: humiles vero spiritu sola sancti spiritus gratia facit. Tales autem humiles salvabit Dominus; de aliis vero dicit: Longe a D 14). » Non est igitur inconveniens si nunc pro eis, peccatoribus salus (Psal. cxvm, 155). › nunc contra eos orare videatur; quia alii sunt pr quibus orat, et alii contra quos orat.

Multæ tribulationes iustorum, et de his 363 Comnibus liberavit eos Dominus. › Jam liberatos cos esse dicit, quos certissime liberandos esse cognoscit.

Dominus custodit omnia ossa eorum; unum ex eis non conteretur. Ossa sanctorum multoties confracta fuisse legimus, et non solum confracta, sed combusta, et in pulverem redacta. Sed sicut alibi

(505) Vid. S. Maximum Taurin. hom. 106, edit. rom. p. 351, quanta de custodia linguæ copiose et eleganter doceat.

(506) Persæpe, ut auctor noster, S. Augustinus PATROL, CLXIV.

‹ Apprehende arma, et scutum, et exsurge in ad‹jutorium mihi. His armaturis non eget Dominus, qui solo nutu omnes suos potest destruere inimicos. Rogat tamen ut armis gens illa disperdatur, quo. niam ita dispositum erat. Et hoc suum adjutorium esse dicit, quia ad Judæos expugnandos his armis uti voluit. Unde et subditur :

ait: David, scilicet Christus, interpretatur fortis manu, vel desiderabilis; quod hic explicat: In hoc enim, inquit, manu fortis, qui mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quod vitam æternam promisit. ›

26

indignationis suæ, indignationem et iram, immissionem per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). ›

Fiant viæ eorum tenebræ, et lubricum, et angelus Domini persequens eos. › Tales vias signifi cabat eis Dominus, cum diceret Videte ne fuga vestra fiat in hieme, vel Sabbato (Matth. XXIV, 10. Si autem allegorice interrogamus, quid aliud sunt Judæi, nisi pulvis, qui omnium pedibus conculcatur, et quem projicit ventus a facie terræ ? Omnes autem illorum vise tenebrose et lubricæ sunt, qui a sua malitia excæcati semper in errore sunt, et ad tenebras et perditionem festinant, semperque cadentes, et in omnibus delinquentes, ad bonum aliquod agendum surgere non valent. Sed quid mirum cum angelus Domini malus eos persequatur, qui nunquam nisi ad malum eos hortatur!

• Effunde frameam, et conclude adversus eos qui A enim angelis alibi dicitur: Immisit in eos iram me persequuntur; die animæ meæ : Salus tua ego sum. Per frameam Titum, et Vespasianum, et Romanum exercitum intelligimus, a quibus Judæorum populus multis modis interemptus et perditus est.‹ Effunde, inquit, frameam adversus eos qui me persequuntur, et conclude eos in civitate Jerusalem (507). Sic enim legitur, quod in Paschali festivitate, cum secundum consuetudinem totus populus in unum convenisset, repente exercitus superveniens eos conclusit, ut nullus evadere potuisset; et justo judicio Dei factum est ut illis diebus obsiderentar, in quibus in Christum Dominum nostrum manus mittere non timuerunt. Sed mira Dei potentia, qui per quadraginta duos annos exspectaverat, ut eis parceret, si pœnitere voluissent (508). Quia vero in sua malitia perstiterunt, plurimis fame et siti, glad.is et incendiis interemptis, cæteri in opprobrium et servitutem cunctis gentibus traditi sunt. Dic animæ meæ Salus tua ego sum; de qua ipsi mentientes dicebant: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. !!, 3).

< Confundantar, et revereantur inimici 364 mei, qui quærunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Hæc si ad litteram intelligantur, plana sunt; tamen ut ad litteram intelligantur ipsa ratio cogit, quoniam secundum litteram completa esse videntur. Si enim in tempore passionis Christi Judæi pœnituissent, et de hoc quod facere volebant erubuissent, et ab illa sua prava intentione retro conversi fuissent, et Salvatorem nostrum non crucifixissent, isti duo versus in bonam partem exponi potuissent. Eorum autem, quæ in hoc Psalmo dicuntur, quædam ante passionein, quædam in ipsa passione, quædam vero post passionem dicta esse videntur. Quod quidem nulli Inconveniens videri debet; quia ille, qui loquebatur, et ifle cui loquebantur, præterita et futura præsentia habet, neque aliter videns ea quæ sunt, quam ea quæ futura sunt.

Fiant tanquam pulvis ante faciem venti; et angelus Domini affligens cos. Sicut enim pulvis vento resistere non potest, sed ubique spargitur, raptatur et ventilatur; sic et populus ille inimicorum impetum sustinere non valens, ubique gentium dispersus est. Possumus autem per angelum Domini, qui eos affligit, vel omnes eorum inimicos intelligere, qui in hoc Domino serviunt, vel aliquem angelum ad eorum afflictionem esse constitutum. De talibus

(507) Jerusalem per Titum et Vespasianum funditus eversa, totusque Hebræorum populus ab ensibus Romanis aut cæsus, aut in captivitatem ductus est; quemadmodum etiam enarrat Josephus De bello Judaico I, vì et VII.

(508) Cum constet Jerosolymam captam, atque eversam anno vulg. ær. 70, hinc retrocedendo per annos 42, præveniemus ad aunum 28, qui ex maxime recepta Chronologorum sententia præcessit annum Christi mortis, quando Dominum hæc pronuntiasse, constituere facile possumus, ut mira sit

C

D

B

Quoniam gratis absconderunt mihi interitum la‹ quei sui, vanc exprobraverunt animam meam. › Gratis, inquit, et sine causa absconderunt mihi ir.teritum laquei et deceptionis suæ, per quem videlicet laqueum Judam proditorem intelligere possumus, qui simulatæ pacis osculo eum illaqueavit et tenuit. Vane autem exprobraverunt illam sanctissimam animam (309), inter impios et peccatores eam reputantes; sicut de eo scriptum est: Inter iniquos deputatus est (Luc. XXII, 37); unde et ei exprobrando dicebant: Reus est mortis, et nisi malefactor esset, debet mori, quia Filium Dei se fecit (Joan. xvIII, non tibi tradidissemus eum : et secundum legem 30). >

Veniat illis laqueus, quem ignorant et captio, quam occultaverunt, apprehendat eos, et in la<queum suum incidant in idipsum. › Sicut scriptum est: Qui fratri suo foveam parat, ipse prius cadet in eam (Eccli. xxvii, 29); › et: Eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. iv, 24). Sic enim Judæis factum est, et laqueus, quem ignorabant, venit super eos. Sic enim in Evangelio legitur: Quia cum appropinquaret Dominus Jerusalem, videns civitatem, flevit super illam, dicens : Quia si cognovisses (subauditur, fleres); nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis (Luc. xx1, 1). » Abscondita quidem, quia, sicut hic dicitur: Laqueus, quem ignorabant, venit super eos, et captio, quam occultaverunt, apprehendit eos. Et in laqueum suum inciderunt in idipsum. Id est simul, et communiter omnes. His verbis satis manifeste ostenditur

>

auctoris nostri in annorum computatione accuratio. Idem sensit clar. Lazzeri in not. ad Comment. S. Brunonis in Matth. pag. 386, et in Comment. in Luc. p. 265. Ejusdem sententiæ fuit sanctus Paulinus Nolanus, ut adnotat celebris Muratorius in diss. 21 ad Carmina ejusdem S. Patris, aliique plurimi.

(509) Vane exprobraverunt animam meam. «Significat false accusaverunt, quando Judaicus populus Domino Salvatori dicta veracia quasi crimen aliquod imputabant. Clamabant enim vesani mendaciter : Hic est qui dicebat : Destruam tempum Dei, › ete. CassIOD.

quia sola passio Christi causa fuit ruinæ et perditio- A cator et cilicio dignus æstimabatur. Solum igitur nis eorum.

‹ Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutare ejus. Suæ resurrectionis lætitiam prænuntiat, quæ statim die tertia facta est; inferno ab ipsa Salvatoris anima exspoliato, et corpore de sepulcro resuscitato.

‹ Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibí? Eripies inopem de manu fortioris ejus, egenum et pauperem a rapientibus eum. Per ossa Christi apostolos intelligimus, omnesque alios qui in Ecclesia fortiores sunt, et a quibus totum corpus ecclesiasticum portatur et sustinetur. Isti autem omnes laudant et magnificant Deum, qui Salvatorem nostrum cum tanto triumpho de manibus inimicorum ejus liberavit, qui fortiores illo et potentiores B esse videbantur. Qui ideo inops, egenus, et pauper dicitur, quia in tempore suæ passionis, quando amici et adjutores magis necessarii videbantur, nemo fuit qui eum adjuvaret.

Exsurgentes testes iniqui quæ ignorabam inter<rogabant me, et retribuebant mala pro bonis, et ‹ sterilitatem animæ meæ. 365 (510) Venerunt enim, sicut in Evangelio legitur, multi falsi testes ante ipsum, quorum testimonia convenientia non erant. Et novissime venerunt quidam, qui interrogantes eum, dicebant: Nonné tu dixisti, quia destrueres hoc templum manufactum, et in tribus diebus illud reædificares? Hoc enim evangelista in tertia persona narrat, quod etiam in tertia et in secunda dictum fuisse dubitare non debemus. Sed quoniam isti mentiebantur, mendacium autem Deus ignorat, bene hoc dicitur: « Quæ ignorabam interrogabant me.› Retribuebant autem illi mala pro bonis; sicut ipse Dominus ait: Multa bona opera operatus sum vobis, propter quod horum vultis me occidere (Joan. x, 25). › Itemque : « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me cædis? (Joan. xvii, 23.) Reddebant autem illi sterilitatem, quia sicut arbores malæ et infructuosæ nullum bonum fructum reddiderunt. Hæc est illa vinea electa, quæ pro vino dedit acetum, et cum debuisset facere uvas, fecit labruscas (Isa. v).

[ocr errors]

Ego autem dum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam; ‹et oratio mea in sinu meo convertebatur. › De hoc cilicio dicit Apostolus, quia ‹ apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. viii, 3). › Carnem igitur Christi cilicium intelligamus (511); qua ipse indutus, pec

(510) Vulgata hæc habet: Quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent; et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illuð. » (Matth. xxvi, 60). Christus Dominus noster profecto dixit apud Joannem cap. 1, v. 19: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.» Hæc autein Jesus pronuntiavit non de templo materiali

cilicium in tempore snæ passionis ostendere voluit, quia divinitatis potentiam, quæ sub illo cilicio latebat, non manifestavit. Humiliavit autem in jejunio animam suam, quia, quamvis pro illis orasset, suoque corpori ingerere voluisset, paucos tamen illis diebus sibi conjunxit et incorporavit (512). Tale autem jejunium patiebatur beatus Petrus, quando ei a Domino dictum est: Macta, et manduca (Act. x, 18). › Quod enim manducamus, sic in nostram substantiam transfertur, ut unum idemque nobiscum sit. Unde et Dominus ait : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in ipso (Joan. vi, 56). › Oremus igitur ut ipse nos comedat, et in sui corporis substantiam convertat, ut nunquam ab eo separari valeamus. Quod autem ait: ‹ Et oratio mea in sinu meo convertebatur, aperte insinuat, quia pro ipsis suis inimicis, ut non perirent, in corde suo orabat. Et certe hæc oratio omnes illos salvavit, quicunque de illo populo salvati sunt. Ego autem illam orationem, quæ in Christi pectore convertebatur, sic modificatam fuisse puto, ut illis omnibus ejus mors non imputaretur, quicunque ex illo populo converterentur; qui vero in sua malitia perseverarent, et in hac vita, et in alia punientur.

(

Sicut proximum, et sicut fratrem nostrum ita complacebam, tanquam lugens, et contristatus ita humiliabar. Sic, inquit, compiacebam mihi, et delectabar in illo populo, sicut in proximo, et C fratre meo. Ita enim grammatice resolvi potest, quæ aliter non procedit. E contra vero tanquam Jugens, et contristatus ab eo humiliabar. Hoc est cnim quod alibi dicitur : Qui retribuebant mihi mala pro bonis, detrahebant mihi (Psal. xxxvII, 21).

Adversus me lætati sunt, et convenerunt, congregaverunt in me flagella, et ignoraverunt. › Totum hoc ad litteram completum est. Quod autem ait

et ignoraverunt; Apostolus exponens ait: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (I Cor., 11, 2); ignoraverunt præterea causam et rationem cur hoc facere debuissent.

Dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt <me, et deriserunt me, striderunt in me dentibus

suis. Dissoluti, inquit, sunt, nullo legis vinculo tenentur; quod volunt, hoc faciunt, et sui cordis desideria sequuntur; nec compuncti sunt de hoc tanto scelere, quod in mea morte commiserunt, me tentantes, me irridentes, super me dentibus striden

Jerosolymitano, sed de humano corpore suo, ut ipse S. Joannes in eodem secundo capite v. 21 declarat: Ille autem dicebat de templo corporis sui. ›

(511) Dum Judæi per contumelias et insidias essent molesti, ille divinitatem suam carnis velamine tenebrosis mentibus occultabat, quia non merebantur agnoscere quem tali impietate tractabant. › CASSIOD.

(512) Jejunavit ergo Dominus, quia se ei incredula turba subtraxerat. CASSIOD.

« PoprzedniaDalej »